Compendiaria metaphysicae institutio quam in vsum auditorum philosophiae elucubratus est Paulus Mako e S.I

발행: 1766년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

Onia uni

tas entia l

Iitatis tam essentia quam e stentia est necessaria, aeterna , immutabilis e pro statu vero actualitatis neutra est n cessaria . neutra aeterna . neutra immutabilis. Nunquam ergo cadunt in essentiam . et exsistentiam praedicara Pugnantia . nili cum altera in starii possibilitatis, altera in statu amaalitatis stimitur: et tunc tan parum inest absurdi in ea praediCati rum pugna. quum Parum in eo . quis latin equus Currat et aon Currat distinctis tempor hUS.

De entis Unitate , Ordine, Veritate , Persectioiae, et Eonitate. - qq. Omnium eorum collectio, per quae res quaepiam est haec indiuidua res, et non alia , constituit rei cuiusuis unitatem. Est itaque Thitas eorum omnium congestus, quae rei essentiam componunt, quaeque cum eadem nexu neces

sario deuincta sunt: per ea enim omnia pariter, ac simul sumta res quaevis est haec res potius, quam alia.

Scholion. Quanquam quid sit entis unitas, non tam definitione . qua sum vius. intelligi potest clametsi aliquantum potest , quam stommuni omnium sensu . et iudicio. Cum enim notionem Comprehendat simplicissimam . multo sentitur lucidius, quam declarari oratione possit. Qui uis certe Clarissima sentit se esse . at unum . non duos esse. Idem est iudicium de idea multitudinis, quae unitati est contraria.

52쪽

. DE ONTOLOGIA g t s. Quodlibet ens Vnum est. Quodlibet enim ens habet essentiam uni sibi propriam (33 eor. I), ae proinde etiam attributa , nexu indissolubili cum essentia copulata (38 : in horum autem Coa eruatione notio unitatis sita est ( praec. ; ensigitur quodvis Vnum est.

Seholion. Vnitatis vocabulum Plures vulgo ex- Re quotu-plicatus obtinec Et quidem 1 res dicitur una , plex pquum in partes . quibus Constat . distracta . ac di-trata non est . ut pomum. a Quum ne diuidi quidem potest . ut animae s vocatur imm per se . quod coalescit partibus natura ipsa ad eam coagmentationem ordinatis. ut homo anima tonstans. et corpore. Huic ex aduerso respondet imum per accidens, qualis est temere congestus lapidum

6. Cum res iuxta sese ita collocanis quid ordo tur, aut ita se inuicem Consequuntur, Ut in ratione Collocationis, aut Consequutionis quaedam reluceat similitudo, ea rationis similitudo ordo nuncupatur. Host idem vo

lebant Stoici, dum ordinem, Tullio teste,

definirent compositionem rerum aptiS, et accommodatis locis.

e. g. ordinem elueere in bibliotheca dicimus. eum libri sic disponuntur. vi quaedam emineat aequabilitas , et similitudo in modo. quo sese excipiunt . ut si in iis distribuendis ratio tormae. argin menti . editionis etc. habita sit. coroll. Si ergo in rerum Collocatione adpareat quid con dissimilitudo . tum enim uero rans io siue inordina- Fufio ptio locum obtinebit.

53쪽

sa DE ONTOLOGIA

Seholion. Doctrina de ordine maius. quam vuI- eo videri possit. habet momentum. Vt enim' ta. ceam id . quod in prouerbio dicitur. ordinem esse animam rerum . ominis diligens contemplatio tu.culentum diuinitatis suggerit argumentum. .. Esse praestantem aliquam , aeternamque naturam . et is Iuppiciendam. admirandamque hominum generi.- pulchritudo mundi. ordoque rerum coelestium A cogit confiteri is inquit Cicero. Sane quum oris dinem. quem huius uniuersi partes obtinent. contemplamur, eumque ad certos fines accommodatissimum esse animaduertimus. grauissimum summae cuiusdam intelligentiae habemus testimonium. Nomne in superbo aliquo palatio. aut in Maronis Aeneide adeo aperte elucent insignis cuiusdam sapientiae veluti impressa vestigia . ut qui muros illos,aut voces has casu fortuito Couuisse Contenderet, insanire merito videretur Sus rostro si humi A literam impresserit. num propterea suspicari poteris. inquit Cicero . Andromacham Ennii ab ea posse describi 'l Multo vero magis adparet intelligentia in ordine rerum sibi succedentium . ut in moti hus horologii complures per annos aequabilitate admirabili menses, atque horas indicantis. Quid hic respondeas, si quis adurgeat ut eam machinam intelligentia quadam. et non fortuito tam . Conformatam esse demonstres 2 modico , Opinor , non

philosopho, opus ei esse putabis.

quid Betu- T. Quoniam ordo est similitudo quaera vid '' dam elucens in modo, quo res collocan

tur , aut sibi succedunt (praec.), in quouis rerum ordine habetur quiddam, in quo res illae sibi consentiant, seu in quo ratio suffciens ordinis constituta sit. Id

vero regula ordinis nuncupatur.

