Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

21쪽

terprΟΝ : Et ad eum constre stabunt se populi ; Alexandriniquos secutus est S. Hieronymus habent: ipse expectatio gentium , quibus consonat Syrus: et eum e ectabunt populi. Iam vero illo qui κατεξοχήν expectatio gentium dicitur, cui erit obedientia populorum, ad quem se populi congregabunt, ad quem confluent gentes omnes, profecto alius non

est nisi Messias, prout prophetae saepe declarant, praeSe tim vero Isaias tum alibi, tum c. ii, i 0. 40, 6. bl , 5. 65, l. 66, 19. Et Hebraei ipsi contundunt. Exploratum igitur est, quod primo loco constituimus , tum ex voce Miloh, tum ex iis quae Miloli tribuuntur, sermonem in hoc

54. Εpocham porro in hoc ipso Oraculo determinari adventus promissi Messiae , constat l' ex ipsis particulis ad chi in quae semper vertuntur: donec, usque dum, usque ad cic. Constat 2' ex Jacobi scopo Vaticinantis numquam ablatum iri scevet sive sceptrum , nempe supremam potestatem, aut tribuni e Iudae pedibus, seu de medio ejus donec veniat Sotioli seu Messias, ut hac ratione signum Praeberet adventus ejusdem Memiae ; jam vero si nullum terminum praestituisset Iacob in adductis particulis, nullum signum dedisset quo et expectaretur et agnosceretur promissus Messias. Constat 3' ex communi antiquorum interpretatione, qui cum viderent judaicum regnum ad finem properare, tempus ab hoc vaticinio pro adventu suturi Messiae praestitutum, advenisse collegerunt. 55. Τransactam demum hanc epocham esse, seu adimpletum Jacobaeum vaticinium facile ostenditur: ex Jacob non erat auferendum a Juda Sceptrum, donec veniret Messias; atqui jamdiu sceptrum defecit: ergo jamdiu transacta

designata epoclia est, completumque est Vaticinium. 56. Scerem porro nomine significari supremam potestatem, imperium, imperatorium dignitatem patet tum ex Num. 24 ,l7. Isa. l4, 6. Zacliar. I 0, it . ubi identica phrasis reseritur: et sceptrum Aegypti recedet; tum ex versione Alexandrina et Theodotionis, ubi vox Se veth, princeps Verti-Diuitigod by Corale

22쪽

tur, in Symmachi translatione iero potestus; tum denique ex paraphrastis Chaldaeis inter quos Onkelog posuit: e meens dominium, Ionathan vero et Ierusalmi exposuerunt de rege. Confirmatur autem vocis Mevem hoc in loco data significatio ex altero membro, ubi voci Mevem respondet vox plani mee4Me j, quae proprie eum, qui aliquid statuit, Merevit significat, et Dyislatorem denotat, ac in universum de primoribus , praefectis Populi exercitus e usurpatur Iudic. 5, 14. in Ps. Vero 59, 9. Iudas Vocatur princeps

antesignanus, mechokest.

57. Constat igitur ex dictis oraculum Iacobaeum, et Messiae adventum respexisse, et illius certum tempus prae- nunei asse; hoc denique tamdiu praeterlapsum emique oraculum completum, Memiamque advenisse.

DIFFICULTATES

58. I. O . i' Iacobaeum vaticinium habere pro objecto Messiam, res admodum incerta est, cum aeque Moysi, Sauli, Davidi, Ieroboamo, potistimo vero Nahuchodonosor aptari possit, quibus gentes seu populi Obediverunt. 2' Potest praeterea vox loli de urbe hujus nominis intelligi, adeo ut sensus oraculi sit: Non recedet sceptrum a Iuda, seu Iudas non desinet esse antesignanus et dux populi Israelitici universi donec venerit Silantem; nempe juxta vocabuli vim, donec venerit ad quietem post longas in deserto peregrinationes. IIaec interpretatio communis jam est ; eam siquidem propugnant Bab. I.ipman , Τeller , Zirkol, Iustius atque Gesenius. ENO. 59. Resp. Λd l , Ν. Notae siquidem quae Miloli tribuuntur in Iacobaeo vaticinio nulli praeterea quam Messiae convenire Possunt. Quominus enim intelligatur vaticinium de Moyse, Saule, Davide aut deroboamo Obstat perduratio sceptri seu Supremae potestatis, quae longe post ipsos in Iuda perseveravit, uti ex historia constat; nulli horuin insuper competit quod de obedientia populorum ibidem dia

