Roberti Welsted De Adulta Aetate liber ad Richardum West Armigerum

발행: 1725년

분량: 202페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

De AEtate Adulta. 23

de, crescente indies Metu, cibis valentioribus, qui sole aestivo maturuerint, commode vescentur quae quatuor pluresve menses utero gestarunt. Deinde, quum ad partum deventum fuerit, brumale tempuS non minus congruit, quam alia quaevis tempestas, pue perae aut etiam infanti: Priori, quoniam in hyemem condita non tam valide alunt;

neque tempus illud febribus opportunum est, affectibiisve alijs, qui puerperium infestant: Posteriori vero, quoniam haec anni tempestas in alcedonia incidit, quando

temperatum & tranquillum notetur coelum ; quale recens natis minus insensum esse consuevit. Victus, autem, conjugum non alius esse

debet, quam qui sanis ac robustis convenit, ex cibis potionibusque constans, in quibus plurimum alimenti est. In ijs, vero, seligendis consilium est, ut res boni succi assiimantur. Exercitationum, dein, genera conjugibus

utiliora habentur, quae robur ac sanum cor pori habitum praestant ; non, Vero, violenter commovent. Inter quas itinera numerare

C a licet,

32쪽

24 De AEtate Adulta.

licet, quae intra paucas horas abselvuntur, cum nulla rapiditate conjuncta ; sed quae potius ad jucunditatem propter regionum, per quas transeunt, amoenitatem, quam ad laboriosam festinationem, referuntur. Unde, ut recreentur, non infringantur, animi, praecipue nitendum ; atque id cavendum, ne de via fatigati recedant. Affectus, autem, animi, qui regendi stant, inter violentiores recensentur, qualis est iracundia ; in quam proclivitatem qualemcunque reprimere, scilicet alio mentem abducendo, sapientis est. Fugienda etiam prorsus tristitia, superciliique severitas. Ex adverso, laetitiam quocunque modo excitare, atque, ut hilares evadant novae nuriae, curare, bonum esse notissimum est. Denique, quaecunque liberis bona m Iave tradantur, ea sane prius in ipsis cori

gibus sita sint, necesse est. Neque illa Q-lum spectanda sunt, quae ipsis initijs adsunt ; verum haec, quae postea accidunt.

Miciunt

33쪽

De AEtate Adulta. 2s

Aficiunt, nimirum, subinde scelus, conjugis perturbationes: Affciunt sensus soribter serientia ; magis etiam, terrefacientia, eaque quae apud animum imaginem doloris haerentem relinquunt ; omniumque e rundem sortissime, qualia amanti ab amato imprimuntur.

34쪽

26 De AEtate multa.

C A P. III. De naturis nerteis affectibus

O M M U N E animantium omnium videtur, nervorum minusterio ad sentiendum uti ; quin &brutorum, dum illud omne, quo, ad sese genus quo suum conservandum, e-scnt, inaesens es , nihil ultra appetere. Homines, autem, in posterum etiam prospiciunt ; cupiuntque anxij praevidere linculorum .e 'entum. Haec , Vero,

praecognoscendi facultas in aliis magis, in alijs minus, viget: Quoniam momenta eorum, qme fiunt, non cuivis homini pem pendere contingit ; etiamsi facta ipsa pDlam sint, atque ipsi penitus nota. Itaque, ea praesentiendi vis sutura commoda atque incommoda, tanquam praesem tiar

35쪽

De istate Adulta. 27

tia, sistit : Unde spes vel metus ejus,

quod futurum est, animos hac facultate praeditorum aeque urgere solet, ac si e pectanda vel metuenda adessent. Qui fit, ut sentiendi organa duplicem vim patia tur imo saepe evenit, ut eo sortius haec absentia mentem seriant, quo minus clare videat , quantum vel utilitatis percipi queat, vel incommodi exinde pati liceat. Scilicet, futurum commodum atque incommodum pedioris oculis objectum, latius extendi solet, atque majus aut atrocius quoddam apparere, quam id, quod coram intuemur. Ideoque hi duo ais

eius, qui circa futura versantur, Violentius mentem commovent ac perturbant ; ipsiusque organiS gravius nocituri sunt. Hinc, vero, horum hominum pectora cutius ac gravius Vulnerantur, quam eorum, qui haec vel omnino non sentiunt, aut tam languide, ut nec curam quamvis excitent,

& nulla post se relinquant tanquam tela ibi haerentia. Deinde, autem, innumeri succedunt morbi nervorum, qui diutius obsidenti quo altius

36쪽

28 De Psitate multa.

tius incutiatur vulnus, & quo gravius onus sustineatur. Quinimo, gravitas ejusdem non in tantum aestimanda est ex rei momento, quantum ex viribus ipsius f

cultatis; quam premit et Ac, prout haec magis vel minus habilis est, illa gravita vel levius laedere poterit. Verum quidem est, hanc facultatem in

teneris semet prius patefacere ; non tamen tunc temporis adeo turbas excitat, nec eousque saevit, quantum in aetate adulta : Quoniam puerorum animis simpliacia fere objiciuntur, nec quae imposterum curae sunt; ideoque omnes illiusmodi noxae virilibus annis vix infixae manent, aut facilius delentur, novis variisque, quae se tissime animum irritant, cedentes. Quapropter, ad hanc aetatem praecipue pertinent hi nervorum affectus ; ubi apertius ac latius servientes, letho plures dare consueverint ; & ubi sagacem semper m dici solertiam, nonnunquam etiam ipsius dignitatem atque auctoritatem, ad levandum requirant.

