장음표시 사용
11쪽
dicina : Quae artis jactis quidem olim
fundamentis extructa, utilibus recentiorum repertis ampliatur, ornaturque. Idipsiam, vero, fit, eorum exemplaria fide digna attente intuendo, neque ab illorum' monitis recedendo, nisi ut melius aegris consulatur. Idque simili fere ratione, qua in munere legum exponendarima Ipse versaris, quum, ad eruendam interpretationem sinceram, historiam causasque earundem, quatenus memoriae proditae sunt, singulatim perquiras ; ac, demum, cum pr. senti rerum statu conserendo, quidnam majorum sapienter institutis superaddi que i,
sicuti, quae incommoda vitare licet, pervia deas. Ad quam quidem formam jura condi malis, quam, ut perpetuo novandi studio ea temere amplectantur legumlatores, de quibus, utrum moribus populi convenient, an eosdem turbabunt, motusque inordinatos ciebunt, nondum experientia satis cognitum sit. Tale certe quiddam mihi in votis erat, dum monita atque consilia de aetate, quam ornas, perpenderem ; simul ut in eadem omnia feliciter fausteque Tibi Tuisque cederent. Qualibus, interim, donec rectiora constiterint, uti libeat.
12쪽
QUANDO homines eo aetatiS perUenerint, ut facultates, quae alendo corpori, eique vires ministrando, maturae evadant; natura futuro protinus seculo consulit. Hinc adolescentes, qui ante appetitui indulserant ; nec quicquam, nisi quod volupe esset, ac sibi solis placeret, studiose
quaesierant, ad spem extra se positam exardent ; ac seipsos vix alia ratione colere incipiunt, quam ut amatis grati videantur. Nimirum, ornatur haec aetas dotibus pulcherrimis, habetque omnes in se veneres :Adeo ut, quo vegetior sit, atque plus vigoris, sanaeque corporis habitudinis sortita fiterit ; eo vividius sentiat vim formae, ac solitariam dehinc vitam fugiat. Quemadmodum, autem, natura in hac florente aetate id maxime molitur, Ut progeniem novam intromittat, sequentis seculi populum, totum illud negotium per amoris ministerium transigit. Exinde, amor adultis imperat ; qui imprimis ingenium eorum excitat, acuitque i dein, hoc ipso utitur ad artes mille inveniendas, ac traditandas, quibus opus suum peragat :
13쪽
Quae quidem argumento sunt poetarum,& philosophoruni aeque ac laistoriographorum libris. Igitur, quamprimum ignis ille
cupidinis accenditur, ardet totus homo ;indolesque illius non raro in prorsus contrariam immutatur : Adeo ut interdum rudis & aspor adolescens, flagrante amore, in politum mollemque, blandum ac delicatulum convertatur ; interdum mitis ac benignus in austerum & saevum tranS μmetur ; interdum etiam hebes & stupore notatus, in acrem atque animosum inflammetur. Unde quidem patet, donec lio-mines hoc igne l=robati fuerint, quales futuri sunt imposterum, id minime ab ijs, penes quos judicium est, decerni posse.
Profecto, qualis futurus sit per aevum vigor, & qualis sinitatis gradus, non modo corporis, sed & mentis quoque, continget, eX amore fere totus pendet. Ac, prout quisque plus minusve laesus fuerit, ita reliquum vitae iter, vel felicius, vel minus fauste, transit. Tanti res momenti est, ut ab hoc, semper quidem periculoso, utilissimo vero, si pulchre tractetur, affectu
quantum feri potest) caveatur. Non, quod
14쪽
quod homines carere ejusdem illecebris, atque ipsis flammis, oporteat; sed, ut rite secundum naturam adhibeant, ad ea sibi concilianda, quaecunque habiles atque idoneos reddant ad liberos luscipiendos eos que dotibus insigniendos, quae patriam post se, vitamque ipsam, sine artibus atque cultura sterilem, augeant, Ornentque. Nimirum, quae fuit quondam Spartanis sapientia, eandem quatenus licet) in morem adoptare quidnam vetat Θ Scilicet, ut dignum quemque per integram corporis formam, atque animi vim, eam duceresceminam solenne sit, quae itidem pulchritudine, atque ad conjugium ingenio valenti dotata, virum sibi parem amoris Vulnere devinctum habeat. Insignes exinde parentum dotes ad seros nepotes traducere negotium esto perpetuum, curaeque ijsdem assiduae, ne tenelli, quibus jam purissimam vitae flammam accenderunt, educationΘaccommoda, annis sequentibus destituan
Idcirco vero, hic loci talium meminisse oportuit ; quoniam ab hac aetate prieci-B a pue
15쪽
pue pendet, ut liberis consulatur ; qui majorum, accepta ab ijsdem integritate animi corporisque, dignitatem, tanquam animatae imagines, apud coaetaneos suos repraesentent. Dignum sane illustri viro consilium est, qui sentit sibi pectus gloria non inani excandescere, Velle, virtutes suas in sobolem traducere, atque iterum Victuras, posteriseque laudi ac decori futuras. Quantum, vero, ab illo distant, qui animas suorum in corporibus tanquam incarcerari patiuntur Θ Unde nonnunquam quidem videmus, non sine causa plures querentes, sese minus ad pulchra natos ; quique, invita minerva, laude digna suscipiunt, at, quae, vi deficiente, votis minime respondent. Prosecto, quod maledicta ejusmodi frequentius non occurrant, hoc caeco nostri ipsolum amori debetur : qui ideo inseria natura videri potest, ne infortunia nostra alieno modulo metiamur ; sed contenti dotibus, quibus ipsa instruxit, viva-