23쪽

22 TRACTATEs I, E INCARNATIONE

citur. Multo vero minus ea conveniunt Nabuchodonosor

sub quo Suspensa quidem est suprema potestas in tribu Iuda, non autem penitus ablata; quamvis, autem pluribus populis dominatus hic suerit rex , quum tamen ejusmodi edientia violenta fuerit, non ea est de qua loquitur Ia-eob, qui de subjectione aut confluentia spontanea disserit juxta vim hebraicae vocis nrip jiueathl et allusionem ad

benedictionem omnium gentium , Obtinendam ex gemine Abraham, Isaac et Jacob ipsius. 60. Ad 2 , My. Iacobaeum oracuIum frigidam hanc interpretationem, ut Vocatur ab ipso Rosenmulier, admittere posse; tum quia Iacob loquitur de persona, non a tem de urbe; tum quia notae Miloh tributae aptari urbi Silo nullo modo possunt; tum quia denique contraria ejusmodi interpretatio est sensui traditionali totius unagogae, et antiquiorum interpretum Hebraeorum, uti ostendimus. Communis porro ea expositio non est nisi penes paucos

rationalistas protestant S.

6 i. II. O . Saltem nulla epocha adventus Messiae determinata deprehenditur in verbis Jacob; i' particulae enim ad Hi , quae verti solent donee, urgue, uSque dum, non terminum sed continuationem significant, quod inn meris prope utriusque foederis exemplis ostendi potest,

ex. gr. in Ps. l09, t. legitur. Disit Dominus Domino meo e sede a Matris meis DONEC ponam inimicos tuos etc. Matth. 1, 25. de Ioseph legitur: El hon eo oscebat eam i Mariam DONEC peperit silium suum primogenitum , Ostenditque ex Prosesso s. Hieronrmus conianent. in hunc loeum. Sensus igitur hujus oraculi est, ut animadvertit Bab. Aben-tara: Non recedet sceptrum a Iuda, donec veniat Miloli, id est

numquam auferetur, seu numquam recedet sceptrum a Iuda,

multo minus quum venerit Miloh, cujus locutionis exemplum suppetit Gen. 28, 15. ubi Deus Iacob juxta hebraicam veritatem sic assatur: Non deseram te, usque dum fecero quod

locusus sum tibi, idest multo minus te deseram cum te redu-aeero in terram hanc. 2' Λceedit, quod particula π non

24쪽

Aolum significet sinee, usque dum, Sed etiam perpetuo, ut patet ex Exod. ia, l8. ac propterea hic Sensus exurgit rNon recedet seeptrum a Iuda in perpetuum, quia veniet μι-IM. 3' Insuper Sceveth prasim in scripturis signiscat virgama ictionis, ut liquet ex Ps. 2, 9. et D. 10, 5. adeoque sic exponi potest oraculum Iacob: Non recedet virga af

ctionis a Iacob, donec veniat Miloh. Ergo. 62. Besp. F. A. Ad i , prob. D. Particulae donec, u que ete . non semper signiscant terminum aut cessationem in propositione enuneiativa, C. prophetica N. Etenim in prophetia seu futurorum eventuum praedictione, particula d nee semper terminum Significat, alioquin vaticinium vagum seret, vimque suam amitteret; propheticum vero est oraculum Iacobaeum, adeoque particula donee terminum exprimit. Exempla quae allata sunt aliaque ejusmodi quae adduci possent ad rem praesentem non reseruntur. Concidit proinde Aben-Drae expo8itio, Et argumentum Supe

structum.

63. Ad 2 , D. Si particula IV ad j solitarie sumatur, C. si conjuncta cum 2 ikil reperiatur N. Nusquam in Scria Pluris conjunctio particularum 'n IV ad kiὶ significat in

aeternum, in perpetuum , a ut perpetuo. Sane exempla ab adversariis adducta exhibent solam particulam II l ad j ;

contra vero quoties conjunctae illae duae particulae occurrunt, toties in significatione donec, usque ad Pte. reperiuntur. Λdeoque salsitas allatae expositionis colligitur, quae praeterea nova est, ac tum seopo Iacobi, tum sensui traditionali contraria. 64. Ad 3 , D. Si adhibeatur Mevem cum epitheto aianictionem significante, C. per se in usu biblico, praesertim vero in casu nostro, N. Objecta porro exempla reSponsionem nostram confirmant; in Psalmo enim 2. dicitur virga ferrea, apud Isaiam legitur virga furoris. Hunc autem sensum excludit Iacobi Oraculum in quo omnia fausta Iacob ominatur Iudae, legislator sive princeps, antesignanua et Duae contraponitur in altero hemistichio voci Semeia; ut

