장음표시 사용
301쪽
Incerto quovis pulsu impellente vigores Accipiens , illoque iterum cessante remittens , Nec tangens animas laudando funere functas, Plus nimio miseras, iterum si vexet inanis Spesve, metu sive, vagi quae sit sententia vulgi. V ulgus enim coeli vos curia judicat omnis, Exiguum cui vestra facit sapientia punctum.)Quem vel sensus iners falso discernere verum , Vel caeco perversa vetat laudare voluntaS Motu animi , volucris superante rotamina
Namque quid hoc λ Laudant omnes, laudantur& omnes, Quos alii culpant: rursus culpantur iidem. Et tandem unanimis veri, consensus ubique Deficit, A quavis ratio pro parte citatur. Sic partu quod prisca dedit felice Stagira Faustum naturae monstrum , mera fingere
Et fictis animos credentum eludere formis, Atque alias aliasque novas fabricare Chimaeras, Quaeque habeant nullos abstrusa ulvocabula sensus, Audimus plena resonantia pulpita voce. Et juvenem , quem Pella dedit cognomine. Magnum, Audacem sunt qui malint,quam dicere fortem, Et contra satagunt infandi facta Neronis, Tot diras caedes, de in excusabile lethum Illatum miserae post caetera funera matri, Consilio recto cautaeque adscribere menti. Quid Tulli eloquium memorem , cautusque Maropis Non-
302쪽
Nonnullis sordere etiam , qui carmina Moevi Et raucum magno clamantem Stentora plausit Indice designant, te presso pollice laudant. Qui medio monstrandus erat: stant nempe probantum
Pro sensu arbitria : atque hiciest ubi cedere
Sed pollere cupit quisque, aut pollere videri.
O vanae mentes hominum, vitaeque beatae Indociles nimium, nimiumque per avia longe In rto , dc penitus caeco ductore vagantes. In summa vos parte manet , quod quaeritis infra sA coelo repetenda salus, atque omne levamen SQlamenque mali, tranquillaeque ocia vitae. Hic, hic intemerata quies sedet omnis , Sc omnis A ternum secura mali pax laeta triumphat. Hic exhaustorum sunt praemia longa laborum. Huc animus tollendus erat. Spes tota locanda Hac regione venit, flagrantibus ardua votis Haec sola est vobis sedes vestri e petenda, Sive novus primo ducatur spiritus ortu, Seu jam confectos senio meet aura per artus. Felices nimium, mature ponere Vitam Mortalem . exuviasque bonae mala tegminamentis
Queis eita mors, sed sincta tamen, dat ponere
Atquς animam quo nata fuit dat reddere Coelo Sed quo chare fugis, quae vis subitanea rursus Te rapiti odilecte mane, sic linguis amicum Nunc iterum Z Orursus mihi mortue, mortue TROLLI, M 6 Sed
303쪽
Sed verbis lugende bonis , sanctissima postquam Haec monita , di nimium mihi vera essata tulisti. Vive igitur , longumque vale , Dulcissime
-O TROLLI venerande , bonis charissime cuneti s , Atque ipsi dilecte Deo, statione vocatum Mortali qui te immortalem reddidit alto, Et qua natus eras, quam mens erecta petebat Assiduo nisu maturum sede locavit. 'Ast ego, Mi T R o L L i , quem pallida febris eadem Tecum aggressa die vicibus concussit acerbis Hactenus, dc dubio rediens abienique vicissim Circuitu , jam mortis in ipso limine fessum, Incertum certa ne fide dubiane, reliquit. Me miserum, quem nunc extrema per Omnia ductumsEt vix semianimem, si cernas, ducere mestis Vitam fata jubent, quemque infelicior aura Nunc etiam invitum nutrit, sortique reservat Nescio cui l Quam te facilis sequar, optime
Et rata sint mea vota ' brevi sequar, optime
Sic precor, o mors grata veni, quae reddere vitam
Sola potes; tibi namque uni nos nascimur, uni Vivimus , ic per te coelesti sede potimur. O mors sancta veni, precibus votisque rogata
Quaeso veni, fessamque animam de corpore solve. Sit
304쪽
Sit modus his etiam votis tamen , omnia summo Haec maneant commissa Deo, qui dum volet ista Nunc quoque vix aegre diro subrepta feretro. Plus medio moribunda traham sine viribus ossa. Interea vos o defuncti olvite ΤROLL 1 Vivite contenti Manes, vocemque cientis Exanimes v mbras, vultumque exanguis amici Accipite ρ Zc raucum quod forte minusque se
Excidit, hoc morbo ,justoque referte dolori. Mox ubi laeta dies aderit quae me quoque terris Ereptum coelo reddet, moderamine nullo Aternum nostros iterum jungemus amores.
