M. Tullii Ciceronis Orationum pars 1. 3.. Cum correctionibus Pauli Manutii

발행: 1554년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

o RATIO in bae causa solum audio , tamen admodori mira bar, abs te quamobrem diceretur : nam caeteri tum ad istam orationem decurrunt, cum se in causa putant habere aequum π bonum , quod defendant . si contra uerbis o literis, π, ut dici solet, summo iure contenditur , solent ei modi iniquitati boni er aequi nomen dignitatem si opponere. tum illud , quod dicio tμr , summo iure, irrident: tum aucupia uerborum , o literarum tendiculus in inuidiam uocant: tum uotic erantur, ex aequo π bono, non ex callido versuutos iure rem iudicari oportere : scriptum seqκi, ca lumniatoris esse, boni judicis, uoluntatem scriptoris, audioritatems defendere . in ista uero causa, cum in pis is , qηi te uerbo, literas defendas, cum tuae sint eue partes , unde deiectus es s an inde , quo proαhibitus es accedere ς eiectus , non deiectus: cum tuast haec oratio, fateor me homines coegisse, fateor aromasse , fateor tibi mortem esse minitatum , fateor hoc interdidito praetoris uindicari, si uoluntas π αα quitas ualeat. sed ego inuenio in interdicto uerbum unum , ubi delitestam . non deieci te ex eo loco, quem in locum prohibui ne uenires. in ista defensione accκα sis eos , qui consuluntur, quod aequitatis censeant ratationem, non uerbi haberi oportere. π hoc loco Scevo alam dixisti causam apud centumuiros non tenuisse qμem ego antea commemoraui, quod idem faceret,

qμod tu nunc: tametsi ille in aliqua causa faciebat, tu in nuda facis: tamen probasse nemini quod de fendit , qnia uerbis opp&gnare aequitatem uidebatur. clim id mirρr , te hρc in hac re sieno teriore, π

682쪽

PRO A. CAECINA . contra quam ista causapsulasset , defendisses: tum illud uulgo in iudiciis, nonnunquam ab ingenio sit, hominibus defendi mihi mirum uideri solet, nec iκα risconsultis concedi, nec ius ciuile in causissemper ud lere oportere: nam qni hoc distulant , si id dicunt , non re te aliquid statuere eos, qui consulantur , non hoc debent dicere, iuri ciuili , sed hominibus stultis obtemperari non oportere': sin illos recte restondere concedunt, aliter iudicari dicunt oportere, marati iudicari oportere dicunt: neque enim feri potest, ut a iud iudicari de iure, aliκd rest)onderi oporteat ;nec ut quisquam iuris nκmeretur peritus , qui id statuat esse ius , qκod non oporteat iudicari. at est

aliquando contra iudicatum . primum, utrum re

ei e , an perperam si recte, id fuit ius, quod in

dicatum est : sin alliter ; non dubium est, utrum iudices , an iurisconsulti uituperandi sint. deinde, si de iure nario quippiam iudicatum est, non potius contra iurision*ltos statuunt, si aliter pronuncia tum est ac Mucio placuit, quam ex eorum auctoπritate , si , ut Manilius statuebat , sic est indicautum. etenim ipsi Crassus non ita causam apud cenutumuiros egit, ut contra iurisconswltos diceret , sed ut hoc doceret, illud, quod Scevola defendebat, non esse iuris in eam rem non solum rationes afferret, sed etiam Mucio socero suo , multiis peritissimis

hominibus auctoribus uteretur: nam qui ius ciuile contemnendum putat, is uincula reuellit non modo iudiciorum, sed etiam utilitatis, uitaeq; communis. qui

autem interpretes iuris uituperat, si imperitos inris

683쪽

ORATIO esse dicit, de hominibus non de iure ciuili detrahit : sinperstis non putat esse obtemperandum, non homine, iadit, sed leges, ae iura labefactat. quod uobis uenise iumentem profecto necesse est : nihil enim in ciuitate tam diligenter, quam ius ciuile, retinendum: etenim bresublato, nihil est, quare exploratum cuiquam possit ese

se, quid suum, aut 3 id alien m sit ; nihil est, quod

aequabile inter omnes, atque unum omnibus esse possit. itaque in caeteris controuersijs atque iudicijs, cum quaeαritur, aliquid factum, nee ne lit, uerum an falsium proferatur, fetus testis subornari solet, imponi

false tabula, nonnunquam bonesto ac probabili nomiane bono uiro iudies error obiici, improbo facultas dari, sit, cum sciens perperam iudicarit, testamentum aut tabulas sicutus esse uideatur. in iure nihil est riu'οα di recuperatores, non tabulae false, non testis improbus. denique nimia ista, quae dominatur in ciuitate, potenαtia in hoc solo genere quis it ; quid agat, quo 'modo aggrediatur iudicem , qui denique digitum proferat, non habet . illud enim potest dici iudici ab aliquo non

