Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

31쪽

TRACTATUS DE INCARNATIONE

eunda a Messia ventum, prout etiam vaticinati sunt David Ps. 2l, 17. Jsaias c. 53, 5. et Zactavias c. 12, 10. 79 Ad 2 , Nec . tum quia nemo illorum qui recensiti sunt occubuerit morte violenta, de Cyro siquidem res ad

modum incerta est, ceteros vero certo constat morte naturali occubuisse, Messias tamen Venturus ex Daniele occidendus erat; tum quia nulli eorum quadrant adducta v ticinii adjuncta ; tum demum quia haec omnia absque ullo vel levissimo fundamento excogitata sunt, nec nisi per summam violentiam Cyro, Alexandro, Seleucis etc. ab imterpretibus anti-Messianis , quae in vaticinio recensentur Danielis, applicantur. 80. Ad 3 , inest. Nam i ' non congruit scopus Prophetae , qui non de sola populi, urbis templique sutura sorte sollicitus erat juxta Iectionem Ieremiae, sed praecipue ut ipse Daniel v. 19. seqq. fatetur, de peccatorum remissi ne , adeoque de Messia , cujus munus erat juxta omnes prophetas ea delere ae tollere; cum Messia vero connexa erat sors populi, urbis ac templi, ac proinde de iis omnibus loquitur Angelus ad Danielem. 8 l. 2' Non congruit calculus chronologicus siquidem ex Angeli verbis LXX. hebdomades deeurrere debebant aberitu sermonis , seu decreto reaedificationis Hierusalem , quod datum est an. 20. Artaxerxis Longi mani Nehem. 2, seqq. ; jam vero si ab anno 20. regni Artaxerxis supputemus an . 483. incidimus in an. 782. Urbis conditae, sive

in an. 15. imperii Tiberii Caesaris, id est pervenimus ad publicam Christi manifestationem Luc. 3, l. 8eqq. ; Ionge

igitur hoc tempus excedit omnes commemoratos principes, quos vellent interpretes non-Messiani constituere uti terminum ad quem vaticinii Danielis. 82. 3' Non congruit templi inauguratio sub Juda MDehabaeo facta 'ὶ quia in nostro vaticinio non agitur de ina

guratione sed de tinctione, secundum vero templum numquam inunctum suit; 'ὶ quia non est sermo in Daniele de templo materiali, sed de persona, ut evincunt Veteres Vc

32쪽

siones, veterum rabbinorum expositio et contextus; quia

ejusmodi unctio contigisset in hypothesi quam impugnamus post an . 490., attamen v. 27. templum hoc tempore praedicitur destruendum; quia non congruit chronologi- ea Supputatio, uti ostendimus. 83. 4' Non congruunt templi desolatio, confirmatio paeti eum fidelibus Iudaeis ac desectio victimae et sarti. Adversarii enim in hac expositione salso assumunt illam d solationem de profanatione; contra vero propheta loquitur de destructione, vastatione et inundatione; item perperam assumunt illud usque in sinem perseverabit desolatis intelligem dum de sne belli, cum Daniel disserat de destructione pedipetua. Gratis pariter exponunt confirmationem pacti Mufoederis de adhaerentibus Iudae Machabaeo , cum germo in vaticinio sit de foedere per Messiam ineundo cum populo fideli. Demum quod de sacrificiorum 1egalium cessatione perpetua in vaticinio dicitur connexa eum templi destructione, violenter trahunt adversarii ad suspensionem sacrificiorum, quae sub Antiocho Epiphane contigit.

84. 5' Non congruit quod dicitur de peccato seu Poena peccati, ac de justitia legali; est enim sermo apud I anielem de peccato proprie dicto, proindeque de proprie dicta justitia ; peccatum enim heic conjungitur cum in

quitate seu eulpa ' 'P laxon , quae significat actionem pem Sonalem sive reatum, quodque juxta Isai. 10, i l. auferendum a Messia erat; cum vero justitia ablationem peccati necessario in praesenti providetitia sequatur, jure i sertur hanc a Messia esse asserendam. Iustitia porro legalis per templi ac sacerdotii destructionem erat abolenda, dum justitia asserenda a Messia debeat esse aeterna.

si haec non subsistat, uti ostendimus, N. Quamvis Harduinus et Calmet non omnem excluderent a vaticinio Danielis relationem ad Messiam , imprudenter tamen se gesserunt , dum saltem ex parte Marshami expositionem admiserunt. Onias nequit dici Sanetus Sanctorum, neque Per eum