54쪽

e. g. si libri in eadem arca repositi forma exter na conueniant , ea erit regula ordinis . seu ratio susticiens , cur bibliotheca ordinata esse censeatur.

/8. Vbi unica duntaxat est ordinis re- 2 el' gula, illic ordo simplex: ubi Vero plures id genus regulae adsunt, ibi ordo est com-

e. g. ordo Compositus erit in bibliotheea. si in collocandis libris et formae externae, et argumenti. et editionis ratio habeatur. coroll. Quanto ergo plures adsunt eiusmodi re. gulae , tauto maior . et concinnior efflorescit ordo.

s. In omni hac rerum Vniuersitate ordo quidam elucet. Cum enim nihil sit absque ratione lassiciente ( aa , cuncta in eo consentiunt , quod huic principio conformata sint: habent adeo regulam

Seholiorum. Atque ordo iste . quo effetitur ut omnia , quae extiuuat. rationem habeant sui sufficientem . est Praecipuum illud κ rura , Culus o internoscuntur solimia ab iis rebus , quae nobis ubgilantibus reapse eueniunt. Inde enim negamus ita else . quae geri per somnium nobis viciebam tur , quod uexus ille . ordoque hiet. nec vita sit u) Rerum mundanarum nexum in cosmologia demum persequemur. Est enim admirabilis qua dam continuatio . seriesque rerum . Ut aliae ex aliis nexae . Et omnes inter se aptae , colligataeque videantur , ut ait Cicero L. 1. de uat.

55쪽

ratio suffciens. Cur haec post illa Consequantur. e. g. Cur colores subito Commutentur. Praesentes momento dispareant. facies loci in aliam vertatur etc Sin autem paratres si eluqnandi sint . ut antecedentia semper in se rationem habeant consequentium. Ea enimuero non somni ludibria. sed Certa euenta ex vero iudicamus. At plura de hoc in collegiis.

duid Pro- So. Quum ordines plures eadem gau-ρ' μ' dent regula, nascitur ' ortio.

e. g. si binae series Constituantur. Circulorum nempe . et triangulorum . eadem Continuo leges decrescentium . circuli triangulis erunt proportionales.

Quid ver- SI. Verum dicitur, quod principiis hiar contradictionis, et rationis suffcientis est consentaneum. Haec autem Veri consensio Deritas metalybesica nuncupatur. Sa. Ens omne verum est. Cum enim ens omne possibile sit g o. eor. , ac pro- .

inde a contradictione liberum (ad , consentit principio contradietionis (IG). Ensitem quodlibet sua instructum est essentia( 33. cor. I. , in qua continetur ratio susficiens tum attributorum (a8 , tum possibilitatis modorum ( gs : ipsi vero modi rationem habent suffcientem in ente alio( di : ens ergo quodlibet etiam cum primcipio rationis suffcientis congruit: atque idcirco verum est (Praec. .

56쪽

corali. Cum itaque nullum ens aut sibi ipsi re-Iugnet(so. Cor . aut ratione lassiciente destituaturas , nullum quoque metaphysice falsum est.

33. Quando in re quapiam plura occurrunt. quae ita consentire, et quasi conspirare deprehenduntur, Vt assequendo fini praestituto lassiciant, habetur perfectio: quae proinde est consensus , seu harmonia plurium ad eundem finem obtinendum.

e. g. perfectam dicimus formam ciuitatis. in qua variae magistratuum. et Ciuium actiones ad communem felicitatem obtinendam , et Conseruandam contendunt. Coroll. Vbi ergo varia ita Comparata fuerint . ut fini Communi aduersentur, illic imperfectio dominabitur.' Sic imperfectum dicimus horologium . siqua in eodem indicandis accurate horis impedimentum offerunt. Scholion. Tribus praeterea modis res perfecta vulgo dicitur. 1)Si proprietatibus et multis . et praestantibus sit praedita . quomodo aurum ferro habetur perfectius. so Si vel nullis . vel paucissimis membris sit coagmentata. Sic machinae eo Censentur perfectiores . quo minore partium adparatu effectus eosdem consequuntur. 3 Si exemplari usquequaque conformata sic Ita perfectam dicimus Principis Eugenii statuam. vultum ipsius aCCurate referentem a res item Creatas omnes . ideis diuinis plenissime consentientes. Verum haeC non tam ab. Iolutam, quam comparativam perfectionem significant.

Sd. In omni adeo perfectione tria quae, dam deprehendimus. I Principium per a C a

Quid Perseinctio Et quo tu PIex t

57쪽

fectionis, seu finem communem, ad quem Varia, quae in re adsunt, dirigantur. a Plura , saltem cogitatione nostra diuersa g) Consensionem plurium ad communem

finem consequendum. e. g. in horologio principium perfectionis est

adiurata horarum designatio i varia ad sinem hunc conspirantia sunt elateres . rotulae . axiculi Ctc. consensus est mutua eorundem Coniugatio.

