Compendiaria metaphysicae institutio quam in vsum auditorum philosophiae elucubratus est Paulus Mako e S.I

발행: 1766년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

PRAEFATIO.

Valete, meumque bene de Dilis indirendi studium aequi, ac bovi consis

22쪽

PRO LEGO ME NON

E TA PHYSICA

que determinatae , atque

-- adeo indiuiduae sint ( LOg,

as. in notis tamen quibusdam Conueniunt e. g. in eo , quod et omnes exsistant, et exsistere possint. Quum ergo has notas omnibus communes animo Complectimur, notiones rerum uniuersales ( Log. 32.3 et abstractas mente informamus (Log. 3I . Ea itaque disciplina, quae huiusmodi notiones a rebus indiuiduis seiunctas contemplatur , ac distincte explicat, generali vocabulo Melasgusta adpellatur. R.P.Maho Metaph . A

23쪽

PRO LEGO ME NON

Seholion. Vis huius vocabuli . atque potestas fere in oblauro est. Libros quidem aliquot reliquit Aristoteles . quos posteri via Mετα τα χυ καinscripserunte in quibus tamen ad veram scientiam nihil inesse momenti Plutarchus contendit in vita Alexandri cub, quanquam fortasse censor vltra aequum acerbus. Illud palam est. retento deinceps metaphysicae nomine rem ipsam ab Auerroe, Aui-Cenna . eorumque aequalibus. monmis . ae voti-hus harbaris . nullosque explicatus habentibus eum in modum fuisse deformatam . vi scientia omnium pulCherrima in Commune odium , atque inuidiam

a. Quum ad rerum eXstantium genera' animum aduertimus, primum quidem sentimus in nobis aliquid , quod sui ipsius

conscientia polleat, quodque animam nuncupamuS. Tum experimur extra nos quoi que res quaSdam eXtensas, figura, et ma

gnitudine infinitis modis discrepantes ; his

vero corporis vocabulum imposuimus, earumque uniuersitatem Verbo Uno complectentes mundum Vocamus. Denique attenta horum omnium contemplatione facile adducimur, ut credamus esse quemdam rerum auctorem, et effectorem , quem Deum adpellamus. elui g. Ex his perspicue intelligitis partes, P ' ' quibus metaphysica omnis Continetur. Sunt autem I. Ontologia , quae contem-

24쪽

IN META PHYSICAM

platur , quidquid rebus omnibus , hoc est animae, corpori, et Deo ( praee.

generatim conuenit. I. Cosmologia generalis, quae eXpendit notiones, quas haec rerum uniuersitas communes habet cum

aliis mundis, qui possunt procreari. g. 'dichologia, in qua eXplicantur, quae Mnimarum sunt propria. d. b Theologia denique naturalis , proponens quidquid in Deo ratione consequi mortali concessum est- d. Igitur metaphysicam e quatuor his

partibus in Vnum corpus coagmentatam recte adpelles scientiam entis , et mundi generatim , rerumque a concretione cor- porea seiunctarum.

Scholion. Non est . cur disciplinae huius dignitas a nobis Commendetur. In eam cumprimis valet praeclara ilia Tullii laudatio is Mater. inquit . - omnium bonarum artium est sapientia. a Cuius amo-- re graeco vocabulo Philosophia nomen inuenit. qua nihil a diis immortalibus uberius . nihil flo-- ientius . nihil praeuabilius hominum vitae datum si Est. HaeC enim una nos Cum Ceteras res Omues.- tum . quod est dissicillimum, docuit, ut nosmED. ipaes nosceremus. Cuius praecepti tanta vis . - tanta sapientia est, ut ea non homini CuIpiam ... sed Delphico Deo tribueretur. Nam qui se ipse is nouit . Primum aliquid se habere sentit diuinum.., ingeniumque in se suum. sicut simulacrum aliquod si dedicatum Putabit. tantoque munere deorum A semper aliquid dignum et Iaciet, et sentiet eis. - Lib. 1. de Leg.

25쪽

PRO LEGO ME NON

poscunt explanandi rationem, Ut praeerat, quae ceteris facem praeserunt, et principia suppeditant (Log. Io. ISI. cui quidem legi parere si velimus , ( velle autem omnes debemus , eX iis , quae sequuntur , intelligemus principio quidemoniologiam ; tum cosmologiam ; deinde psychologiam . ac deniqe theologiam naturalem esse pertractandam.