33쪽

TRACTATUS DE INCARNATIONE

32 doleta iniquitas, neque adducta justitia sempiterna, quam Oh causam, ut cetera omittam, vaticinii objectum uult tenus esse potest. 86. Ad S , D. Omnem repudiando historicam veritatem ac per Summam impietatem, C. secus N. Mirum est

eritos haud esse scriptores christianos, si christiani rationalistae vocandi sunt , contra Christi auctoritalcm , qui Matth. 24, 15. Marc. 13, i 4. Luc. 21, 20. aperte hoc vaticinium Danieli adscribit, illud tribuere 1eteratori pseud Danieli ; et quidem ut alteri veteratori scilicet deremiae qui saligo vaticinatus esset, Suppetias ferret. IIuc pervenerunt protestantes, qui puro Verbo Dei innituntur. Sed praeterea ejusmodi iussertio est contra Omnem veritatem hist ricam , cum, reserente Iosepho Flavio, volumen Danielis oblatum fuerit Λlexandro M. in quo ejus 1ictoriae erant

Praenunciatae.

87. H. Obj. Plura obstant quominus dicamus determinatam epocham esse adventus Messiae in xaticinio Danielis; ac i' quod Λngelus praenunciare potuerit id quod Christus non solum Angelis sed sibimet ipsi manifestum esse negavit Matth. 24, 36. Marc. 13, 22. ac post Suam resurrectionem 4ct. i, G. 7.; incredibile 2' videtur Deum voluisse ut sides a chronologia penderet. Ergo. 88. Resp. N. A. Ad l prob. D. Denegat Christus Angelis cognitionem temporis gloriosae suae manifestati ο-niis , C. si hi N. Itaque in primis Christus in allegatis textibus loquitur de secundo suo in terram adventu , uti manifestum est; frustra igitur quod de gloriosa hac sua manifestatione dicitur, permiscetur cum primo du8 ad entu. Numquam praeterea sibi denegat cognitionem secundi adventus Sui , sed solum, ut alias exposuimus, illud neque Filius quod legitur apud Marcum , illius diei revelationem, quam Deus omnibus occultam voluit. 89. Ad 2 , My. Contrarium siquidem constat ex facto; innumera pcne Vaticinia sunt in quibus tempus accurate determinatur, uti Genes. lo, l3. Is. 7, 8. l6, 14. 2l, l6.

34쪽

sta, 25. Ierem. 25, ll. 28, 16. Matith. 26, 34. et alibi pa

sim. Sane nou disserunt notae chronologicae a ceteris adjunctis accidentalibus praedictorum eventuum, nihil igitur votat quominus fides nostra sicut a ceteris adjunctis , ita et a temporis determinatione pendeat. Deo quippe omnia sutura praesentia sunt, adeoque potest etiam tempus revelare; quod si faciat, eidem fidem adjungere debemus. 90. III. Obj. Nondum saltem sexploratum est transactam epocham esse in vaticinio desinitam. i' Quia incomtum est utrum Daniel loquatur de hebdomadibus annorum, an non potius de hebdomadibus dierum aut septe niorum , aut decenniorum aut juhilaeorum ; 2' quia in- eertum utrum illae LXX. hebdomades continuae sint, an vero in tres distinctas pori Odos dispesci debeant , ita ut indesiuitum intervallum interponatur, prout insinuat accentus athnach in hehraico textu post hebdomadag soptem constitutus, quo admonetur lector eas dividendas esse ab

hebdomadibus LXII. quae sequuntur; quod a fortiori dici debet de postrema hebdomada , eatholicis ipsis adsentientibus. 3' Nec desunt Ecclesiae patres, qui illas hebdomadaes protrahant usque ad mundi sinom. Ergo. 91. Besp. N. A. Ad l , resp. l' non posse intelligi ejusmodi hebdomadas de hebdomadibus dierum, cum hoc

refugiat substrata materia, quae sexdecim mensium spatio compleri non potest; eo vel magis quod Daniel volens hebdomadas dierum signiscare c. 10, 2. 3. dierum eXPreme meminit; 2' non posse autem intelligi de hebdomadibus f ptenniorum , decenniorum aut jubilaeorum ex eo facile colligitur, quod nondum elapsa esset major pars illarum hebd madarum, et transactus jamdiu esset terminus ail quem ejusdem Vaticinii , qui est urbis ac templi destructio. Reliquum igitur est ut nonnisi de hebdomadihus annorum accipiantur hebdomadae vaticinii , quae in usu erant apud Hebraeos ut patet ex Genes. 29, 27. 28. Levit. 25, 8. 26, 34, 35. 43, ct 2. Paral. 36, 2 l. ubi septimus annuA magnum sabbatum vel sabbatum simpliciter appellatur, μeu

