Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

1쪽

M Timgram editris delia presente opera intende stodere it diritto di proprie tu letteraria, a norma deue teststi tristendi.

2쪽

PRO MI UMi. I Magnum pietatis saeramentum quod mariis latum est in earne, ut Incarnationem vocat Apostolus l. Tini. 3, 16. duae potissimum hominum classes adortae sunt; et illi vid licet , qui nihil omnim de hoe mysterio credunt, cujusmodi sunt Hebraei, rationalistae et increduli; et illi qui illud non sicut est, ereduia, uti haeretici multiplicis denominationis. Cum utrisque propterea nobis res est. Λdversus priores nobis adstruenda est promtissio, expectatio et adventus Messiae; adversus posteriores germana hujus mysterii veritas est vindicanda. Quod quidem duabus partibus in quas tractationem hanc distinguimus eae re adnitemur.

PARS PRIOR

DE MEMIA ADVERSUS HEBRAEOS

2. Quae ad Messiam reseruntur revocari possunt ad dius promissionem et expectationem , ad ejusdem adventus epocham , munia et officia, ad personam denique in qua haec omnia adimpleta sunt. De his propterea gingillatim totidem capitibus agere aggredimur.

DE MEASIAE PROMISSIONE ET Ex PECTATIONE 3. circa hunc articulum duplex exortus est error, tum eorum, qui nullum unquam Messiam a Deo in scripturis, praesertim in Lege, promissum autumarunt, atque ab H Vol. III. IDisitigod by Cooste

3쪽

TRACTATUA DE INCARNATIO E

braeis expectatum ; tum eorum , qui etsi utrumque dent, tamen Messiae nomine, non peculiare aliquod individuum, sed vagum ac indeterminatum , imo et multiplex designatum esse effutierunt. Ad priorem censum praeter Orobium haud pauci liberiores in Germania protestantes speetant , nec non Voltatre; ad posteriorem vero judaeo-incredulus spectat Salvador , qui non alium Messiam aut promissum aut expectatum censuit praeter temporalem liberatorem consilio et virtute pollentem ad suppetias populo serendas destinatum, quamvis ethnicum et idololatrieum , cujusmodi Cyrus extitit, qui Christi seu Messiae nomine in Scripturis donatur. Ex quo inseri et Messiam jamdiu advenisse, et adhuc expectari. 4. Neque ab hoe auetore valde abludunt sansimoniani, qui et ipsi rati sunt politicae libertatis assertorem et vindicem , aut etiam humanae naturae moralem restauratorem

Messiam significare ; quod quidem munus et ipsis feminis credi posse imo et debere non dubitant adfirmare.

5. Rationalistae ad eludenda omnia Scripturarum Or cula singulare quoddam messianismi aut christologiae judae rum systema invexerunt, quo Messiae nomine ideatis cujusdam felicissimique regni landatorem venire arbitrantur; per hunc vero aurea illa aetas varie a prophetis descripta et judaicae genti promissa emorescet, et illa verorum Dei cultorum 8ocietas ad honeste beateque vivendum heic interris instituetur, quae in futura dein vita continuabitur,no aque exornabitur felicitate, cujus spei semina in V. T. libris sparsa reperiuntur. 6. His porro duas opponimus propositiones in quarum altera promissionem et expectationem Messiae adstruemus ;in altera promissum hunc et expectatum Messiam peculiare ac determinatum individuum esse ostendemus. Cujusmodi

vero ille sit patefiet ex illis, quae de Messiae muniis et ossiciis paulo infra disserem .

4쪽

Aliquis Hessias Dia a Deo in L e promissus et quoias sempore ab Hebraeis expectatus T. Legis nomine heic intelligitur universus Pentateuchus, seu Diuque Mosis libri, qui Leae in utroque foedere passim appellantur. Iam vero aliquem Messiam a Deo in Lege sui se promissum , tum ab Hehraeis quo is tempore expeci tum facile ovincimus sive ex Legis istaculis , Rive ex numquam interrupta Hebraeorum traditione, cui traditio pariter omnium antiquissimorum populorum susIragatur. 8. Sane Genes. 3, 15. Deus serpenti, Seu potius daemoni sub serpentis Iarva latenti his verbis poenam comminatus est: Inimicitias ponam inter te et mulierem , et semen tuum et semen illius ; ipsa conteret eaput tuum , et tu insidiaberis calean o ejus. Quibus in verbis tria habentur, primo poenam denunciatam serpenti, seu daemoni; secun- , poenam hanc inserendam daemoni esse a Messia; tertio homines a diaboli servitute esse eripiendos. Etenim ad primum quod spectat, ex substrata materia id constat, quae est de auctore seductionis ac peccati, qui certe materialis Serpens esse non potest, atque ex sensu totius antiquitatis; siquidem Sap. 2, 24. legitur: Invidia diaboli mors introiuit in orbem terrarum; Christus pariter Io. 8 , 461. de diabolo ait: Ille Aomicida erat ab initio; et Apoc. 12, 9. Et proretus