305쪽
Corporeas fragili sumens de corpore vires Solo quo crevit fomite durat Amor. Hinc varius vario pro corpore surgit, ama que Mutati cunctas paticipare vices. Bile flagrat fervente, tumet, furit, intima versat, Sanquineo rursus fonte tepente tepet. Haeret, viscosus si venis torpeat humor,
Limpha sin fluidum mobilitate facit. . Febricitante sibi febrem de corpore sumit. AEgrotat corpus, tanquet 8c aeger Amor. Admotum fatis mortem si sentiat, illam Iam majore sui parte recepit Amor.
306쪽
At Ratio quem recta parit, quem nutrit Amm
Non sentit dubias corporis ille vices. Non illum pallor , macies, mutatve senecta, Natura aut quidquid sorave caduca movet. Non moritur Vestae sacer ignis: funera vinciti Extremos superat flamma sacrata rogos, Fervet inextineius taedis coelestibus ardor, Dum non mortalis pabula mentis habet. Hos ignes, flammas tales ΚIRsTEN Ius ardet, Cui ratio aut certe est pars rationis Amor. iaIllius aeternus, sit fas hoc poscere Musae,)Versibus aeternis concelebretur Amori
Uam non unus Amor mortalia pectora
versat, Quam variae Veneres, variiqividentur Amores, Diversis totum flammis accendere mundum lQuis numerum innumerum, quis singula uOmina fando Exprimat, obscuro vel quis deducat ab aevo Confusun seriem nascendi, dc stemmata primis Vix etiam bene nota Diis, ac ordine certo Nondum etiam discreta, aut discernenda Τω, nanti λ . . Milicet ipsa Iovis circum incunabula parvi Iam variae Veneres , jam versabantur Amores: Antiquum genus est, primaevi secula mundi Ante satum, nondum radiantia Cynthius astra Cum premeret, certo distinguens tempora
307쪽
η Nondum noctivagos agitaret Cynthia currus. Exin prolificum genus omni tempore crevit, Inque dies crescit, nec crescere desinit umquam, Oceani n umerus quamvis praepolleat undis. Non ego tam tenui tot dicere numina versu Coner, dc arenti tentem deducere vena,
Quos coelum, quos alma Dies, quos Falciger, aut quos Ingenti Tellus partu, vel denique rerum Principium commune Chaos produxit Amores. Nec mihi cantandi veniat tam dira libido, Ut vel Pasiphaes, vel Myrrhae aut Biblidos ignes, Quosve arsit merito laceratus Thracibus O . pheus, Aut similes alios infando carmine dicam. Non illis Veneres, nec credere fas sit Amores Insedisse animis: Furiae mala pectora dirae Dirae Erebi pestes, speciem vel nomen Amoris Mentitae, Stygiis agitarunt intima flammis.
Nec quoque te memorem, quae nomine tallis Amoris, Et Venerem mentita, genas, fucata Libido, Undique per totum baccharis noxia mundum, Pectora tabificis temerans incauta venenis.
Non te foeda canam: peperit te tristis in Orci . Vestibulo Nox caeca truci conjuncta Furori, Te Morbi,.Ρallor, Livor, Maciesque sequuntur, Ignes, ira Iovis, vibrataque fulmina dextra, Enceladi diro cum singuine mixta ministrant, Et Phlegetonteos redolent tua tela liquores.