35쪽

34 TRACTATUS DE INCLEN ATIO A E

annorum hebdomada. Immo vero hic annorum cyclus In usu erat vel apud ethnicos, ut patet ex A. Gellio Noet. Attic. lib. 2. cap. 10. ubi duodecimae annorum hebdomadae mentio occurrit. Ratio autem qua Daniel permotus est ad LXX. ann. hebdomadas commemoraudas petitur ex harum relatione ad annos LXX. Jeremiae, ita ut singulis captivitatis annis responderet annorum hebdomada usque ad postremum urbis excidium.

92. Ad 2 , Neg. Sed quod jam compendiosa ratione in v. 24. definitum fuerat implendum intra LXX. hebdomadarum , seu 490. annorum spatium, in V. 25. ratione distinctorum eventuum in tres partes dividitur. Nec refert accentus athnach interpositus inter hei,domadas priores septem et reliquas sexaginta duas ; siquidem hic accentus adhibetur ah Hebraeis tum ad majorem tum ad minorem interpunctionem significandam, non ad res descriptas dividendaes ac secandas. Idem dic de postrema hebdomada , quae pariter ab aliis sejungi nequit. Illi qui censuerunt postremam hanc hebdomadam, aut etiam dimidiam hujus hebdomadae partem separandas esse vel a reliquis hebdomadibus, veI posteriorem ab alia saltem priore hebdomadae parte, ex salsa suppositione decepti sunt; quippe existimarunt urbis templique excidium contingere debere intra LXX. hebdomadarum cyclum , quod tamen in vaticinio non dicitur , imo ejusmodi excidium post illas transaetas exhi-hetur complendum. 93. Ad 3 , D. Mediate , C. immediate N. Scilicet nonnulli patres excidium Hierosolymorum spectarunt uti figuram et typum cladis universi orbis, atque hoe sensu quod praedictum a Daniele est de eversione Solrmorum extremo hujus orbis fini applicarunt. S. III. Eaependuntur vaticinia Aggaei et Malachiae 94. Duo haec vaticinia simul junximus quia de eodem argumento sunt, et lucem sibi vicissim asserunt. Ad solandosi nim Judaeos a captivitate Babrionica reduces , qui ine

36쪽

PABT. I. CAP. II. DE EPOCHA ET OFFICIIS ETC. 35

mores Salomonici templi magni 1icentiae , moesti erant adeonspectum templi Zorobabelici, visi eos Deus per Aggaeum

allocutus eu cap. 2. V. 4. Seqq. Ouis in vobis est derelictus,pvi vidit domum, istam in stloria sua prima 8 Et quid vos vi detis hane nune Z Numquid non ita est, quasi non sit in oculis

vestris p . . . Adhuc unum modicum est, et ego commoveboeaelum et terram , et mare et aridam. Et movebo omnes gentes 2 et veniet desideratus cunetis gentibus d et implebo domum istam gloria, dicit Dominus . . . Meum est amentum ει meum est aurum . . . myna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae dicit Dominus eaeercituum . . . et in loco isto dabo pacem.

95. Bursum cum increduli non pauci Iudaei de divina providentia quererentur, ita eos Deus per Malachiam cap. 3,

l. seqq. affatur: Ee e mo istitio Angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. Et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quaeritis et Anyelus Testamenti quemi os vultis. Ecce venit, dicit Dominus Mereituum.