est draco ille magnus serpens antiquus, qui vocatur diabolus et satanas, qui seducit universum orbem; et reipsa a Judaeis malorum daemonum princeps serpens vetus Vocatur. Poenam

autem diabolo iuserendam a Messia esse, liquet tum ex at tithesi tutor semen diaboli et semen mulieris antonomastieen cupatum, et ex praenomine ipsa vel ipsum, siquidem es nil re in hebraici textus in utroque genere legi potest; si legatur ipsa, sensus erit ipsa per ipsum , si vero legatur ipsum resertur ad semen , quo is modo Semper erit Messias qui conteret se

Pentis eaput, seu debellabit diaboli potentiam, qui ad pe

5쪽

4 - TRA TATUS DE INCARNATIONE

catum protoparentes induxit , liberatio denique hominum a servitute diaboli est essectus et consequentia triumphi quem Messias Iaturus de diabolo est. Hae de causa merito

hoc oraculum protevangelium Vulgo vocatur.

9. Hanc eandem promissionem labentibus temporibus Deus excitare non destitit, ut viva jugiter servaretur , et quo propiora tempora erant magis illustraretur; sic Gen. l2, 3.

item l8 , t 8. 22, 18. 26, 4. 28, 14. promisit Deus

Abraham , Isaac et Iacob in eorum semine omnes gentes benedicendas esse. Agi autem his in Ioela de benedictione per promissum Salvatorem obtinenda constans evincit Iudaeorum sensus traditionalis, juxta quem Apostolus Gal. 3, 8.eam de Messia exponit, dicens : Prodiidem autem Scriptura quia eae si de Datilat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae r quia benedicentur in te omnes gentes. Quae quidem confirmantur ac robur accipiunt ex Iacobi oraculo, atque e1 Prophetarum vaticiniis in quibus promissi Messiae adventus epο-cha, locus, proprietates, munia ac ossicia praedicuntur, ut paulo post ostendemus.10. Constantem praeterea hujus Messiae tum promissionis tum expectationis traditionem penes Hebraeos viguisso vel ex eo constat, quod Sectae Omnes licet in pluribus a se invicem discrepantes, circa hunc articulum plane consentiant. De antiquis pharisaeorum , es8eniorum , sadducaeorum Beherodianorum sectis nullum movetur dubium. De recentioribus Larraitarum qui sadducaeig successerunt quique respuunt traditiones , et rabbanitarum successorum pharisaeorum , qui traditiones praeterea admittunt eirca hoc dogma consensionem unanimem, qui de illis scripserunt, luculenter Ostendunt. Hinc quamvis Samaritani pluribus ante captivitatem Babylonicam seculis a judaica tribu divisi suerint , atque ex plerorumque criticorum sententia nonnisi Pentateuchum admitterent , attamen et ipsi in laturum promissum Messiam credebant cumque expectabant , uti aperto colligitur ex Christi colloquio cum muliere Samaritana Io. 4, 25-29. et 42. Quapropter neque Christus neque

6쪽

apostoli unquam disceptare cum Iudaeis debuerunt circa ejusmodi promissionem atque expectationem Messianam, sed eam uti ratam penes Omnes habentes, de persona tantummodo cui Messiana dignitas esset adscribeuda discussio versabatur , Vaticiuia et miracula eo referehant. li. Neque intra Judaeas sines strina haec persuasio Seeontinuit, sed percrebuit per omnes orientales regiones , prout Suetonius ac Tacitus testantur. Sic enim scribit Suetonius In Vespasian. c. 4. Percrebuerat Oriente toto, vetus et constans opinio, esse in satis, ut eo tempore Iudaea profecti rerum potirensur. Τacitus Vero Histor. lib. b. e. la. Pluribus persuasio inerat, inquit, antiquis sacerdotum litteris eontin ri , eo ipso tempore fore, ut valesceret Oriens, profectiqua Iudaea rerum potirentur. Id ipsum confirmat Plutarchus in

lib. De Iside et Osiride ; virique eruditi monumentis in medium adductis apud Aegrptios, Persas, Chaldaeos, Zabianos , Graecos, Romanos , immo vero et apud Indos, Sinenses, IapOves , Americanos hanc eandem persuasionem obtinuisse ostendunt; ita ut vere scribere potuerit doctus Prideaux, in Hist. Iudaeor. par. l. lib. 5. expectationem sive necessitatem cujusdam mediatoris Deum inter et homines ab ipso mundi exordio apud omnes populos invaluisse. 12. Constat igitur tum in Lego a Deo Messiam fuisse promissum tum quovis tempore ab Hebraeis expectatum ;quod probandum assumPSimus.

