장음표시 사용
131쪽
tor quaerendus sies artes maxime necesserias coloni ipsi exercent, Voluptarias ignorant, nullo seu privato, seu public detrimento mercaturam, qui faciant, pauci sunt, nec a bium, quin ea quaestuosa esse non possit apud gentem, in
qua necessitates paucae sunt , commoditates non curantur, nec alterius cuiuspiam rei, quam seris, major est inopia. Commercium cum externis exiguum, fereque pro solis tantum nicotianae foliis, iro serico aliqua pecunia redit. Nam frumenta ad exterum emtorem non alias facile transferre posssunt, quam cum homines in Italia fames incessit. Nobis in hac felicissimae positionis provincia in eo peccari Videtur , quod non cesssient coloni solas tantum frumentorum segetes in agris procreare, quae Memtorem raro inveniant, venditae etiam agricolam non admodum locupletent, magnam ho minum partem ab Opere Vacuam relinquant. Quanto rectius agros a frumentis est ibiles iis seminum generibus obsererent, quae vicinis in regionibus aut numquam, aut raro coluntur, quaeque , cum asssiduam, iustamque culturam foris acceperint, tectis illata novam domi curam , novamque administrationem exposcant, quoad in id formentur, ut merx vendibilis fiant totque id in hac provincia ex parte jam facere o cuparunt, cultu nicotianae feliciter coepto, promotoque in quo tamen maximopere damnamus, quod, cum Postganam,
132쪽
cottana ubique celebri fama sit, eam nihil procuratam, neque ad diversos ejus usus formatam vendant, malintque lucrum, quod e forma, adhibitaque ei conditurae ratione majus redit, quam e materia, alienis potius concedere , quam
sibi parare. Nil minus quaestuosa provinciae esse posset plantarum tincturis idonearum cultura, in iisque praecipue rubiae, isatidis. Sed nobis prae illa lini, nulla laturae soli, 'entis textrinam tam copiose, sciteque facientis indoli, facili
mercatu magis adcommodata cultura videtur; quoniam sive occupatio hominibus quaeritur, illa lini administratio a prima ejus semente usque dum e machina textoria Xeat, plurimorum manus distendit; sive quaestus proritat, is e linositate expectam potest maximus , quod spes sit vicinas regiones omnem lineae rei usuram depensuras. Omni autem ea in re antiquissima esse debet cura de semine, quod clavones probum non habent, tum de omni lini sive foris in agro, sive domi sub tecto procuratione, postea de netrina , textrinaque, ac postremo de probissima eius candidandi ratione. Quae res tam diversae non tam praeceptis docentium, quam imitatione praeeuntium magistrorum condiscuntur, quos idcirco regionibui, quarum lineae vestes plurimum laudantur , γcersere oportebit.
133쪽
In prolium educatione nihil magnopere dictu dignusnhabent. Eas matres, ni quid obstet, bimas etiam, trimasque ad ubera admittunt non tamen negligunt eas alii praeterea alimentis fovere, quorum praecipuum est farina, aut mollis cucurbitae medulla cum lacte concolita. De farinoso pulmenti genere, quoniam apud nos quoque est in usu, tacendum non arbitramur , id eseis Hero perniciosum pluribus forte mortibus, quarum causis ignorantur, damnatum Videri, quod tenellus infantium stomachus glutinosum, neque fermento edomitum farinae lentorem conficere nequeat.
Opusc. ceti. II pag. Is Celebris tamen Bergi diversa est
ab hac sententia. Cum enim sumat partes nutrimento aptas fermento in spiritum extenuari, atque in auras dilabi, quoscumque melius pulmento , quam pane nutriri existimat.