Illud,

37쪽

De istare Adulta. 29

Illud, itidem, haud alienum est hic loci

meminisse ; quod, quum nervorum assi eius in febribus sese frequenter pandant, haec ad ea, quae de febrium frequenter ejus modi symptomatibus dicenda sunt, pariter referantur : Quippe quales inter haec, quae febribus superveniant, recensentur, iisque quidem, quae tanquam mali moris notam

tura

Μira, autem, in naturis hominum diversitas exinde patet, quod nonnullos vix eadem tangant, quae alios iterum enecant: Et, quod remedia illis adhibita toto coelo disserant ab his, quae naturis, nerveis affectibus obnoxijs, opitulantur. Et, quiadem, tanto accuratius hae ab illis, quar aD sectibus istiusmodi rarius opportunae fiant, distinguendae sunt ; quanto certius constat, auxilia, illis ad sanitatem revocandam ut, lissima, hasce gravissime laedere, atque in morbos subinde diuturnos assectiones vertere, quae secus levissime, quasi vix tactos praeteriturae sunt.

Quod

38쪽

De istate Adulta.

Quod attinet, igitur, ad internoscendum. qui hae ab illis discrepant, non modo isthaec

symptomata, quae nervosum systema affici indicent, dum aegrotant, servanda sunt ;verum etiam ulterius oportebit inquirere in valetudinis praegressae modum ; &, qui res difficiles, priusquam male haberent, aut etiam adversas, serre solitae fuerint: Utrum hasce, licet leviores, aegre tolerarent ; nimioque cujusvis mali metuendi sensu affectae fuerint: An, itidem, aeruginem humores perturbati contraherent ; aut in acorem solummodo desinerent. Atque

ex adverso, utrum spe meliorum erectae incommoda, quae tunc temporis urgerent, aequo fere animo tulerint; neque in ace

bissima, & veluti toleratu dissicillima, adi

Haec, sane, singula, horumque similia,

perscrutari prudentis est, qui in hoc affectuum genere cum laude versari velit; ubi quidem errori abunde loci est; atque, a quo semet tueri medico, nisi sagaci artis suae peritia, vix licet. Interdum, enim, semes in visceribus, uno & sanguinis rivis

39쪽

De AEtate Adulta. 3I

delitescit, quicuna & calculi ipsi ispen.

mero miscentur ; atque eousque iter laticibus obstruit, ut nervi exinde affictentur ;nec, donec solutum fuerit id oneris, cui sustentando impares evaserint, symptomata dispareant. Interdum, & mentem ipsam ascit leneus iste fomes ; unde, usque dum hic penitus amoveatur, illa ab eo statu, in quo fuerat, abduci videtur, atque, eodem rejecto, ad se demum redire. Alia, interim, ratione tractandi sunt, quorum natura perpetuum obnoxia fuit

symptomatibus ejusmodi is in quibus, sane, vix aliud vitii latet, quam ut fatulenta saepius pituita ijsdem imbecillis molesta sit: ar, igitur, remedijs appropriatis leniter submovenda, adjectis ijsdem, quae nervo

generi opem serunt. Quin & omnia ea adhibenda, qualia animum abstrahunt ab hisce, quae menti objecta primum laeserunt. Atque, ut summatim dicam, affectus hi nervet eo sere modo

40쪽

De AEtate Adulta.

modo tractandi, quali isti morbi, quos ab

inanitione larga provenire notum est. Has, ergo, naturas accurate distinguendum est, antequam ad medendum acci

gatur. Siquis, autem, negligat, miras sane, turbas excitari Videbit ; quas non ab alia aliqua latente causa, sed ab ipsa sen tiendi vi, atque modo, quo quaeque nervos debilitatos feriunt. Emetica aliquando ea de re in purgantia deorsum transeeunt ; ac temperata, spiritusque reficientia, remedia in contrarium degenerant. Inde, etiam, mentem ipsam fieri imbecillam non inusitatum est, atque in partes adversas diduci : Adeo ut, nec quidquam placere, nec niti prorsus ingratum esse, possit, quoscunque aegris hujusmodi osseratur. Itaque, irriti futuri sunt medentis conatus, qui hosce aegrotos ex lege artis suae tractabit; nisi eorum sententia probe cognita fuerit : Quippe cui vix sperare est, eos , ad sanitatem redituros, nisi idipsum, quod graviter affixit, temporis longinquitate disparuerit. Proinde,

SEARCH

MENU NAVIGATION