16쪽
mus : Qtias, scilicet, quaecunque ultra sunt, despectui eos habere vellet, quos ad ipsa non comparavit. Qualem quidem voluntatem nobis insitam mirari fas sit; non tamen ideo conamina eorum impedire, quibus ulteriora atque meliora intueri contigit. Cuinam, ergo, affectui imputare licet, quod pluressiorem aetatis depasti sinant, ac, curas circa liberos veluti metuentes, consortio posterorum sortes & bonos vitio suo denegant PHorum quippe desectu, non modo utilitatem publicam & vitae privatae commoda, ne dicam gaudia, extingui ex humani generis historia discimus ; verum etiam, calamitates in vita satis jam deplorandas adaugeri, malaque numero sere carentia ijs dem accumulari. Non inepte, igitur, amoris stimuli meliore natura praeditos, hoc aevi sui vigore animos urgente, strenue irritant ; opusque sobolis tollendae sedulo inculcant. Et, quo valentius incitetur parens ad curandam progeniem, hic affectus propius ad sui ipsius amorem accedit ; adeoque ab
17쪽
eodem pendet, regitur ille, ut hujus atque illius vires saepissime conjunctim exe
Itaque contemplari non ingratum est, quam sedulo amoris opus peragit natura ;&, quam magnifice, dum id molitur, seefieri. Et quidem nullam assiduitatem amori deesse tam vulgo notum est, Ut UO-cabulum ipsum diligentia quae dilectioni affinis est) utrumque tum curam animi, tum operam corporis in se complectatur- Quasi, scilicet, apud Romanos haec esset statera, ex qua omnis alia sedulitas eXaminanda, normaque, ad quam rationes gradusve ejusdem forent eXigendi. Deinde, vero, ad magnificum affectus apparatum quodnam addi potest e Color suavis, Oc lorum scintillantium rad ij, musculorum elegans ornatuS, caeteraque, quae aspectuS pulchritudinem consummant, decorantur VO-cis subinde blanditijs, morumque molli comitate, reliquisque venustatem & gratiam conciliantibus. Quo quidem modo saepe aperte agit, ac testes non abnuit ; at quibusvis illecebras ostendit, catenasque,
18쪽
quibus ad summam devincit pompam ; &, dein, de victis solenniter triumphatur. Interdum etiam tecte agit, celatque ipsos amantes ; quos quidem clam aggreditur, nec minus urit tectus iste ignis. Saepe insidias struit ; saepe affectuS repugnantes vultu simulat: Ira excandescit ; jurgijs militat ; imo, speciem odii ac contemtus induit ; ac querimonijs aures undique notorum implet; nititurque, ut eos dem in partes suas provocet. Veruntamen, cum Zelotypia conjungitur, armaturque adversus omnes, quos sibi charam deperire norit. Tam multiplici, denique, specie velatur ; tot intricata a
que subtilia eidem sunt doli genera, perque tot labyrinthos iter facit, ut custiades fallat, tutoque in portum suctibus innumeris agitatus tandem se recipiat ;ut nil ultra, ingenij acumen verbis explicare gestiat, quam amoris celati atque impediti laboreS.
Haec, autem; omnia accuratc explorata,& probe cognita habere medicum oportet, quisquis morbos amore oriundos se-
19쪽
liciter curare velit ; eoque accenso, tan quam remedio, uti ; quo vitia quaevis, corpus prius obsidentia, prorsus amoliatur. Etenim, eo sanitatis modo contentos esse homines imposterum necesse est, quo, postquam ad maturitatem assurrexerint, fluuntur : Ideoque, huc omne tendit consilium, ut quam integerrimi ex hujusce flammae probatione excedant. Interim, quoniam amor nimium violentus issenumero videtur, fraenum injicere aliquando utile erit, ne febris incendatur ; aliquando revocare quantum licet aestuantem ejusdem impetum, negotium facessendo, atque animum curis varij generis mordacibus occupando ; modo aliae oblatae illecebrae non satis potenter ab trahant. Quisquis, enim, recta eidem obstiterit via, raro hujusce affectus viiijs medetur; nec, nisi in adhuc graViora, .egros abripit. Tantae molis est, regere nobile hoc desiderium, ex quo moderando omnia felicia succedunt, atque ex cujus abusu plurima eventus infausti consequun
20쪽
Hinc, enim, si amantibus separari ta dem, seo um a conjugio, contigerit, nec voti compotes fieri, ambo frequenter de vita periclitantur, aut saltem tam graviter laeduntur, ut per aevi residuum injuriam persentiscere soleant et Illinc, vero, siquid conjunctis praeter spem accidit, tam alte Vulnerantur, ut exinde vita imposterum
Praecipuum, igitur, hujus aetatis consilium statuendum videtur, ut inglorium d
cant sani minime amare ; ast, ut non praecipites in hosce amplexus ruant, quorum per totum postea vitae curriculum poeniateat. Ex hoc, certe, tanquam primario fonte deducuntur non modo commoda &incommoda liberorum valetudo ; sed & vim tutes eximiae, simul ac vitia, quae ex magnis luxuriantibusque naturis germinant. Ex eodem, fere, gaudia parentibus summa, ac tristissima quaeque proveniunt :Non secus atque ex eadem agri stecundia, immensa herbarum sive utilium sive noxiarum seges agricolam beatum aut infelicem reddit.