25쪽

praeteream ejusmodi violentam interpretalionem ab hisi ria explodi. 65. III. Obj. Nondum exploratum est Iacobaeum vaticiuium esse completum. Nam l' diei nequit desiisse se Pirum a Juda , cum adhuc igeat regnum florentissinuunsub Echinalotarcha seu principe captivitatis in quo Judaei propriis legibus ac institutis vivunt. 2' Betinent praeterea Iudaei jus ad regnum patrum suorum, quo Per sum numnosas a Romanis expoliati sunt. 3' Nisi porro hoc jus sus- siceret ad sceptrum retinendum, desecisset sceptrum a tribu auda quinque ad minus socia is ante generalem dispersionem, quod profecto eliristiani non admittunt. 4' Cum demum ex Lexit. 26, 40, et 4 l. Deut. 30. et 32, 43. judat ea respubliea restitui debeat, praesens Judaeorum conditio procaria dici potest, adeo ut templum Iehovati ac palatium legis iterum excitari debeant. Ergo. 66. Besp. R. A. Ad l , proh . Nest. Eiusmodi enim forentissima regna nulli hi existunt nisi forte in imaginatione rabhinorum. Mirum est in tanta geographiae luce Iudaeos adhuc ejusmodi sabulis delectari , ae sibi turpiter

illudere.

67. Ad 2', Si Jaeob de jure locutus esset , Tr. si de

facto F. Iam vero Iacob loquitur de oblutione semiri, adeoque de sacto , alioquin nullum prorsus signum Praduui elasset de adventu suturi Messiae ; atque hine vetus synagoga non de jure sed de facto hoc oraculum intellexit n8. Ad a , Nest. Captivitale enim Babylonica sceptrum judaicum non ponitus ablatum est, luna quia captivitas illa Brevi perduravit; tum quia Deus per prophetas populum

suum saepe certiorem socii de reditu spii proxima liheratione ab eadem capti ilate ; tum quia donique, eum See piri nomine ut poAlea declarabimus , non rogalis , sed su-Prema potestas veniat per collectionem ejusdem Iudae tribus , quae semper perstitit, nec cessavit hoc sensu, tota illa captivitatis periodo, sceptrum a Iuda. 60. Ad 4 , D. Qualenus Deus miseraturus illiquando Disitired by Corale

26쪽

Ait caecitatis judaicae gentis, Tr. in sensu advenariorum x empe in allegatis testimoniis vel agitur de partialibus eaptivitatibus in quas incurrere debuerunt Hebraei oh ipso rum peccata, et a quibus liberandi erant, si eos patratorum scelerum poenituisset; aut agitur de eonversione He-hraeorum ad Messiam quem repudiarunt, uti paulo post ostendemus. Ceterum cum de facto judaica gens privata sceptro sit ab octodecim seculis , quaecumque demum futura sit ejus conditio , certum est et oraculum jamdiu fuisse impletum , adeoque Messiam jamdiu advenisse. S. II. penditur raticinium Danielis 70. Daniel in Babylonica captivitate peccata Sua , ac populi universi confitens amictahatur , Veniam eorum et liberationem populi, urbisque ac templi restitutionem per Promissum Messiam enixe rogabat. Λdhuc oranti adstitit Angelus Gabriel, qui cum his verbis cap. IX. v. 24. assatus cst: Mptuaginta hebdomades abbreviatae sunt super po Pulum tuum et super urbem sanctam tuam, ut e summetur praevaricatis, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquiatas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur risio et prophetia , et ungatur Sanetus Sanctorum V. 25. Scito ergo et animadverte: ab exitu sermonis , ut iterum aediscetur Ierusalem , usque ad Christum ducem , hebdomades septem , et hebdomades s asinis duae erunt; et rursum aediscabitur platea et muri in angustia temporum. V. 26. Et post hebdomadesse ginta duas occidetur Christus, et mn erit ejus populus, qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus eum duee ventum; et Mis ejus matitas, et postsnem belli statuta desolatio v. 27. Consmabu autem pactum multis hebdomada una, et in dimidio hebdomadis de iei h

stia et sacriscium, et erit in templo abominatio desolationis, et usque ad consummationem et Inem perseverabit desolatio.

