장음표시 사용
21쪽
die tale inter virum foeminamque, quo ducit amor, agatur; in qua ossiciorum vitae civilis fundamenta jaciuntur ; atque unde charitateς derivantur, quae inter parenteS amOrisque mutui pignora, pariter ac cognatos, intercedunt: Quo tandem pacto evenit, ut gentes, assinitate tanquam vinculo connexae, amicitiam inter se colant serventque ; aut, siquando foedera rumpantur, facilius inimicitias ponant, ac denuo ingratiam redeant. Quoniam, autem, humani generis interest, ut conjugium feliciter cedat, ea maMime quaerere operae pretium est, quae rationem indicent, qua conjuges voti fiant compotes,
22쪽
compotes, libensque ad imaginem suam conformatis fruantur. Proinde, videndum, quales esse conjuges ; quo aetatis tempore ; & qui anni tempestate nuptias contrahere, par sit: Dein, qualis victus conveniat; quali ratione exercitandi conjuges ; qui, denique, affectus moderandi, quique excitandi, quo certius sanitatem sibi tueantur, ac soboli tradant.
Conjuges, sine, tales esse praestat, quales ad altissimum sanitatis gradum jamjam evecti sunt, aut eidem saliena, quem attingere liceat, proximum. Quapropter, sui ipsorum ergo perinde ac liberorum, causis infirmitatis prius submovendae, quam sese ad conjugij munera accingant. Valentissima, praesertim, quaeque huc accedat natura, armis cupidinis concinne instructa ; non modo cauta, nequid viiij in sobolem transeat; verum etiam haud immemor, imaginem suam eo suavius ac
vividius fore delineatam, quo firmiores sint
23쪽
sint parentes, qui integris facultatibus vigent.
Interim, frequenter accidit, ut ipsum pro remedio conjugium statuatur ; ita ut morbus hujusce generis adsit, quod non infauste ossiciis conjugalibus solvi queat: Enimvero sunt, quos amor voti minime compos laeserit; & cujus flammae, inselia citer suppressae, resuscitari possunt. Ubi quidem indoles amantium laesorum praecipue spectanda, quae non sit tristis & severa, sed quae, in alacritatem prona, abducenda est ab ejusmodi omnibus, qualia
mentem violentius seriunt ac commo
Est etiam, ubi, eo quod amoris sanimae defuerint, natura elangueat ; atque ubi per conjugium ignes suscitare oportet in pectore, quod hucusque nullos concipere valuit. Quod si haec accidant, nuptiae potius accelerandae, quam disserendae. Non, enim, in corporis leges peccatur, dum isthaec, quae amori impedimento sunt, quam citissime
24쪽
tissime excernuntur per naturae vias; Verum omni arte faces subdendae, ut, illinc emoriens amor reviviscat, hinc vero, novus ardor eliciatur : Quo auspicatius, valetudine secunda redeunte, aut renovata, sanum dein natis habitum, puramque vitae lampada tradere tandem possint. At, si infirmitas ab hujusmodi causis nullatenus pendet, eandem tollere ante conjugium expedit, omniaque vires recolligentia ministrare, ut redintegretur robur, priusquam amori conjugali se committant. Secus, in deplorandam saepe tabem recta itur, aut igne sebrili amantes absumuntur.
Est etiam, ubi sideratio sortis tales co ripit conjuges ; quaeque vix aliud videtur, quam labascentis naturae, subactaeque morbi viribus, indicium. Veruntamen, non hic de gracilibus. quanquam inter infirmos merito numerentur, laborandum, modo nulla subsit tabis sus cio : Quinimo illis prodesse solet conjugium ; adeo ut posthac frequenter optime habeant; ac nonnunquam exinde obesi evadant. Quod
25쪽
celebrato, constantes ac moderatos sore
viros sperant; qui urbium frequentiae, negotiisque, quibus ibidem occupantur, congruo ingenio dolentur. Ver1que simile esse praedicant, illustres Vetustis tempori bus viros foeminasque tali indole fuisse praeditos, qualis quidem agresti rud que hominum generi adaptata esset, non Vero, qualis nunc dierum conspicitur, excultissimo. Hinc, itidem, mansuetiores posteros artes feliciter evexisse eousque, ut ingenti popularium suorum multitudini alendae, durante pacis tranquillitate, pares hodie fiant ; quorum majores, gloria militari i nutriti, ac hostibus terribiles, eorundem bello superatorum spolijs onusti, patriam ditare consuevissent. Quocirca, mihi tanta domi intuenti gratulari liceat Britannis nostris de patria, im
sula hodie incolis quidni & populis
refertissima ; gratulari speciatim de Britanniae capite in immensum ad audio ; quod, ex innumeris villis oppidulisque urbi adjacentibus, novis insuper constructis aedificiis, in unam tanquam civitatem coaluit : Quod, igitur, eo magis apposite titulo
26쪽
Olo grandiurbium ornari potest, quo Lyricorum ille princeps Syracusas, & Athenas quondam dum aequis legibus florerent, decoravit; quo latius ejusdem termini in rura circumjacentia extendantur ; quoque magis caeteras Europae urbes amplitudine jamjam superarit, ac Romae antiquae, Orbis dominae, magnitudinem aemuletur.