tam verecundo homine,quam gratioso: iudica hoc faselum esse, aut nunquam esse factum, uel cogitatam. crede huic testi: has comproba tabulas . hoc non potest. cui filius agnatus sit, eius testamentum non esse rurptum, iudica ; quod mulier sine tutore audiore promissierit, deberi. non est aditus ad huiuscemodi res neque potentis cuiusquam, neque gratiae . denique quo maα ius hoc, sanctiusq; uideatur, ne pretio quidem corrumpi iudex in eiusmodi causi potest . iste uester testis, qui ausus est dicere, fecisse uideri eum, de quo ne curus rei

argueretur,

684쪽

PRO A. CAECINA . 3IT arguereturriuidem, scire potuisset, ipsi nunquam auuderet iudicare, deberi uiro dotem , quam mMlier nutilo auctore dixisset. ό rem praeclaram, vobis ; ob hoc retinendam recuperatores. quod enim est ius ciuile quod neque inflecti gratia , neque te ringi potentia, neque adulterari pecunia possit. quod si non modo oppressum sed etiam desertum, aut negligentius adseruatum erit;

nihil est, quod quisquam sese habere certum, aut ὰ

patre accepturum, aut relicturum liberis arbitretκν.

quid enim refert, aedes, aut fundum relictum 2 patre, aut aliqua ratione habere bene partum, si incertum sit, cum omnia tua iure mancipi j sint, ea posis ne re; tinere si parum sit communitum ius f si ciuili ac publica lege contra alicuius gratiam teneri non potest quid

inquam prodest fundum babere , si, quae decenti me desicripta a maioribus iura finium, possessionum , a

quarum, itinerumq; sunt , haec perturbari aequa rattione, commutaris possunt ' mihi credite, melior haerea ditas uenit unicuique nostrum in isdem bonis a iurea legibu s, quam ab iis, a qu ibus illa ipsa bona reliueta sunt. nam ut perueniat ad me fundus , testamen to alicuius feri potest: ut retineam quod meum μαetum sit, sine iure ciuili non potest . fundus a patre re

linqui potest : at usucapio fundi, hoc est finis solicitru

dinis, ac periculi litium , non a patre relinquitur, sed a legibus . aquae ductus, baustus, iter, adius, a patre, sed rara auctoritas harum rerum omnium a iure ciuili sumitur. quapropter non minus iligentem ea , quae a maioribus accepistis, publica parrimonia iuris, quimpriuatae rei uestrae retinere debetis, non solam, quς SS

685쪽

haee iure ciuili septa fiunt ; sed etiam, quod patrimo

niam unius incommodo dimittitur , ins amitti non test sine magno incommodo ciuitatis . in hac ipsa cauusa recuperatores , si hoc nos non obtinebimus, ut aer mutis hominibus delaetum esse eum , quem suarmaratis hominibus pusum , fugatumsesse constet: Caeci na rem non amittet, quam ipsam animo forti, si tempus ita ferret , amitteret: in possessionem in praesenotia non restituetur , nihil amplius: populi R. causa, ciuitatis ius, bona , fortunae, possessionesq; in dubium,

incertumq; reuocabuntur: uestra auctoritate hoc condi

stituetur, hoc praescribetur ; quicum tu posthac de ρομsessione contendes , eum si ingressum modo deieceris,

in praedium restituas oportebit: sin autem ingredienti, cum armata multitudine obuius fueris, ita uomentem repuleris , fugaris, auerteris, non νestitues. tum statueritis uim in cede solum, non in animo

libidinis: nisi cruor appareat , vim non esse factam ;iniuriarum delictum esse: qui prohibitus sit, nisi ex eo loco , ubi uestigium impresserit , deiici neminem ρομ

se , ruris retinere sententiam , aequitatem pluris

inum ualere oportere, an uerbo ac litera ius omne torα

queri , uos statuite recuperatores , utrum litilius esse uideatur . hoc loco percommode accidit , quod non adra

est is , qui paulo ante a Dit,stadesse nobis frequeno

ter in hae causa solet, uir ornatissimus c. Aquilius: nam ipse praesente , de uirtute eius εν prudentia ti

midius dicerem , quod er ipsi pudore qκοdam affu

ceretur ex sua laude , o me similis ratio pudoris an sentis laude tardaret . cuins duelaritati dictum est