DIFFICULTATEst 3. I. O . t ' De promisso aut expectando Messia uilissprorsus in Lege Occurrit, non in decalogo , nou in Loitico aliisve Mosaicis libris ; 2' nuspiam legitur : Credite in Messiam. 3' Dicendum igitur est Messianam idem ex divinis mini atque promissis, divinando ortam esse. 4' Quae cum in quinque libris iundamentalibus haud cxpresse contineatur , nullo modo fidei artieulum respectu Hebraeorum comatituit , Meus ac Maimonides contenderit, qui proinde a

7쪽

R. Iosepho Albo eo nomine vapulat, quod numerum artieulorum iundamentalium amplificaverit Iegis Mosaicae, inter quos et liunc retulit de expectatione Messiae. 5' Hoc ipsum

jamdiu praestiterat Rabbi Ilisset synedrii praeses ante Hi

rosolymorum excidium , qui affirmavit, Israelem nullum habere quem expectet Messiam. Ergo. 14. Resp. Ad l , A m. si Legis nomine universus veniat Pentateuchus ; etenim praeter OracuIa quae ex GeneS. c. 3.

et capp. 18, 22, 26, 28. attulimus in quibus suturi Ii-

heratoris seu Messiae aperta Promissio continetur , nota sunt Moysis verba Deut. 18, ib. Prophetam de stente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus ; ipsum audies: tum verba Dei ipsius ibid. V. 18. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia , quae pra repero illi ; qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo , audirs noluerit, Esto ultor existam. Quae non de sola

prophetarum serie, uti post Orobium intelligenda esse eo tendit Salvador, sed de prophetarum maximo , scilicet Me tia, dicta esse Praeter veteris synagogae rabbinos , universa Iudaeorum natio semper intellexit. Hinc nemine prorsus contradirente Petrus, Act. 3. et Stephanus ib. cap. 7. Proeoncione de Messia illa exposuerunt. Sane nullus in Israel unquam surrexit Propheta , excepto Messia , qui sub quovis respectu Mosi similis dici possit, prout etiam Deut. 3i, l0. adnotatum est. Falsum igitur est in Lege neque promi Mum neque expectandum juxta eam esse Messiam. Quod si in decalogo nuIla ejus mentio injecta est, ratio patet, quia

decalogus ageudorum, non erodendorum normam continet. In Levitico autem ceremoniales seu rituales Ieges levitis tat tum traduntur.

15. Ad 2 , D. I xpressis verbis, C. aequivalentibus N. Obligatio credendi ex ipsa divina manifestatione neceMario oritur ; nam si Deus revelavit aliquam veritatem, obligatio eam credendi suapte natura exurgit, haec enim relativa sunt. Quamvis semptorea nuspiam in Lege legatur: Credite in Deum

8쪽

PART. I. CAP. I. DE MESsIAE PROMIS. ET EXPECTAT. 7

nemo tamen dubitavit unquam , ex eo quod se Deus mani festaverit , esse in eum credendum.16. Ad 3 , Nest. Sed orta Messiana haec idea est expromissione Salvatoris primum Genes. 3. ac deinceps patriarchis inepe iterata. Comminationes ac pollicitationes divinae ad summum eam laverunt. Prophetae, sequioribus temporibus , divinam Messiae promissionem passim Hebraeorum mentibus excitarunt; tale est Messianae ideae, seu potius fidei fundamentum. 17. Ad 4 , Neg. ut constat ex dictis; in libris symbolicis Iudaeorum et hie articulus praecipuus recensetur, et merito; siquidem Messiae expectatio perpetuum objeetum fuit Hebraeorum antiquiorum ac recentiorum fidei; Messias enim sinis est Mosaicae legis. Hinc in Thalmine Trael. Medris cap. Chelech diserto legitur : Omnes prophetae non vaticinati sunt nisi de diebus Messiae. Ex his patet quo jure vapulet a Babbi Albo Hrimonides, qui tamen praecise eum non reprehendit quod inter fundamentales articulos recensuerit expectationem Messiae.18. Ad 5 , D. Postquam Messias advenit ac repudiatus est, c. absolute N. En verba Hillelis ex Tham. Trael. est. Sanhedrin eap. ii. ex edit. Cocceii excerpt. 31. et 36.

Expirarunt omnes termini: jam nullus venim pro Israele.