Sehtaed. bbandi. XXXV pag. 6. Nostrum non est hanc litem dirimere. Infantes fasciis circumVeniunt, componuntque in cunis. Cum iam quadrimestres sunt, eos secum ad agrum deferunt, atque, ni cunas quoque deportaVerunt, in linteo ex arbore suspendunt. Ad quemvis vagitum accurrit mater, clamoremque deprompto e cucurbita, cuius genus quoddam lugenaria Linn. in liquorum continendorum usum Venit urceorum vice , modico e prunis spiritu Slivovioeta , orique infantis infuso compescit Scholae iuventuti rusticae pria
134쪽
primum anno 758 Veva aperiri coepere, nec multo post aliis in locis, sunt iam non pauci, qui scribere non minus, quam legere noVerint, eaque condidicerint, quae simplicitati
Lusus genti proprii pauci sunt. Iuvenes aut soli r clium flagellis ante se agunt, aut plures in duas adversias velut acies distributi orbem ligneum baculis in diversa propellunt. Quaecumque acie orbem cum eo adversam partem ante se agit, Victoriam retulit. Viris 1olenne est lapidem ad metam iacere quo in exercitationis genere eo vires confirmantur, ut qui a lapide coeperit, in saxo desinat. Instrumenta musica fere non alia , quam haec duo: utriculus solo sub brachiis pressu tibiam animans, clyra quaternis, vel senis chordis vocalis Modulatio tristis potius placet, quam laeta choreae graVes, Placidae, quas non raro absque illo instrumentorum illicio ad solos praeeuntis cuiuspiam cantus instituunt. Res veterum suorum regum, ducumque praeclare gesta canere amant, easque carminis, rhyimi legibus implicatas habent. Morborum in plebe non magna varietaS. Adulta aestate febribus, mensibus Augusto Ianuario dysenteria, Decembri Hanuario pleuritide , Februario denique Martion alignis febribus tentantur. Eorum morborum caussas, quamquam
135쪽
quam satis in aperto esse videantur, nostrae disquisitioni concedere non audemus Medicamenta, quorum apud plebem usus est , haec fere rescire potuimus. In febribus praecipua illis est gentiana centaurea, cuius flores, foliaque, quanta tribus digitis complecti possitnt, modice obtrita lenissimo super igne cum aqua coquunt. Ea si a ieiuno bibatur, inomachum confirmare febres depellere fertur. Sed his curandis etiam radicem plantaginis aqua coctam adhibent. jusdem plantaginis semen dysenteriam curat, cui etiam medentur seminibus verbasci blattariae ovis cum butyro incoctis Adve sus hydropem remedium est aqua, cum qua baccas iuniperi
concoqui patiuntur. Eam ad usus servant. Quandocumque dein seger sitim levare desiderat , ex aqua hac ad poculum transfundunt, prius , quam porrigunt , succum e radicebsoniae recente adula comminutae exprimunt, eumque o
tui instillant. Cum hac alteram etiam curationem adhibere non negligunt saponem Venetum in spiritu vini colliquescere sinunt, eoque, quasi unguento, plantas pedum aegri saepe perlinunt. Adversus splenis tumores potus lactis, cui sabviam incoquunt, salubris habetur.
Vulnera sanant foliis plantaginis angustifoliae superimpositis, curantque , ut Vetera, icca folia novis recentibusque permutentur eousque , dum plaga cicatricem ducat. Si a vulnuS
136쪽
vulnus iusto plus manans arteriam laesam esse indicet, primum obtritis achilleae millefolii, tum plantaginis foliis obtegunt quoad coalescat. Si quod membrum fervefacto quocumque liquore perfusum sit, bulbum allii cepae in lamellas secant, easque,
qua noxa pertinet, adplicant, clinteo obligant. Alii ova coquunt, ut indurentur. a deinde , detracto putamine , minutim concisa, in igne frixa linteolo obvolvunt, comprimuntque, ut liquorem , quem oleum V adpellant, reddant qui recenti butyro temperatus pro unguento est quod laesi partibus, detradi a prius cuticula, sub qua inanitas facta est, adhibent. Si qua parte membrum quodvis adustum est, eo primum lineam spiritu vini madentem laciniam adplicant, quoad cutis inflata rumpatur; tum butyro e bubulo lacte coacto ungunt, consperguntque pulvere, in quem carbones tiliae obtriverunt. Cancri curandi haec a quibusdam tenetur ratio primum erinaceum, deinde talpam quoque in ignem iniiciunt, ut vivi crementur. xtracta e rogo cadavera in pulverem
conterunt, amborumque Cineres in unum commiscent , ut
pariter sint in usu. Cum primum cancri indicia adparent, vulnus bubulo felle manein vespere perfunditur dein reposito in id animalium cinere conspergitur, impositoque quocumque
137쪽
que solio obligatur. Si pertinax malum medicinam hanc respuat, eccabungam cum aqua bullire sinunt tum vas ab igne remotum cancerato membro subjiciunt ita , ut vulnus vapore aquae inhaletur. Cum deinde aqua iam intepescit, ea vulnus lavatur. Curatio haec eo usque iteratur, quoad nullum serpentis mali vestigium supersit. Postea emplastro vulnus illununt. Id confit ex sequi Veteris lardi, recenti sebi partibus leni igne liquatis, addita modica cerae flavae, minore adhuc thuris, colophoniae quantitate. Iam de rei agrariae administratione pauca dicemus. Agros non singuli singulos, sed universos claudunt, atque seu a pagis , seu a iis publicis, seu a pascuis silvisque, a vicina quavis possessione sepibus discriminant, me possit pecus in eos evagari. Sepes non alias habent, quam structiles in tanta silvarum multitudine materia ad eas ubivis obvia. Usitatissima in agris seges, in superiore quidem provinciae tractu ante miliacet, in inferiore ea mos est Agrum ea consitum plerumque seminibus Olci Drghi marginant, ut quoniam bubulam pecus ejus folia prae illisaeae fastidit, a satis
abstineatur. Ceterum holcum in pabulum equorum educant.