686쪽

PRO A. CAECINA. 3igds illa causa concedi nimium non oportere. non uereor, de tali uiro ne plus dicam, quam uos aut sientiatis, aut apud uos commemorari uelitis: quapropter hoc dicam, nunquam eius auctoritatem nimium uatime , cuius prudentiam populus R. in cauendo, non in decipiendo perstexerit : qui iuris ciuilis rationem nunquam ab aequitate seiunxerit: qui tot annos ingenium, laborem,

fidem suam populo R. promptam, expositamque praebuerit: qui ita iustus o bonus uir est, ut natura, non dissciplina consultus esse uideatur,ita peritus ac prudens, ut ex iure ciuili non scientia solum quaedam , uerum etiam bonitas nata uideatur: cuius tantum est ingeαnium, ita prompta fides, ut, quidquid inde haurias, purum, ii uidumq; te haurire sentias. quare permas

gnum initis a nobis gratiam, cum eum audiorem uesstrae defensionis esse dicitis. illud autem miror, cur uosis liquid contra me sentire dicatis, cum eum audio rem Mos pro me appelletis, uestrum nominetis. ueruntamen

quid ait iste uester auector Omnibus quicquid uerbis actum pronunciatlims sit. Conueni ego ex isto geranere consultorum non neminem, ut opinor, istum φαsium, quo uos auectore rem istam agere, et defensionem

cause constituere dicitisiqui cum istum distulationem mecum ingressus esset, non posse probari quenquam esse deiectum, nisi ex eo loco, in quo fuisset: rem, et sententium interdisti mecum facere fatebatur, uerbo me excludi dicebat, a verbo autem posse recedi non arbiα

trabatur. cum exemplis uterer multis, etiam illa maαteria aequitatis,ab uerbo, ab scripto plurimis sepe in rebus aequi bonii; rationem esse seiunctum , semper s

687쪽

ORATIO

id ualuisse plurimum, quod in se auectoritatis basuisset

aequitatis ; plurimum : consolatus est me, ostendit, in hac ipsa causa nihil esse quod laborarem : nam uersba ipsa θοnsionisfacere mecum,si uellem diligenter atra

tendere. quonam inquam modo quia certe, inquit, deiectus est caecina ui hominibus armatis aliquo ex loco: si non ex eo loco, quem in locum uenise uoluit, at ex

eo certe, unde fugit. qκid tum praetor, inquit, intera dixit, ut, unde deiectus esset,eὸ restitueretur, hoc est quicunque is locus esset, unde deiectus est. Ebutius antem, qui fatetur aliquo ex loco deiectum esse Caecinam, is, quo modo se restituisse dixit, necesse est male fectarit θοnsionem. quid est Piso 'placet tibi pugnare uerα bis splacet causam iuris, π aeqnitatis, π non nostrae possessionis, sed omnino possessionum omniumconstitueve in uerbo sego, quod mihi uideretnti quod a malorisbus factitatum, quod horum auctoritate, quibus iudiscandum est, dignum esset, ostendi, id uerum, id aequum, id utile omnibus esse: lectari, quo consilio π qua senα tentia, non quibus quidque uerbis esset ad sum . tu me

ad uerbum uocas non ante uenio, quam recusam. ne

go oportere, nego obtineri posse, nego ullam rem esse, quae aut comprehendi satis, aut caueri, aut excipi pose sit , si aut praeterito aliquo uerbo, aut ambigue posito, sententia et re cognita, non id quod intedigitur, sed id quod dicitur,valebit. quoniam satis recusaui,uenio iam quὸ κοcus. quaero abs te, sim ne deiectus, non de Fulciuniano fundo: neque enim praetor,si ex eo fundo essem deiectus,ita me restitui iussit, sed eῖ, unde deiectus

essem. sum ex proximi ustini 1μndo deiectus, qκὰ

688쪽

auam Histrum fundum : sum de uia, sium certe aliucunde , siue de priuato, sine de publico : eὸ restitui sum

iussus. restituisse te dixisti: nego me ex edidio praetoris restitutκm esse . quid ad haec dicimus ' aut tuo, quemmadmodum dicitu' gladio, aut nostro defensio tua conssiciatur necesse est. si ad interdicti siententiam confugis, o de quo fundo actum sit tum, cκm Ξbutius restituere iubebatur, id quaerendum esse ricii, nesae aequitaratem rei uerbi Dpueo capi putas oportere: in meis castris, praesidi jsq; Mersaris: mea, mea est ista defensio: ego breuociferor, ego omnes homines deosq; testor, cκm maiores uim armatam nulla iκris defensione texerint, non uestigium eius, qui deiectus sit, sed factum illius, qui deis αcerit, in iudicium uenire i deiect m esse, qui fugatus fit, uim esse faetam, ut periculum mortis sit iniectum. istum locum fugis, er reformidas: Er , ut

