Marini Guarani Syntagma romani juris ac patrii concinnatum auditorio suo, secundum seriem Institutionum Imperialium. Opportune accedunt excursus ad jus hodie receptius. Tomus 1. 4.

발행: 1771년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3Io ontagm.RomJuris,ac Patr.Lib. Iis t. VIII. a veris contractibus propius abesse videbantcir. . Genium autem ignorantis in quasi contractibus

ex duplici potissimum fundamento lex fingit ; Prbmo scilicet , quod unusquisque praesumitur in id consentite , quod sibi utilitatem assere, deinde quod

nemo praesumi Mebet cum alterius detrimento locis

pletior fieri velle. Hinc quasi contraini, haud absum de definiri queat factum aliquod honestum , quo

Wnorantes obligamur ex conteussi ob aequitatem,m communem utilitatem ab ipsa lege praesumpto. Sex autem quas contractus in institutionibus momorantur , gestio negotiorum scilicet, tutela, hereditatis , vel rei sine societate communis administratio, hereditatis aditio, indebiti denique solutio. Licet autem complures alii quasi contractus in pandectis V currant, nos tamen Imperatorem sequuti sex tantum illos in institutionibus memoratos enucleabimuri Il. Primus quas contractuum negotiorum est gestio. Eo quis sne mandato utiliter gerendo ne- pol et alterius absentis, aut certe ignorantis, se ad reddendas rationes astringit , & vicissim sibi alterum ad restituendum obligat , quod utiliter in rem ejus impenderit i. inst. h. t. Huic quas contractui inopina praesertim absentia dedit occasior em . Eum sane Theophilus scribit inventum propter absentium utilitatem, qui repentina profesti ne dillenti rerum suarum curam nemini demandare potuissent parapis. inst. h. t. β. I. Ne igitur indofensi manerent absentes, ita cavendum censuῖt edicto Praetor . Si quis negotia alterius , sive quisne Oxra , quae cui que , cum moritur, seuerint, gesserit, eo nomine iudicium dabo t. q. princ. F. de negor. gess. Licet autem ab initio absentium tam

tum sortasse gratia hic quasi contractus receptus in

322쪽

De Oblim qua quas ex contri nactumn 3II in Civitate suerit, rerum usu tamen eum generatim ad omnes extendi placuit, quorum utilitatem gestio complecteretur, seu praesentes, seu ablentes

essent, modo gestionem aut ignorarent , aut non tacite saltem gestori sua negotia commisissent l. o. Cr 48. F. eos. Cum autem hic quasi contractus ma-Σimo cederet emolumento civibus , eum favore Prosequendum censuere veteres. Proinde licet quis pro Titio negotia gerere credens pro Sempronio

revera gesserit, adhuc Sempronio gestor obligabitur,& ipse gestor Sempronium eo nomine convenire poterit I. s. f. I .F. eod. III. Porro cum alienis rebus administrandis sponte se gestor offerat , non solum dolum , aut culpam levem, sed culpam quoque levissimam praestare cogitur 3. I .ins. h. t. Quin licet alias calum nemo praestare debeat, si tamen praeter domini comsuetudinem rem aleae plenam aggressus sit gestor, ipsum casum contra juris regulas praestare compellitur L II .st eod. Veruin si quis necessitate urgente negotia aliena gesserit, veluti quia deesset alius, qui id officium commodare vellet absenti, ea quidem in specie solus dolus , & culpa lata a gestore praestabitur l. 3. . s. β. eod. In negotiorum autem gestione ab initio gestor tantum obligatur; absens ex post facto tandem obstringitur. Inde igitur duplexoritur actio, negotiorum gestorum directa scilicet, P eontraria. Di recta adversus gestorem , ejus ve heredes domino competit ad reddendas rationes, reliqua restituenda,& culpam quoque levissimam pro modo gestionis praestandam. Pro modo gestionis inquam neque enim, quod unum tantum negotium

quis gerendum suscepit, ob alia quoque non gesta conveniri poterit t. oe seqv. f. eod. nisi gelioris V cau.