96. Tria quoque juxta methodum, quam sectari constituimus circa ambo haec vaticinia nobis ostendenda sunt, tum ea ad Messiam spectare; tum epocham , saltem negative , in illis determinari adventus Messiae ; tum denique

ejusmodi epocham jamdiu elapsam esse. 97. Primum porro ita evincimus : ex allatis- vaticiniis supra gloriam prioris domus seu templi, posterioris gloria efflorescet, quippe ad hoc venturus desideratus cunetis gentibus, dominator quem Judaei expectabant, quique Angelus Testamenti seu foederis vocatur, ae Venturus erat ad templum suum, et ad cujus adventum commovendi erant caeli ac terra , mare et arida, ac brevi quidem venturus erat. Iam vero haec nonnisi de Messia intelligi possunt, qui solus desideratus eunetis ventibus, Dominator, Angelus

Dederis cujus templum proprium sit, dici potest , et ad

cujus adventum omnia essent elementa commovenda. Nec

dissentiunt celebriores ipsi rabbiui inter quos eminet R. Si ra, qui aute secundi templi eversionem floruit, tu Thaim e

37쪽

traei. Sanhed in cap. II. nec non Basei in eodem Trael, fol. 95. B. Ichiha et B. Manasses in Conciliatore parte III. p. 184. ae non pauci in Detrarim rabba feci. i. sol 250. apud Baymundum Martini in Pugione Mei, nec non apud Sehoetigenium De Messia lib. 2. et apud Bem. De Rossi Davana e ectatione Hebraeorum.

98. Alterum autem conficimus ex termino , qui, ut i nuimus, negative saltem huic adventui assignatur, scilicet stante adhuc secundo templo , ad quod praesontia sua colisneflandum promissus Messias xenturus erat juxta utriusque prophetae Vaticinium , quod proinde destruendum non erat antequam MeSSias advenerit, a quo majorem gloriam prae templo priore derivare debebat. 99. Ast' ab octodecim seculis Zorobabel leum templum solo aequatum est; ergo ab octodecim seculis adimpleta sunt utriusque prophetae Vaticinia, seu quod idem est, ab octodecim seculis Messim advenit.

l00. F. Obj. Λggaei vaticinium ad Messiam trahi nublatenus potest. Etenim i ' Non repetit Deus gloriam posterioris domus a praesentia Messiae, sed a copia auri et argenti dicens ; neum est argentum et meum est aurum. 2' Quam ob causam gentes omnes Deus erat excitaturus ut ad templum exornaudum mira quadam consensione co fluerent; hoc profecto innuitur ipsis verbis, prout in ii braico textu leguimur : et venient desiderium m*ri schem- t, singulare collectivum j seu desideria mnclarum gentium; nempe res pretiosissimae omnium gentium, non autem ut habet vulgatus interpres desideratur eunetis gentibus, quacide persona ageretur. 3' Λccedit quod alterius templi νι ria relativa esse debebat ad gloriam prioris; sed ea consistebat in ornamentis argenti et auri, ergo et gloria secundi templi in iisdem consistere debuit. 4' Quod congruit scopo vaticinii solandi moestos Iudaeos ob nuditatem seu Pa

38쪽

pertatem Zorobabelici templi comparati eum magnificentia ae divitiis quibus assuebat templum Salomonicum,

gogae veteris, quae non ex divitiis sed ex Messiae pra sentia repetebat majorem templi Zorobabelici gloriam; 2' quia vaticinium salsum suisset, siquidem numquam se- eundum templum etiam ab Herode resectum pervenit ad illam divitiarum copiam qua assuehat templum Salomoni- eum; ν quia ex Hebraeorum cons sione quinque illa decora a secundo templo abfuerunt, quibus templum primum instructum erat, nempe Urirn et Thummim, seu rationale judicii, arca, i iis et praesentia Dei hi propitiatorio,

et Spiritus s.; 4' quia absonum est tam magnifica oratione Deum ad materiales ejusmodi divitias alludere voluisse nulla ratione habita praesentias futuri Messiae, de qua loqui-inr etiam Malachias, a quo templum Messiae esse dicitur, et ad quem Aggaei vaticinium pertinere declarat Apostolus Hebr. 12, 26. Denique θ' quia sibi ipsis in hae expositione adversarii contradicunt, siquidum B enmusser, quum etiam hie impugnamus , semel et iterum fassus est vaticinium Aggaei ad Messiam pertinere. 102. Ad 2 , Nest. suppositum; si enim, uti Ostendimus, non a gentium divitiis sod a praesentia Messiae se- eundi hujus templi gloria repetenda erat, jam sequitur

Deum non esse universum orbem commoturum ad gentes

eum divitiis ad Templum pertrahendas. Addo gentes non tam divitias quam profanationem in templum attulisse, ut eonstat de Alexandro prius, deinde de Pomprio, demum de Romaniis sub Tito et Vespaesiano. Neque obstat phr

sis hebraica et venient desiderium; siquidem ut ostendit Sehoibet in obseruation. eriticis et messet. , comtructio singularis cum plurali infrequens non est, eum Sequitur plurale, ut in casu nostro eunetarum stentium, etiam ad denotandam personam . Quod confirmatur a Maemio lib. 3. Diqitigod by Corale