Frumenta rustici fere lautitiis tantum , possessionum domini quaestui serunt. Torum non alix genera sunt in cultura, quam quae nostris etiam arvis sunt indigena, praeter aestiva 3 gene
138쪽
genera, quorum in claVonia frequentior, quam apud nos est satio. Solum arabile in universum est argilla humo temperata plerumque cinereo , nonnumquam flavescente colore non tenax, dura, sed soluta, atque ad colendum maxime idonea, cuju apud peritos agricolas laus foecunditatis max, ma esse solet. Sed hic famae suae non respondet. Neque enim triticum, nisi cum quinto, aut sexto, ea Vero may non nisi cum sexagesimo redit . sive quod semina spisse iacta in inanes eXsiliunt spicas, sive quod inutiles satis internatae herbae, quas vellere cura non est, succos terrae ad se Vocent, sive, quod consenescens, perpetuo contacta vomere terra stercoratione non adiuVetur Indubium est, in ea, quam te. neri vidimus , rei rusticae administratione graViter peccari, quod pro modo arVorum pauca sibi parant , in tuentur armenta, nihilque ex iis in chorte habent, quod inde in agros exportetur Stercorationi suppleri existimant sive cessatione terrae in binos etiam annos productae, sive paleis a tritura residuis, eoque quod a jumentis in mestam nactis decidit;
propter quod eam ipso in agro exterunt sui oves tuentur, cratibus in agro cohortes faciunt, ut pecudum stercus intra eas remaneat. Non dissitemur, in ea, quae nunc est, agricolationis ordinatione maiorem pecorum numerum susti- neri non posse, quod extensio pratorum Od agrorum non respou-
139쪽
respondeat, peneque locus non supersit, qui graminibus utiliter disiponi possit. Sed haec desidis plerumque, aut ignari coloni incusatio potius, quam excusatio esse blet, qui malit pecori potius sponte nata pabula e prato petere, quam ea in
Agros, quantumvis siccissimos, in angustas liras dis
ponunt, non alia ratione , quam quod eam agri formam ubertati frugum plurimum conducere arbitrantur. In semente facienda eam servant ordinem, ut triticum hibernum in vervacto, in restibili agro primumaeam mays erant, , si vires agri ferant , tertiam adhuc pestivi cujusdam frumenti segetem eidem agro imperenta; sin minus, post binas messes requietam patiuntur Teo may duo sunt genera, solo granorum colore albo flavo diversari melius , quod flavum est utrique fungi quoddam genus, ad lycoperdo Pertinens, m stum est, tenellae ejus spicae innascendo, eamque penitus enecando, quem frequentissime subnasci aiunt, si idem ager repetita Zede semente frequentetur. Semina eae in superiore provinciae tractu manibus plerumque aequa distantia deponunt in inferiore frumentorum instar iaciunt, cumque deinde iam aliquot foliorum fuerint, quascumque spisse sibi adnatas vident plantas, intervellunt, ut, quae relictae sunt, iustam laxitatem habeant quo etiam tempore sarculis humum
140쪽
movent, motamque ad culmum exaltant Herbarum inutilium satis internascentium eadem, quae ubivis, Varietas in
quibus Mervum tetrassiperinum, viciam pi formem, Gatbrum hirquium reperimus. Sed non alia maiorem dat noxam, quam romus secasinus, quem inter segetes culmis, spicisque ita luxuriatum vidimus, quasi si agricola ejus semina pariter cum tritico sparsisset. Infestum id gramen a satis arceri posse existimamus, si primum cura sit, ut purum, atque ab alienis granis emundatum semen terrae mandetum deinde restibilis post frumentorum messem ager ejus naturae plantis conseratur, quae asindua runcatione, frequente terrae inter semina commotione opus habent, ne quae subnatae sunt inbmicae herbae, Ossant tempore OnValescere. In metendo secula utuntur. Messiem cum primum opportunis solibus perusta inaruit, in area ipsis in agro permundata inactis iumentis exterunt, nullo baculorum ad trituram usu, praeterquam in secat in segete stramentorum gratia , quae mapalibus tegendis custodiunt. Soli tantum Zebemays messi, velut uberiori, tectum parant. Ei condendae granaria signea plerumque viminibus texta columnis suspendunt, ut perflari undique atque etiam a fundo possint. Frumentorum grana in arcis ligneis a terra exaltati recondunt.