323쪽

gerere paratus erat l. o. g. ult. J. eod. In praesenti autem actione non tantum culpae , sed omissi etiam lucri rationem haberi placuit . Hinc si absentis negotia a debitore suscepta suerint, a se ipso de. hitor debet exigere , ac scenori pecuniam collocare . Si secus faciat, ipsum debitum non usurarium post moram usurarium fiet d. l. o. f. MD. F. eod. Uicissim negotiorum gestorum actio contraria gestori datur adversus dominum, ejusve heredes, ad consequendam indemnitatem, quatenus ab eo utiliter res gestae dicentur. Utiliter autem gessisse quis dicitur non ratione effectus. Nam utiliter adhuc videbitura gestore gestum, si quod si aggressus, expediebat ablenti licet rectum consilium destitutum even. tu fuerit. Ita quidem si quis insulam fulserit, aut medicamenta aegrotanti servo dari curarit, licet corruerit insula, servusve si mortuus, adhuc actio isthaec gestori competet l. Io.θ. eod. IV. Alter quasi contractus tutela est: nam tutelae quidem gestio verus contractus censeri non debet: neque enim eam suscipiendo tutor cum pupillo contrahit. Cum tamen tutelae iudicium non manet ex maleficio, ex quasi contractu nasci dicitur Φ. a. knEx tutelae autem gestione mutuae nascuntur actio. nes non solum adversus tutorem, sed adversus pupillum etiam . Ab initio gestionis tamen solus tutor obligatur ; pupillus ex post facto tandem obligari potest . Hinc duplex actio ex tutela oritur , directa scilicet, & contraria. Directa tutelae actio adversus tutorem pupillo competit ad restituenda reliqua, reddendas rationes , R damnum culpa etiam levi datum resarciendum. Licet enim foelius pupilli commodum tutela respiciat, ut proin-

324쪽

De oblig. quae quas ex contri nascunt. 3I3 de tantum doli nomine tutor obligatus videri posset, favore tamen pupillorum invaluit, ut levem etiam culpam praestare compelleretur l. 23. F. de reg. iuri Vicissim contraria tutelae actio post fini. tam tutelam adversus pupillum tutori datur, qua

se liberari postulat , si pro pupillo se obligarit t.

MD. C. de contri tun ac sibi restitui , quicquid in gestione tutelae utiliter pro eo erogarit L uis. f. eod. Quod si de negotio curationis agatur, dire Eta & contraria tutelae actiones utiles adolescenti,& curatori dabuntur l. 3. S'4 C arbitr. tutet. V. Ex communis hereditatis , aut rerum singularium citra societatem communium administra. tione . tamquam ex quasi contractu , suae nascuntur etiam actiones. Licet enim hereditas, rerumque

communio non quasi contramim , sed pluribus jus

commune tantum importet in hereditatem, aut res sne societate communes; qui tamen solus hereditatem, aut res communes administrat, se aliis obligasse videtur & ad reddendas rationes , & res communes dividendas: et etiam vicissim se obligasse censentur alii ad indemnitatem praestandam eorum Nomine, quae ob res communes ipse administrator impenderit. Proinde ex utroque dire, utrimquerascuntur actiones , ex communis quidem hered, talis administratione judicium familiae ercisundae, ex administratione rerum communium judicium communi dividundo . Familiae igitur erciscundae actionem instituit coheres adversus alterum ad communem hereditatem dividendam , impensas obtinendas utiliter erogatas , ac damnum sarciendum culpa vel levi datum l. i . oe seqv. F. famil. ercis. Communi dividundo actio a socio contra socium instituitur ad res communes dividendas, ac