Non tales animus nobis fert dicere flammas
308쪽
lanocuos, & non culpandos poscimus ignes, Carmine Semideos Sc numina casta ciemus. Calliope si digna precor, si te quoque quondam Ussit Amor, mea coepta juva, succurre canenti, Et quoniam genus, dc numerum comprendere versu Non licet, at saltim similes da fingere Amorum Diversas species, di quo discrimine tanto Tam variae distent veneres, ta ab ignibus ignes, Et cur non unas habeant tot spicula vires. Sic liceat quodcunque boni, quodcunque malorum Quilibet incensis apportet cordibus ignis Cernere, & optandas miseris distinguere flam
Non cunctis secreta parent sacraria: sensus Admittunt paucos, paucis reseratur Eleusis. Est locus arcano procul a tellure recessu , Abditaque ignoto penitus jacet insula ponto, Hactenus innumeris multum quaesita, nec
Fatorum sicjura volunt) detecta carinis. Huic Paphos, atque Cyprus, .cedunt huic alta Cythera, Nec locus est alius toto felicior orbe Fertilitate soli: semper tractabilis aer Sponte sua natas cum floribus educat herbas, Ignarasque hyemis, constanti vere tuetur: Planitiem pars una tegit, pars altera colles Aut valles decorat: pars late flumina circum Sparsa repercussos geminant in fonte colores: Pars soli innocuo nemorum defenditur umbra,
309쪽
Umbra quam solito magis alta cacumine myrtus, TEt jam non frutices inter numeranda roseia,Ordine composito per preta virentia pandunt. Hic locus innocuas Veneres, haec regia sedes Teligeros volucresque Deos, sociosque Deorum Et socias tenet: heic errantes ordine nullo Quot Veneres totidem juxta cernuntur Am
Non sine Amore Venus , non est sine matre Cupido. Nempe simul per prata meant, vestigia firmant Pressa simul, similes una meditantur iisdem Cordibus ardores, dc missa Cupidinis arcu Tela volant, junctis Veneris qua spargitur ignis. Ne numerum quaeras , numerus transcendit
Quosque humus hic flores, vel pictas educat
herbas. Ducitur in nostras hinc crebra colonia terras , Hinc Paphon, Idaliasque gomus , hinc alta. Cythera,
Et Cypron , atque Amathunta Dii petiere ministri, CEt dudum mediis jussi considere Gallis Legati, flammas simul de mandata serentes, Et qua lege datum est, spargentes tela per or
Interea remanent placita nec sede recedunt Primores, proceresque Dii, queis quatuor arces Quatuor ad vento. solera Natura locavit:
310쪽
Quatuor aeternae decorant altaria flammae,
Hoc uno similes, quod deducuntur ab astris, Quod plerique illis hominum debentur amo
Quatuor hos juxta laetos vaga flumina campos Irrorant, queis tela lavat mittenda Cupido, Pro variis varias limphis su mentia vires. Ergo cohors bis bina Deum sub principe Diva Quae liber, atque suo sub principe degit Amore, Atque aras sibi quaeque suas,8c flumina , & arces Servat, dc absimiles succendit cordibus ignes. Nam qua phoebeos haec Insula respicit ortus, Laeta Venus reliquis formosior una, comesque Laetus Amor colit has reliqu is speciosior oras, Hi semper saltant, hilaresve per avia lusus
Exercent, citharamve sonant, vel carmina pangunt,
Suaviter aut j unctis dant oscula mille labellis. Gaudia, sollicitis nec non procul otia curis, Et Risus, mollesque Ioci comitantur euntes: Insequitur licitis gaudens Petulantia furtis,
Atque rosis carptaque tegens vestigia myrto, Brachia nunc faciemque levi nunc percutit ictus Collaque, vel frontem studio titillat inani, Nullaque facturos minitatur vulnera jactus. Hi raro tectis subeunt, atque atria raro Complent, ni positis celebrent convivia mensis, Vel nox plus medio ludis transacta quietem Imperet, atque invita serat per membra so