Atqui, ' nec fas est denegare Martiar pubi laudes, quae sanguine acquisierit hanc
' Ρindarus Πυθ. Εἰλ β Μεγαλοπολιες ω Συρακο- σαι, quae ex quatuor vel quinque urbibus in unam conflatae erant. Eodem jure Πυθ. Elδ. c.
Athenis idem tribuit; utpote ex pluribus vicis, singulis ad instar urbis, in unam civitatem a I'heseo collectiS.l Poeta Πυθ. β'. pergit Syracusas, sibi propter Hieronem regem laudandas, tam praeclare dietis ornare, ut Ρlutarchus in Marcello, illius ducis aetate Romam his ipsis appellari potuisse censeat; scilicet, βαθυπολε λου τεμενος 'Ἀρεος. Qirae, itidem, ad Romam nostratem pari jure pertinent; uti ad patriam ipsam, simulac alumnos ejus, qui hostes ejusdem debella hunt, insignes, quae sequuntur,
dita est ; nempe, quod nuper Poenis una cum alijs devictis, ipsa Carthago jam tum Hieroni obediret.
27쪽
ipsam patriae tranquillitatena, Orbcmqt Esuis pacatum virtutibus reliquerit. Qi odsi, autem, progenies ejusmodi defecerit, cujus pectus amore patrice excandescit, &quae vitae suae pariter prodiga futura est nae illi constantes ac moderati cives frustra
nutu suo dictisve placidis populum hunc
magnum regere annitentur ; nedum, quae in ditionem redacta sunt, aut etiam libertatem charissimam, tueri valebunt. Interim, hoc etiam accedit, ut artes raro excolantur, nisi ubi aemulatio atque animorum contentio viget : Eaedem sere
militarem sequuntur gloriam ; forentque praecipue, ubi praesidio minime carent. Praeterea, neque id constat, robustum atque animosum illud hominum genus, quorum laudes prodidit historia, parentibus creatum esse, antequam ipsi maturitatem justam consecuti fuissent ; non magis quam, quod infirmi essent, aut tales, quibus amor jam deserbuerat. Profecto, majorum prudentia fuit consulere teneris, ne victu nimis calefaciente C aleren-
28쪽
alerentur, ac ne celerrime in viros praecoces quasi per saltum proveherentur : Quibus quidem curae erat, ut liberi tardius crescerent, ac metus, ne solicitatae potius emicarent vires, quam lento naturae
ordine sensim proli cerentur. Quid enim miri videri potuit, si eadem educandi methodus, quae pueros repente in viros, pari itidem jure viros non ita multo post in pueros, transformaret ΘDenique, nihilo plus, a vi aut liber rum sanitate, nihilo sane plus Britannis, ab animis suorum ingentibus, quam ab acumine eorundem insigni, aut fonte ingenij
perenni atque exundante, metuendum ; ast
metuendum ab imbecillitate & valetudine incommoda, a stupore atque indole bonorum pauperrima, quae exacui nequeat. Illis certe vitia ut ita dicam) generosiora adnasci consueverunt, quae ideo cultura quidem egent, ut in melius transserantur et Hisce vero, quibus animi corporisque bona deficiunt, consilia cultusque incassum adhibentur. In prioribus, omnia tempore mollescunt, ardore juventutis crescentem indies vigorem augente ; qui dein in mitem firmitatem maturescit. A g
29쪽
A generosioribus, igitur, hisce naturis
exulent vina meraciora ι quae, quantum illis opus sit ad facultates, quibuS carent, suscitandas, tantum his, qui ijsdem minime destituuntur, denegandum : Utpote quae aestum quidem intendunt, virile vero ro bur enecant i, debilitati languidae vim evanidam addunt, at naturae jam firmae vigo rem depascere consuerunt. Non quod aetati consistenti denegare nuptias aequum sit, sive etiam viris quibus vis bonis ac fortibus ; quorum natos immisceri par est juniorum liberis ι ne desint,
qui coaetaneos, priori vitae tempore acriores& magis effraenes, temperent, atque asperiora lenientes ingenia ad bonam perducant frugem et Et, ne magno in populo paren tum insignium exemplaria desiderentur, utilesve eorundem dotes obliterentur; iique imagine aut nomine careant, quicunque bene de patria meruerunt. Quin optandum, ut insula haec fortunata celeberrimum quoddam humani generis vivarium
reserat ; ubi singuli homines, dotibus cor poris animique praestantissimis ornati, comC a spician-
30쪽
spiciantur ; inter quos, quicunque memtis altae capaciores sunt, clara virtutis ingenitae specimina in usum posterorum dant, eosque ad aemulandum fulgentibus suis operibus excitent: Quali tandem non indigno Britannis ritu, quaecunque conducunt ad utilitatem publicam, necnon privata uniuscujusque commoda, qui spectatus Dpud aequos judices laudatusque fuit, ijsdem
optime nec inani gloria consulatur. Porro, ea anni tempestas nuptijs auspicatius contrahendis maxime idonea videtur, quam . natura sibi obsequentibus praestituit: Haec, Vero, non longe abest a primo vere ;antequam aestatis servor vires depascere coeperit ; & postquam hyemis frigora enecantia, sole jam altius ascendente, radiisque aliquanto diutius terram lustrante, remiserint.
Congruo, enim, alimento sunt gravidis primis mensibus tenella, ex stirpium atque animalium scutibus, edulia. Qtiin & vina generosique, alij liquores, per hyemem servata, faeculenta quaeque atque acerrima deponunt, ac dehinc mitiora fiunt: Undes