7 l. Ita quidem vulgata versio a qua in nonnullis discrepat textus originalis , praecipuae autum variantes hac lare Diuisigod by Coo e

27쪽

26 TRACTATUS DE INCARNATIONE

sunt: in v. 24. pro abbreviatae hebraica veritas habet, δε- cisae , resectae, Vel decretae aut statutae sunt; et quod noster vulgatus vertit Sanctus Sanetorum , hebraicus habet, Sanctissimum, aut Sanctitas Sanctitatum. Sic. V. 26. pro occidetur Christus et non erit etc. legitur in textu originali reaetirpabitur, vel eacidetur unctus ChristusJ, et non ei. Umbem et Sanctuarium destruet populus principis venturi, et Mnietur in inundatione, et usque aia snem est bellum, deeratum ruinarum. Demum v. 27. illud : et erit in templo abominatio desolationis etc. ita se habet in textu: Et super emtremitatem Seu pulmen abominationum vastator, et quidem ti

que ad completum et resectum stillabit, seu funcietur supra

vastatum.

72. Quibus praenotatis tria pariter hic praestare debemus , tum videlicet Danielis vaticinium ad Messiam pem tinere ; tum epocham promissi Messiae in eo determinatam esse; tum denique elapsam jamdiu ejusmodi epocham esse.

73. Porro oraculum Danielis Messiam uuice spectare, primo quidem vaticinii verba, secundo vero characteres et notae , tertio demum veteris gJnagogae sensus traditionalis apertissimo evincunt. Etenim ille promittitur, qui v eatur Sanctus Sanetorum , seu Sanctitas Sanctitatum, seu etiam SanctissimM. Iam vero talem futurum Messiam nemo est

qui ambigat, cum Ps. 15, i 6. et Is. l2, 6. expresse per excellentiam Sanctus vocetur; item qui ibidem promittitur dicitur Messias et prineem , sive duae qui praeterea debebit pactum, sive foedus Dei cum hominibus cousirmare; quamvis autem improprie plures alii in scripturis Geti, Christi, aut duris nomine donentur, solus MeSsias est cui proprie,

competit ejusmodi denominatio , qui ab Isaia c. 42, 6, et 49, 8. datus dicitur in foedus populi , et a Malachia

c. 3, i. Angelus Testamenti Seu foederis vocatur. Et haec quoad verba. Si nunc characteres et notas expendamus, quae huic Messiae seu duci tribuuntur in vaticinio , melius adhuc res conficitur. Siquidem ille promittitur venturus, qui praevaricationem eonsummet, finem imponat peccato, Disiti Corale

28쪽

deleat iniquitatem , atque justitiam adducat sempiternam. Atqui haec munia propria esse Messiae, prophetae omnes uno animo tradunt: Isaias si, l. Zacharias 3, 8. Malachias eapp. 3, et 4. ita ut Petrus pro concione Act. 10, 43. de Christo dicere non dubitaverit: Ruic Omnes prophetae

testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes, qui credunt in eum. Sive igitur verba

ipsa Danielis sive characteres illius qui in vaticinio promi

litur spectentur , constat, alium hunc non esse aut esse posse nisi Messiam. 74. Haec autem miris e confirmantur ex Veteris sJnagogae sensu traditionali, cujus rei testes locupletissimi sunt Babbi Manasses, et Iosephus Flavius , qui tum in Antiguit. lib. 10. c. it. S. 7. tum De bella judaico lib. 4. e. 6. S. 2. habet omnes Iudaeos ex antiqua traditione ad Messiam retulisse oraculum Danielis eaque de causa sub Vespasiano ac Tito arma gumpsisse adversus Romanos. Id ipsum constat ex eo quod refert B. Rasci in Seder holam in Ialesul Simeoni II. sol. 79. ideo Ionathano ben-Uriel interdictum sui me ne suam paraphrasin in metutum , seu myiostraphos evulgaret, quia nimirum Messiani adventus epoeha manifestius statueretur. Iuxta rabbinos in Berescit Rabba in cap. 14. Genes. p. 264. Messias adducere debet justitiam seculorum, immo vero juxta Nachmanidem, Mosem Gor nensem ac Mosem Haddarachan apud Schoeugenium De Messia lib. 2. pag. 264. ipsemet Messias justitia est sempiterna , et Sanctus Sanctorum ; B. Mordachai in Semen Amiselia Aphtara l. sol. 12. fatetur Messiam illum esse ad cujus adventum perducunt LXX. Danielis hebdomadae. Exploratum igitur est Veterem synagogam praecipuosque r binos pro certo habuisse Messiam objectum esse Danielis vaticinii. 75. Multiplici vero ex capite adstruitur quod secundo loco constituimus, determinatam scilicet esse adventus Messiani epocham in hoc vaticinio ; ae P ex relatione LXX.