39쪽

3A TRACTATUS DE INCARNATIONE

Trael. 3. can. 34. Hinc optime vulgatus interpres reddidit sensum hehraici textus.l03. Λd 3 , D. Loquitur propheta de gloria templi comparati cum gloria prioris templi, sed diversi generis, C. ejusdem generis N. Imo ex antithesi patet gloriam secundi templi opponi gloriae primi templi veluti in alio constituendam ab eo in quo gloria illa consistobat. l04ν Ad 4 , D. In adversariorum hypothesi, C. juxta

germanam vaticinii intelligentiam IV. Hoc ipso enim quod propheta, seu potius Deus, Solatium Voluerit asserre lugentibus Iudaeis ob defectum auri et argenti, in secundo templo excludit aurum et argentum quaesi diceret : quid so liciti estis de auro et argento, haec mihi praesto essent, si vellem ab his gloriam hujus templi pendere; sed gloria secundae hujus domus non ex magnificentia auri et argenti, sed ex eo quod in eam venturus sit desiderat cunctis gentibus, est repetenda; atque ex hac parte domus hare longe priori domui praestabit. Simili Iocutione usus est Deus Ι's. 49, 10. Seqq. 105. II. Obj. Orationis series in vaticinio Malaehias Messiam excludit, subdit enim immediate post allata verba : Et quis poterit cogitare diem a ratus ejus, et guis stabit ad videndum eum ' Ipse enim quasi ignis consaris et quasi herba fullonum; et sedebit eo ana , et mundiam argentum, et pumabiι Ilios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi arstentum etc. Haec porro componi nequeunt cum

miti Messiae indole, qualem describit Isaias 42, t. seqq.

Nam Judaei querebantur de divina providentia dicentes sub finem praecedentis capitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent; aut certe

tibi est Deus judicii Z Adeoque expetebant Dominatorem qui eos eriperet e gentium jugo. Hinc Deus est: Ecce ego etc. subnectens porro objecta Verba: et quis poterit etc. praenunciat nullum istorum querulorum blasphemantium sub-

40쪽

PA T. I. CAP. II. DE EPOCRA ET OFFICIIs mc. 1s

8titurum, cum expetitus Dominator Venerit, qui Rumpturus sit vindictam ab eis, quippe sint eum experturi longe di-Versum ab eo quem expetebant; nam ipse discriminabit nos a malis quos perditurus et exterminaturus sit, non quidem per se, sed gentium armis, prout reipsa factum est adversus Iudaeos incredulos in Solymorum eVersione. Sicque optime componuntur quae de personali Messiae mansuetudine vaticinatus est Isaias, et quae de punitione incredulorum blasphemantium praedixit Malachias.

PROPOSITIO IV.

Officia ac munia a promisso vestia juxta prophetas obeunda

eumdem advenisse luculenter ostendunt107. Duo hare munia sive ossicia a promisso Messia obeunda praecipue sunt, scilicet abrogatio veteris cultus ac saeerdotii et novi sussectio; vocatio gentium ad Dei cognitionem et amorem, atque gynagogae rejectio; si igitur constiterit duo haec peracta esse, hoc ipso constabit Messiam promissum jamdiu advenisse. l08. Ac primo quidem abrogandum lare veterem culis tum in ordine ad alterius sussectionem, adeoque et alterius sacerdotii , adveniente Messia , aperte liquet ex Malach. l,l0. seq. ubi Deus ita loquitur : Non est mihi voluntas

in vobis s sacerdotibus levitici generis j , dieit Dominus

mercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occaSum, munum est nomen meum in stemtibus , et in omni Deo meri ieatur et o ertur nomini meo oblatio munda, gula magnum est nomen meum in stentibus.

Agitur porro in hoc vaticinio de sacrificio extemo , cui proinde novum sacrificium externum pariter sumetendum sit, illudque mundum ex ferto seu dono constituendum, quod offerendum inter gentes sit in omni loco. Sacrificio porro immutato , quod pars essentialis est religionis seu cultus, ob intimam relationem quam ad se habent sacrificium ae 8aeerdotium , et hoc abrogetur, seu immutetur in aliud ne.

SEARCH

MENU NAVIGATION