PRO LEGO ME NON

quae omnibus omnino rebus communia sunt, maxime commune illud occurrit . quod 't, aut esse possint. Si ergo in hanc proprietatem , missa aliarum

contemplatione, animum intendimus, generalem extis ideam Consequimur.

neratim , seu quatenus ens est, in qua maxime communia humanae cognition. . principia explicantur (Q.

caeri Eodem fere recidit illa Aristotelis definitio L .

vocabuli eius etymologia intelligitur.

26쪽

IN ONTOLOGIAM

8. Cogitationes quippe humanae aut verae, aut falsae sunt (Log. sq. : Veritas autem earum e certis quibusdam indiciis, atque indubitatis principiis conficitur( Log. s6. I o I. r exstare igitur scientiam oportet, quae in his principiis distincte,

ac explicate tradendis versetur. S. Homines vel rudissimi iudicia sua certis et ipsi principiis moderantur, ad quae tanquam ad tribunal prouocare solent, siquidem eorum enunciata in dubium vocentur. Ita si quaeras e puero, utrum aquam lac esse arbitretur, negabit: Caussam rogatus addet, aquam, quoniam aqua sit, lac esse haud posse. Confuse' igitur animaduertit generale illud enunciatum, idem non posse esse, et non esse simul, tametsi distincte effari nequeat. Hos omnes , qui confusa id genus principia ipso rerum usu sibi compararunt, ontolologia quadam naturali Valere dicimus: si ergo eadem distincte explicentur, et e X norma methodi pertractentur, ontologia a

tisciosa nascitur. Conf. Log. sis. II. I 2.13. Io. Ontologia scientia est (3 : suas

adeo assertiones , nisi ipsa terminorum standae me perspicuitate manifestae sint, accurata de- xh-q- imonstratione confirmare debet (Log. IoS. II . Cumque asserta tum demuin demonstrentur, quando e certis , atque ex

27쪽

ouae elut utilitus a

6 PRO LEGO ME NON ploratis principiis complexione legitima colliguntur (Log. Ioo, et seq. , animaduertitis, propositiones in ontologia sic esse distribuendas, ut indubitata principia praestituantur ; ex his cetera asserta deri-

uentur. Coroli. Par est ergo ontolobiam methodo geometrica tractari . atque adeo ad eiusdem leges aCCurate conformari (Log. 13i . et seq. . Scholion. Nemo , qui quidem in veterum Scholasticorum disciplitia versatus sit, inficiabitur onto- Iogiam ab iis confuse admodum fuisse perscriptam. Propterea. quod Cum Ceteras methodi rationes, tum accuratas terminorum definitiones neglexissent. Nos proinde id cumprimis dabimus operam . ut Certis definitionibus in subsidium vocatis, Cuiusuis vocambuli vim . ac potestatem . prout ex usu erit, et res ipsa patietur , nitide EXponamus.

Ist. Ontologia omnis circa notiones maxime generales, et a rebus ipsis seiugatas Versatur (Z : quaecunque ergo in ea traduntur, certissima esse possimi: de ideis enim nobis utique notissimis agitur , nee in singulares naturas , caussasque effectorum peculiares inquiritur. Itaque tam parum hic controuersiis relictus est locus, quam Parum in pura geometria. Si quid ergo a nobis contentiosius disceptabitur ,

in eo non rerum naturae, aut nostro iudi

cio , sed tempori seruiemus. I S. Quoniam ontologia cognitionis humanae principia, maXimeque communes

28쪽

IN ONTOLOGIAM Trerum notiones explicat (Z , ceterae disciplinae ex illa robur, ac firmitatem suam obtinent. Certe qui eius subsidio destit ii sunt , iudicia sua, et ratiocinationes ad principia extra omnem dubitationem posita reuocare non possunt. Constat igitur, sine ontologia cognitionem solidam, et

certam haberi non posse ( Log. O Z. .

Coroll. Vsus ergo ontologiae per omnes phil, sophiae partes . imo per ceteras etiam disciplinas latissime funditur. Sane in cosmologia ne mundi quidem definitio intelligitur, si ignorentur notiones entis successivi, simultanei. finiti. mutabilis . quae in ontologia explicantur. Doctrinam de rerum nexu. quae per omnem pertinet philosophiam. nemo perspiciet, nisi quid caussa sit, quid effectus. Juid relatio, ex ontologia ante didicerit. Iam vertae Deo. de anima. quis aliquid sani commentabitur , sine theorematis generalibus entis simplicis. necessarii, contingentis, finiti , infiniti ete 8

De cognitionis humanae princis iis. I Tomine principii venit hoc loco fruid P rin x N enunciatum, ad quod tanquam ' P ultimum tribunal omnis humanae cognitionis Veritas exigitur, et in quo tanquam fundamento firmissimo innititur.

IS. Et quoniam omnis Veritas Vel ne- Et quom

cessaria, vel contingens est ( Log.s .s3 , P

29쪽

DR ONTOLOGIA duo principia constituimus . alterum scilicet veritatis necessariae, alterum conti, gentis. Illud principium contradictionis, hoc principium rationis suffcientis nominabimuS.

Quid principium conis

tradictionia

I 6. Quicunque ratione utitur, nullo negotio inducit in animum, fieri haud posse , Ut idem sit, ac simul non sit: est ergo perspicua huius enunciati Veritas: Nequit res eadem esse, et simul non esse. Atque istuc est , quod principium contradictionis vocamus , quod scilicet eo labefactato pugnantia euidenter Ponerentur.

Log. ZZ P13. Principium istud primum plane est, neque prius statui ullum potest. Eo enim

nondum constituto quodcunque aliud posuerimus, illud eodem prorsus iure falsum, quo Verum esse ponetur, atque adeo firma illi veritas non constabit. Quare nullum certum ante istud licet ponere et hoc itaque primum est.

18. Principium hoc demonstrari non, potest. Quidquid enim demonstratur, id e prioribus, magisque notis principiis deducitur ( Log. I oo : hoc autem principium primum est ( praee ): e prioribus ergo deduci, hoc est, demonstrari, non potest. I s. Veritas omnis ad hoc idem principium denique reducitur. Eo quippe con-

30쪽

uulfo , quidquid uspiam in compertis habemus ,nutabit ; cum fieri pollit, ut idem

et sit, et simul non sit, adeoque Veris perinde ac falsis accenseatur.

Videtis e. g. Iucere solem e nisi prinCipium Conis tradictionis. tanquam tribunal inCorruptum . praeestituatur . merito de hoc ipso dubitetis , cum fieri possit, ut MI non luceat. Scholion. At sunt, quae cum superioribus' pugnare videantur. Et i quidem principium Contradictionis pendet utique ab ipso mentis lumine, lau. ut vocant, euidentia et igitur ex illo deduci. ac demonstrari potest . atque adeo primum non est. Verum dum illud primum esse dicimus . id volumus , primum esse inter principia, seu effata lumine rationis nota ; lumen autem rationis. seu euidentia non est principium . seu effatum eiusmodi, sed ipse fons omnium principiorum. Qui Adamum ait primum fuisse hominem . sane contendit primum fuisese inter homines . non vero inter Creata omnia , quorum nonnulla Adamo priora condita sunt. a. Sed reponi pol se videtur, principium hoc nostrum non modo ex euidentia , quae non est principium . sed etiam ex alio prinCipio demonstrari. idque hunc in modum. Quidquid lumen rationis perspicue docet. illud verum est; atqui non pol e idem esse simul et non esse lumen rationis perspicue do-CEt e verum ergo est non posse idem este simul et non esse. Sed haec demonstratio omnino vitiosa est:

sit enim iam supponit veritatem principii nostri. supponit id. quod demonstrat; si non supponit. hunc sensum continet; quid quid lumen rationis perspicue docet . illud verum est, simulque falsum esse potest; atqui et .so At primum quidem certe vocari hoc princi-Plum non potest, cum aliis alia principia prima ingenerentur, quando primum rationis usum adipiscuntur.

Wrum ea, quae hic de primo principio tradimus, mini-

DiIuuntur obiecta.

SEARCH

MENU NAVIGATION