harum hebdomadarum cum an . LXX. a Ieremia confli-

29쪽

tutis captivitatis Babylonicae, singulis enim annis hebdomada respondet; porro LXX. anni determinati sunt, igiatur et LXX. hebdomades tempus determinatum significant; 2' ex partitione harum hebdomadarum in tres periodos; nempe in septem , in Sexaginta duas, et unam , scilicet postremam ; esset enim partitio haec supervacanea , nisi de tempore determinato ageretur; 3' ex duplici terminoa quo et ad guem qui in Vaticinio constituitur ; terminus enim a guo decurrere debent illae hebdomadae est exitus

sermonis ut uerum aediseetur Ierusalem; terminus autem ad

quem, seu in quem desinunt, est urbis templique excidium; 4' ex analogia hujus vaticinii cum reliquis in quibus tempus ab eodem propheta praesinitur , ut patet ex c. 4, et i 2.

Demum 5' ex veterum Judaeorum conmensu, ut constat exaltatis documentis. 76. Completum denique vaticinium eme seu transactam

jamdiu praesinitam epocham adventus Messiae ex dictis res aperta est. Ex Daniele intra duos terminos a quo et ad quem septuaginta hebdomades annorum , id est an. 490. emuere debuerunt; intra id tempus et Messias venire, inungi, et morti tradi debuit, abolenda erant V. Τ. sacrificia, complenda visio , delenda iniquitas , et justitia sempiterna adducenda ; atqui terminus ad quem, urbis scilicet ac templi destructio una cum abolitione veterum ineri sciorum, ab octodecim seculis transactus est; ergo et adimpleta cetera sunt quae intra utrumque terminum adimpleri debebant, scilicet et venit Messias, et unctus est, ac morti traditus. Completa igitur est visio et prophetia , seu epocha tramacta est a Daniele determinata pro Messiae adventu.

DIFFICULTATES

77. I. Obj. I' Incertum in primis est utrum in hoc vaticinio de uno an vero de duplici Christo seu Messia, se Ino sit; P incertum utrum vaticinium Danielis ad Messiam reseratur, an potius pro objecto habeat aut Cyrum, aut

30쪽

Antiochum Epiphanem ut placuit Marshamo, aut Alexandrum II. uti contendunt Beriholdi ac Bosenmuller , aut demum Seleucum II. aut Seleucum ΙV. ut alii existimant. 3' Marshami expositio in quam, quoad rei substantiam

ceterae conveniunt, praeserenda videtur ; eam enim veriorem esse suadent scopus prophetae, qui sollicitus erat

de sutura populi sui, ac templi urbisque sorte: item ealculus chronologicus qui nos ad ea tempora perducit; inamguratio Sancti Sanctorum , nempe templi, quae sub Iuda faehabaeo facta est ; templi desolatio , quae perduravit usque ad finem belli, confirmatio pacti cum multis hebdomada una ex parte fidelium Iudaeorum adhaerentium Iudae; desectio hostiae seu victimae et farti in medio postremae hebdomadae , quae per id temporis contigit; d mum deletio poccati et iniquitatis, id est poenae peccatis debitae , quae quidem poena pereatum passim in Seri-Pturis Vocatur , praesertim Ierem. 50, 20. ad quem locum alludit Daniel; nee non adductio justitiae sempiternae seu legalis, quoniam ex eo tempore numquam Iudaei sese id Iolatria polluerunt. 4' Cum igitur omnia apprime in tempora Iudae Machabaei collineent, quum etiam Occisus est Christus, id est Onias Sacerdos, nil mirum si in eamdem

eXPositionem concesserint Harduinus et Calmet catholici interpretes. 5' Nisi dicere malueris cum Berinoldi ac R Renmulier totam hane prophetiam, a quodam Veteratore fuisse confictam post rerum eventum ad consulendum honori Ieremiae , cujus vaticinium de sutura judaici populi

felicitate post 70. annos vehiscatum non est. Ergo. 78. Resp. Ad i , My. incertum esse utrum de uno vel duplici Messia loquatur Daniel. Etenim l' ex Orati nis serie luculenter patet unum cumdemque esse Christum ducem Venturum , et Christum occidendum post hebdom

das LXII, seu potius LXIX. a publica ejusdem manife-Νtatione. 2' Messiae mors poliatur in nexu causali eum e cidio urbis ac templi, prout ejus adventus v. 25. nectitur cum collatione honorum v. 24. 3' ex morte violenta Sub-Di iii od by Coral

SEARCH

MENU NAVIGATION