33. Si principium perfectionis unicum duntaxat adfuerit, tum perfectio dicitur simplex; composita vero, si plura id genus principia , atque adeo plureS Pe sectiones simplices agglomerentur.

Sic horologium horis duntaxat indicandis ci stinatum perfectione pollet siniplicit sin autem raeter horas diem quoque mensis. et minuta de-ignet. perfectionem habebit compositam. Orosi. Quanto ergo plures periectiones simplices in ente quopiam Copulantur . et quanto aC Curatius plura Cum principio perfectionis Consentiunt, tanto maior consurgit perlectio.

Quid Pht- S6. Vsu interdum venit, ut perfe- eous T ctiones simplices in ente aliquo concurrenteS , itemque earum principia inter se pugnent. Pugna haec adpellatur colli oregularum persectionis.

e. g. opes Partas tueri , et vitam Conservare . sunt perfectiones e sic tamen nonnunquam Cadit . ut vita delaudi nequeat, siue iactura opum et Pu-

Disilia brum c

58쪽

gnant ergo tunt , atque colliduntur hae perfectiones.s p. Quoniam perfectiones inter se pu- 3inrex-gnantes simul obtineri nequeunt (i6 'v' necesse est , ut vel ambae mutua quadam decessione temperentur; vel altera pror sus neglecta , altera praeferatur. Ea alterius neglectio dicitur exceptio a regula xerfectiovis.

e. g. cum quis . ut vitam tueatur. sauciatum crus recidendum curat e exceptionem facit ab ea iregula . quae feris ipsis praescripsit integritatem membrorum ess e Conseruandam. holion. In adhibenda exceptione . siquidem rationem sequi velimus . id dabimus operam . ut maximae totius perfectioni studeamus. Quare tum seruare vitam perfectius sit . quam tueri diuitias . insipienter agat mercator, si tempestate maritima deprehensus malit vitam, quam merces proiicere.

S8. Quando regula persectionis unica

duntaxat suppetit, locum non habet exceptio. Exceptio enim e mutua regularum collisione oritur (praee , quae Collisio utique haberi nequit, quum Vnica tantum adest regula.

Coroll. In simplici adeo perfectione . quae micam habet regulam cs5 . non datur Exceptio.

Ss. Consensus essentialium dicitur perfectio essentialis : consensus autem no tarum mutabilium est persectio accidentalis.

59쪽

Onae Eoniis eas p

E. g. vis sentiendi. et ratiocinandi essentialem conciliant homini perfectionemr at eruditio . et virtus tantummodo accidentalem.

6o. Quod libet ens praeditum est perfectione essentiali. Quodlibet enim ens sua gaudet essentia (33. cor. I. , suisque attributis (38 : haec autem omnia in id consentiunt, vi ens sit praecise ens, et quidem hoc , non aliud ens; in quo perfectio essentialis est constituta ( praee. .

Seho lan. Perfectiones rerum vel a priori . ut aiunt. vel a posteriori patefiunt. A priori quidem . quum in iis regula quaedam. aut principium perfectionis deprehenditur, ex quo deindo determinatur, quonam modo varia debeant esse Comparata . ut eum perfectionis regula consentiant et a posteriori autem . Cum iis . quae in re insunt. diligenter expensis, ac inter se collatis. in Cognitionem regulae perfectionis deducimur. A priori solemus inquirere in arte factorum ; a posteriori in rerum naturalium perfectiones, quemadmodum coram exemplis declarabimus.

6 I. Perfectio , quam adpellauimus essentialem (sy) , vocatur bonitas metarus M.

Coroli. Quoniam ergo ens omne perfectione essentiali praeditum est s praec. , vel me tacente intelligitis . nullum esse eus bonitate metaphysica omnino destitutum.

60쪽

De ente Absoluto, et Relativo.

a concipere possimus, quin aliud uin'. quoddam eo ipso debeamus concipere et relatimιm Vero , quum eo concepto aliud Praeterea concipi necesse est.

e. g. lapis ens absolutum est . quatenus citra unotionem ullius alterius Entis consideratur e at filius ens est relativum; eius enim tonsideratio noti*nem patris una inuoluit.

63. Itaque relatio, seu mutua relat, uorum ad sese habitudo , tria comple- tes Relaetitur: duo scilicet entia relatiua , quae 'rum relata adpellantur ; et relationem, propter quam alterum sine altero concipi nequit, quaeque ratio fulidandi, Vel iundamentum relationis Vocatur. Speciatim autem ens , quod concipitur referri ad alterum , dicitur subjectum , illud vero alterum terminus relationis. Relata denique , quorum quodlibet alterius terminus esse potest, correlata audiunt. Exempla promemus in collegio. 6 . Quando ens alterum sine altero Vah. i. idcirco nequit concipi, quod in illo in- .

SEARCH

MENU NAVIGATION