ita dicam, campo aequitatis ad istas uerborum anguespias, et ad omnes literarum angulos reuocas. in i s ipsis intercludere infidi is, quas mihi conaris opponere. non

deieci, sed eieci. peracutum hoc tibi uidetur: hie est mucro defensionis tuae : in eum ipsum causa tua incurrat, necesse est: ego enim tibi refero: si non sum ex eo loco deiectus, quo prohibitus 'm accedere; at ex eo sum deiectus , quo accessi, unde fugi si praetor non diastinxit locum, quo me restitui iuberet, restitui iusα

sit, non sum ex edicto restitutus. uelim recuperatores, hoc totum si uobis uersutius, quam mea consuetudo

defendendi fert, uidebitur, sic existimetis 3 primum, cladum, non me excogitasse ; deinde, huius rationis non modo non inuentorem, sed ne probatorem quidem esse

689쪽

ORATIO me non ad meam defensionem attulisse , sedissorum defensioni retulisse: me pro meo posse iure diacere; neque in hac re, quam ego protuli, quaeri opo tere, quibus uerbis praetor interdixit , sed de quo loco sit actum, cum interdixit,neque in vi armatorum stedictari oportere , in quo loco sit facta uis, uerum sit ne facta : te uero nullo modo posse defendere; in qua re tu uelis, uerba, stectari oportere , in qua re nolis, non volartere. uera tamen ecquid mihi restondetur ad illud quod antea dixi, non solum re et sententia, sed uerbis quoraque hoc interdicitum ita esse compositum, ut nihil commmutandum uideretur attendite diligenter quaeso recuperatores: est enim uestri ingens, non meam , sed maiorum prudentiam cognoscere: non enim sum id dictuis rus , quod ego inuenerim, sed quia illis non fuerit. cum de ui interdicitur,duo genera causarum esse inte&Iigebant, ad quae interdictum pertineret; unum , si qui ex eo loco, in quo esset ; alterum , si ab eo loco, quotieniret, vi deiectus esset. borum utrumque,neque praeterea quidquam, potest accidere recuperatores. id adeo ,si placet, considerate. si qui meam familiam de meo fundo deiecerit, ex eo me loco deiecerit. si qui mihi praesto fuerit cum armatis hominibus extra meum fundum ,'me introire prohibuerit, non ex eo, sed ab eo

loco me deiecerit. ad haec duo genera rerum, unum uerbum, quod satis declararet utrasque res, inuenerunt, ut, siue ex fundo, siue a fundo delestus essem, uno atque eodem interdim restituerer, V N D E V I. hoe uerbum, unde, utrunque declarat, ex quo loco, σa quo loco. unde deiectus est caecina ex urbe. unde deo

690쪽

PRO A. CAECINA . 32o ' ρ ab urbe. unde desedit Galli a capitolio. un aui cum Graccho fuerunt ex Capitolio. uidetis igitur hoc uno uerbo significari res duas, et ex quo, et a quo loco. cum autem eo restitui iubet, ita iuben, ut, si Galati a maioribus nostris postularent, ut eὸ restituerentur,

tinde deiecti essent, o aliqua ui hoc assequi possent:

non opinor eos in cuniculum , qua aggressii erant, sed in Capitolium restitui oportere . hoc enim intelligitur :unde deieci' , siue ex quo loco , siue a quo loco, eo restituas . hoc iam simplex est, in eum locum resti: tuas : siue ex hoc loco deiecisti, restitue in hune io,

cum : siue ab hoc loco, restitue in eum locum , non ex

quo , sed a quo deiectus. ut si qui ex alto, cum ad paratriam accessisset, tempestate subito reiectus optaret,ue cum esset aes patria deiectus, eὀ restitueretur; hoc opis nor optaret, ut a quo loco depulsus esset, in eum se se tuna restitueret, non in solum , sed in ipsam urbem, quam petebat: sic quoniam uim uerborum necessario similitudine rerum aucupamur qui postulat, ut a quo loco deiectus est,hoc est unde deleelus est,eὸ restituatur. cum uerba nos eὸ ducunt, tum res ipsa hoc sentire, alique intelligere cogit. etenim Piso redeo nune ad illa principia defensionis meae 3 si quis te ex aedibus tuis ui hominibus armatis deiecerit, quid age, opinor, hoc interdicto,quo nos usi sumus,persequere. quid i qui iam

de foro redeuntem armatis hominibus domum tuam te introire prohibuerit, quid ages utere eodem interdicto. cum igitur praetor interdixo it, unde delestus es, ut eo

restituaris, tu hoc ide,quod ego dico et quod persticuum est interpretabere,cum illud uerba unde, in utranqκe

SEARCH

MENU NAVIGATION