Cum nempe Hillel cum gente sua noluerit Messianam diagnitatem in Christo Iesu agnoscere, compereritque elapsas eme epochas omnes a prophetis pro adventu Messiae determinatas , in desperationem actus prorupit in adducta verba. Ex his specimen hilemus doctrinae ac sinceritatis increduli Salvador. 19. II. Obj. Cum rationalistis; l' Expectatio Messiae estideatis conceptus de quodam felicissimo quondam regno orituro, cujus germina jam ab ipso patriarcharum aevo praejacta erant. 2' Diviso Davidico regno sub quo storentissima fuit Hebraeorum conditio , multo magis conceptus ille ideatis invaluit ex spe de novo regno Davidico instaurando. 3' Laetam spem hanc prophetae potissimum lave

9쪽

runt qui aut paulo ante captivitatem aut sub ipsa captivitate

Babrionica goruerunt ad Iudaeos solandos ob tot calamitates quibus eos obrui cernebant. 4' Inter hos eminet I ames, qui describit imperium Meale theoeraticum sub symbolica siti hominis persona Iudaeis destinata, ut quinta orbis terrarum monarchia post varias quidem calamitates obventura , sed aeterna et immutabilis mansura cum mortuorum resurrectione et judicio extremo conjuncta. 5' Promissio igitur et expectatio Messiae non est nisi vana spes ideatis orta ex melioris conditionis desiderio ac prophetarum p ticis sietionibus sola. Ergo. 20. Resp. Λd l , Neg. Sed ideatis conceptus totus ac unice existit in capite rationalistico adversariorum , qui systema hoc sibi confixerunt non solum absque vel levi sundamento , sed contra Seripturarum totiusque traditionalis sensus auctoritatem. Sane germina suturi regni hujus, quae ab aevo ipso patriarcharum praejacta dicuntur , non alia sunt praeter benedictionem patriarchis promissam, atque obtinendam ab omnibus gentibus per Messiam qui erat ex e

rum semine nasciturus : In semine tuo benedicentur Omnes

gentes terme, quae verba de fide in Messiam expouit Ap stolus Gal. 3, 8. qui certe praeserendus est omnibus simul rationalistis.

2 l. Ad 2', My. Tum quia promissio et expectatio Me tiae , uti vidimus, longe regno ipso Davidico anterior est , erius passionem et gloriam perpetuo David celebrat in Psalmis suis ; tum quia post Davidici regni divisionem non alium Iudaei Messiam praestolati sunt, quam promissum patriarchis et a Davide ipso celebratum. Regnum Davidi

eum instaurandum est Ecclesia a Messia constituenda ad quam gentes omnes vocandae erant, prout vocatae sunt, constituuntque non idente sed vere reale Christi seu M

siae regnum.

22. Ad 3 , D. Prophetae cujusvis aetatis lactam foverunt spem de bonis spiritualibus per Messiam obtinendis, c. spem regni ideatis juxta gratuitum adversariorum systema N. Diuitigod by Gorale

10쪽

Prophetae quidem Iudaeorum animos ad fidem atque spem Messianae expectationis jugiter erexerunt, spiritualia bona quae esset Messias hominibus allaturus modo aperte modo sub symbolieis descriptionibus exposuerunt, ast numquam spem inanem ac mere ideMem laverunt. Fieri potuit, ut 83m-holicae ac typicae descriptiones materiali sensu a non paucis intelligerentur, prout reipsa a carnalibus Iudaeis sub finem judaicae praesertim reipublicae factum est. Verum enimvero aliud est perperam aliquid intelligere , aliud vero ex toto fingere rem ipsam , uti adversarii autumant. Nisi sundamentum praecessisset realis hujus expectationis, numquam Iudaei errassent circa ejus intelligentiam. 23. Ad 4 , Neg. Neque enim Daniel ideale theorea recum

imperium praenuntiat, sed reale Messiae regnum in aetem uum mansurum , quodque universam terram occupaturum

sit. Falisum insuper est regnum hoc Messianum sub symbolostii hominis venientis in nubibus caeli describi , siquidem filius hominis, ut ibid. legitur cap. 7, 13. seqq. qui per enit usque ad thronum Altissimi, ille est cui data exhibentur potestas et honor et regnum , et populi omnes , tribus et linguae; adeoque distinguitur a regno quod ei eonfertur. Quod porro ibid. v. 9. Iegitur de mortuorum resurrectione, deque judicio extremo , ac de Filio hominis veniente in nubibus meli, Christo ipso interprete, de secundo et glorioso ipsius adventu intelligi debet, ut constat ex Matili. 24. aeloeis paralleIis Marci et Lucae.

24. Ad 5 , My. hanc sequelam utpote provenientem ex gratuito ac male consuto rationalistarum systemate , quod repugnat non solum Seripturae sed et universae eo stantique Iudaeorum et Christianorum traditioni, imo et u ditioni omnium antiquorum populorum, prout ostendimus. Disitired by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION