장음표시 사용
331쪽
32o vntvm.RomJuris,ae Patr.L λα. t.XXX. pit L 4. C. eod. Ceterum cum , sublata re principali , intercidere necesse si ea, quae locum accessionis habent , totius debiti solutione facta , non solum fidejussores, & mandatores, verum hypoth eae etiam, & pignora liberantur i. 43. F de solui. o liber. III. Cum non raro contingat , ex pluribus causis quempiam obligatum esse , quaeri haud incommode queat , in utram causam ea in specie a debitore solutum intelligatur. Sane si solutionis tempore aperte declaratum a debitore fuerit , inquam causam solutionem imputari malit, in manifesta voluntate debitoris res dubio caret L Io l. F. de fotui. O liber. Uerum si in solutione nihil memoratum a debitore suerit , in arbitrio creditoris erit, cui potius debito acceptum serat. Id ipsum tamen non pro creditoris lubitu constituendum . Creditor enim in eam causam pecuniam imputare debet , in quam accipi vellet , si ipse deberet . Nam in ejusmodi solutione veluti debitoris procuratorem creditorem jus fingit. Proinde uemadmodum, procurator id facere debet , quod omino commodius sit futurum , ita creditor in eam causam pecuniam, oportet, accipiat, quae debitori magis expediat . Primo igitur in causam adhuc litigiosam pecuniam imputare nequit. Deinde neque in eam , cujus dies nondum venit, neque in fidejussionis causam , si debitor fidejussionis
quoque nomine ei sit obligatus. Lubet hic apponere Ulpiani locum ex L I. F. eod. Quoties vero
non dicimus, in quod folutum sit, in arbitrio essaecipientis , cui potius debito acceptum ferat, dummodo in id constituat solutum, in quod ipse,
s deberet, esset solarurus, ides in debitum, quod
332쪽
Quibus modis tollitur ob lignis. granon es in conmoversa, haud in illud, quod pro
alio quis fidei erat, aux tu ius dies nondum vonerat. AEquissimum enim visum est, ereditorem ita agere rem debitoris, ut suam ageret. Quod si alterutra causa st durior, & magis debitorem gra. vel , in causam duriorem imputari solutio debet. Causa durior intelligetur , quae usuras, pignora, hypothecas habet ι. 9 . H eos. Si nulla causa praealtera praegravet, in causam antiquiorem solutum existimabitur L ι. ρ .F. eod. Denique si ex eadem causa sors, & usurae debeantur , primum in usuras , deinde , si quid superfuerit, in sortem solutum censebitur ι. s. p. f. eod.
IV. Ipso quoque jure per novationem tollitur obligatio . Novatio autem definiri potest pνioris debiti in noυam obligationem per stipularionem
facta converso L I. I. F. de novat. o delem Proinde ut novatio facta censeatur , tria isthare sunt necessaria , obligatio vetus , obligatio nova,
ae rite facta stipulatio β. 3. h. t. Verum, pactorum& stipulationum jure sequato in Europa hodie, non solum per stipulationem , sed per smplicem
etiam pactionem novatio recte fiet . Effectus amtem novationis est, ut, nova obligatione constituta, prior omnino perimatur , licet effectu juris nulla si posterior obligatio, veluti quia in persona pupilli sine auctoritate tutoris novatio facta
fuerit d. LI. F. de novat. oe dete . oe d. 3. h. Cum igitur per novationem vetus actio omnino perimatur , statim evanescunt etiam prioris actionis incommoda, & accessiones omnes, veluti hypothecae , & ob eam fide,ssores accepti t. 18. 1. eod. Inde etiam manat , ut porro non lineantur
333쪽
3 Dntagm.Rom.Iur ac PatriLib.LILTicox Ceterum ut novatio facta censeatur, novandi animum contrahentes habere debent ; alias & nova obligatio consistet , & vetus non perimetur . Annovandi mens contrahentibus fuisset olim , ex pra sumptionibus, & conjecturis etiam probari poterat. Verum Iustinianus, ut lites praeciderentur, vetuit novationem factam intelligi , nisi id diserte comtrahentes testati forent . Si expressa conventio innovationem deesset, & veterem obligationem manere jussit, & ei novam accedere ι. ult. C. de novat. Cum tamen in ea specie ex eadem causa debeatur, ubi ex alterutra obligatione fuerit creditori solutum , statim altera perimetur L 8. f. s.f eod. U. Iam vero novatio dupliciter fieri potest, vel eadem scilicet debitore manente , vel debito. ris persona mutata. Si idem debitor per novationem accipiatur, ea non aliter constare censebitur, quam si novum aliquid posteriori. obligationi ac cedat , quod in veteri actione non erat, veluti si in nova obligatione fidejussores , aut hypothecae constituantur,. q. h. t. Verum si novus debitor per novationem accipiatur, novatio rite consistet, licet nil ei novum accesserit . Id autem si factum suerit , prior debitor liberatur , & in alterum, qui expromissor in jure dicitur, obligatio transferetur,sve novus debitor ultro, si ve veteris debitoris mam dato novationem secerit . Ubi ex debitoris manis dato in alium per novationem transfertur obligatio , delegatio fieri dicitur . Si per delegationem novi debitoris novatio fiat, licet delegatus solvendo non sit, vetus debitor conveniri nequit. Creditor enim, qui ultro delegatum accipit, bonum nomen expromitaris sua sponte facit t. 26. 3. 2. 1.
334쪽
cuibus modis tollitur obligatio. 323
mandat. Et olim quidem ubi novus debitor et Iet acceptus, per delegationem novatio facta videbatur. Verum hodie Iustiniani menti consormius doctiores existimant, per delegationem novi debitoris novationem factam videri non oportere, nisi id contrahentes diserte convenerint. In eam sane sententiam sat aperta videntur Imperatoris verba in d. I. ult. C. de novat. Si quis vel aliam perisonam adhibuerit, vel mutaverit, nihil penitus prioris cautelae innovari , sed anteriora sare, o posteriora incrementum illis accedem . Id si
verum fuerit , ubi sine novandi animo novus debitor suerit acceptus , potius assignatio , quam vocant, quam vera delegatio facta videbitur, quod late post alios tuetur Stryhius in us modern. pandect. sub tit. de hereae vel action. venae β. 23. VI. Praeter novationem hactenus expositam, quam voluntariam Paulus appellat in L. 29. 6. de novat. alia minus propria novationis species est in jure prodita , quae ex litis contestatione oritur
L H. F. eod. Eam necessariam vocant interpretes, quia non ex voluntate contrahentium , sed ex ipsa juris potestate necessario manat. Isthaec autem novatio ex litis contestatione nascitur , quia litem contestando actor contrahere cum reo videtur, &ex sententia judicis nova actio judicati oritur. Hinc si rei judicatae exequutio petatur , non ori
ginem judicii spectandam esse , sed ipsam judicati
velut obligationem monet Ulpianus m l. 3. f. II. F. de pecvt. Ex litis contestatione tamen non alio respectu novatio nasci dicitur , quam quia in judicium deducta actio novas qualitates assumit. Ita quidem actio lapsu temporis , aut actoris morte peritura , post litem inchoatam perpetua eatem-
335쪽
obliq. oe act. Reo etiam condemnato nova aruo judicati oritur priori Ionse commodior , di expoditior ι. q. C. de uor. rei iudic. Ceterum , si accuratius loqui velis , vetus actio per sententiam non consumitur , & prioris actionis commoda sabva creditori manent . Cum enim litem exercentes non deteriorem quidem, sed meliorem causam
nostram faciamus, si quod privilegium in veteri actione erat , id adhuc post sententiam actori
competet . Quod sane discrimen inter novatio. nem necesseriam , & voluntariam observatum ab ipso Paulo m I. ast. F. de novat.
VII. Qui obligationum perimendarum modi se. quuntur , angustioris sunt usus, Sc quibusdam tam tum obligationibus dissolvendis inserviunt . Ejusmodi primo est acceptitatis . Acceptum ferre de creditore dixere veteres, qui debitum se acoepisse lateretur , quemadmodum expensum serre debito. rem a jebant, qui creditam sibi pecuniam verbis, vel scripto testaretur . Est igitur acceptilatio Q. lutio non vera quidem, sed imaginaria, qua obligatio stipulatione contracta nova stipulatione dissolvitur . Ita quidem si centum ex stipulatu debeam , meque sine vera pecuniae numeratione ibberari placeat , ita creditorem rogabo : quae ce rum tibi promise , accepta habes P ubi creditor responderit, aecepta habeo, statim per accepti lationem obligatio dissolvetur a. b. t. Ceterum apud veteres olim angustius patebat accepti lationis usus, eaque obligationes tantum stipulatione contractae
dissolvi posse videbantur. Proinde , s qui ex alio
contractu deberet , acceptum sibi serri a credito. re regasset, tutus is quidem per exceptionem erat,e adhuc
336쪽
ovibus madis reu in obligaria. ars adhuc tamen iubtilitate juris adversus eum lice bat agere L is. priac si de aerem. Verum injus Aquilius Gallus istertissimus ille mutionum , ac
Drmularum artifex viam excogitavit, qua Obligam iones generatim Omnes per acceptilationem ditabui possent , eam ob rem stipulatione composta, quam Aquilianam ab auctore veteres appellarunt.
Ut igitur ex Aquilii formula obligatio quaelibet per acceptilationem dissolvi possit, ea, quacumque ex causa manet, prius in stipulatum deducta novatur: fi enim vetus obligatio per stipulationem novata fuerit, non ex veteri eausa , sed ex stipulatu M. bitor obligatus videbitur. Ubi novata jam fuerit per stipulationem actio, quod in ceteris obligationibus ex stipulatu obtinere diximus, per acceptilationem debitor liberari poterit . ita quidem si M iocentum ex empto debeam , meque per acceptilationem liberari placuerit, res ita transigetur. Pr,mum , quod ex empto clabeo , in stipulatum deducitur et, mox Maevium ita rogo; quod tibi debeo, habesne a me acceptum P ubi Maevius acceptum se habere responderit, per acceptilationem liberatus intelligor g. a. h. p. Uerum his ambagibus hodie apud nostrates haud opus. Cum enim Neapolitano jure inter nudum pactum , & stipulationem vix quicquam intersit, nudo apud nos pacto sine Aquili, nae stipulationis auxilio quaecumque obligatio dis
VΙΙΙ. Μutuus etiam dissensui dissolvendarum obligationum singularis est modus. Cum enim nil magis naturali simplicitati conveniat, quam modo, quo contractae fuerint, obligationes dissolvi, consensu tantum obligationes initas mutuo dissensu dissolvi
placuit L 23. A. de rei jur. Ita igitur dissolventur
337쪽
s Oniam.Rom ris,ae PatriLib.III. LXXX.tur non solum civiles obligationes consensuales, sed naturales etiam , quae nudo placiti fine consistunt; & eae enim consensu perficiuntur . Uerum enimvero mutuo quidem dissensu consensualis obibgatio dissolvi poterit, si a contrahentibus ea non.
dum impleta fuerit. Ita quidem , si placuerit, ut
fundum Sempronianum centum aureis emptum sibi Sejus haberet, mox neque lando tradito, ndique soluto pretio , recedere contrahentes ab em.
ptione velint , nudo dissensu dissolvetur emptio f. q. h. t. Uerum si landi , pretiique traditio se. quuta jam suerit , contractus jam impletus nudo dissensu dissolvi non potest, nisi prius restituantur, quae utrimque fuerint accepta : quo quidem facto non a pristino nesotio recedi videtur , sed novus
potius contractus iniri ι. 58.β de pact. Sed nos immensum spatiis eonfecimus aequor, Ex jam rempus equum fumantia solvere colla . Finis rami tertii.
338쪽
Pag. 27 civilis pars usussructusque consuetuneoo infra liquebit c. q. 6ρ vieri debet
Si ut rectae interpretationi consuetudinis septimae. 97 veri ria29 pro centum viginti quinque z3s per creditorem 1 4 superiori iaculo 28a locationis actio ei ab emptore sit cessa Corrige virilis pars ussissemctus consuetudine infra liquebit ex
ut resta interpretationi consuetudinis sextae Ueri pro centum centum
per debitorem hoc ineunte saeculo locationis actio eia venditore sit cessa.