325쪽

3I4 Ontagm.Rom. ris,ac PatriLib.LLLTinxxnupretestationes persimales consequendas t. r. oe g. F. comm divid. Personales autem in hoc judicio prinstationes vel lucrum, vel damnum , vel impensas respiciunt, ut docet Iurisconsultus in L l. 3. F. eod. VI. Quinta species quasi contractus aditio hereditatis est . Licet enim nullum negotium cum legatariis, & fideicommissariis ab herede geratur, ubi is tamen hereditatem amplectitur, tacite agninscit etiam omnia defuncti judicia, & oneribus ex voluntate ejus subeundis se generatim subjicit. Ita igitur, agnita hereditate, cum legatariis, & fidei. commissariis contrahere videtur heres , iisque se obligare de solido cuique solvendo. Inde inter quasi contractus hereditatis aditio referri debet s. b. t. Ea autem obligatio, qua legatariis, & fidebcommissariis per agnitionem hereditatis heres astrin. gitur, diversa ab illis est, in quas ex persona defuncti succedit heres. In iis enim ex Vero contractu tenetur heres, eo ipso scilicet, quo tenebatur defunctus ipse, cum jus in herede desuncti personam agnoscat . Ceterum hereditatis aditio quasi contrarius unitateralis est : legatariis enim , & mdeicommissariis solus heres, aliique, a quibus alti quid relictum fuerit, obligantur; legatarii, & Ddeicommissarii vicissim non obligantur heredi. Proinde ex eo quasi contractu una tantum nascitur

actio personalis ex testamento , qua legatarii , &fideicommissarii post agnitionem hereditatis contraheredem agunt ad legata , & fideicommissa obibnenda cum accessionibus , & usuris etiam a tempore morae ι. 3ς. oe s. is de legat. I.

VII. Postrema species quasi contractus est solutio indebiti .. Qui enim indebitum ab errante accipit, perinde obligatur , ac si mutuum ei da-- tum

326쪽

De obIS. quae quas ex contri nascunt. 3Istum esset . Proinde quasi mutui causa is indebiti condictione recte convenietur ad illud, quod sine causa accepit , restituendum 6. h. t. Uerum , ut indebiti condictio recte instituatur, duo plane requiruntur. Primo enim oportet, ut nullo jure sit debitum, quod solutum ab errante suerit. Indebitum autem adhuc intelligetur, quod ex juris subtilitate debetur, modo perpetua exceptio ob aequitatem competens actorem excludat. Si quis igitur metu coactus

stipulatori promiserit , ac per errorem solverit se debere putans , indebiti condictionem instituere non prohibetur ι. 4o. oe s . f. de condidi. indes. Quod si debitum naturale sit, solutum id quidem frustra repetitur . Nam naturale debitum , si ab actione discesseris, omnes civilis obligationis effectus habet . Aliunde cum ob naturale debitum jus chvile compensationem admittat l. 6. F. de compens. per errorem solutum etiam id requitas condici vetat. Verum fi naturalis obligatio improbetur jure civili , cujusmodi est mulieris intercedentis , aut prodigi promittentis obligatio , ea quidem in specie ob solutionem indebiti condictio recte institum tur l. 9. C. ad Srnatus. VHL-ι. I. F. de cond.

VIII. Rursus ut indebiti condictio recte instituatur, oportet , ut quid inutum per errorem sum it . Cum tamen duplex sit error in jure proditus secti unus, juris alter, addubitarunt doctores, utro errore solutum condici possit. Interpretum fere omnium sententia suit, quoquo errore solutum seu facti, seu iuris generatim condici posse , pro quibus late disserit Umnius ad b. 6 h. t. Ejus argumenta tamen speciosa potius, quam vera crediderim.

Recepta est enim in iure Romano regula , facti

327쪽

3I6 0ntagmRomJuris,ac PatriLib. IILTit. XXIX. quidem ignorantiam non nocere , nocere tamen

ignorantiam juris t. q. f. de iur. oe fact. ignor. Imde igitur facile probes , solutum errore juris frustra condici. Hinc notum esse scribunt Imperat res, per ignorantiam facti tantum solutum condici posse l. Io. C. eod. Quod tamen diximus , solutum errore juris frustra condici , id ipsum generatim admitti non debet. Si enim, qui ita solvit, ei jus ignorare liceat, juris error impedimento non erit, quominus ab eo condictio instituatur. Proinde cum sceminis jus ignorare liceat Ly. Jde jurio fact. ignori indebitum mulier recte condicet , licet errore juris solvisse dicatur l. 9. C. ad Senatusc. MILCur autem facti error generatim excuset, neuti quam vero juris, late disserit Strykius in V. moderipand ibr. I a. tit. o. j. s. oe seqv.

TITULUS XXIX.

Per quas personas nobis acquiritur obligatio. ΡRo instituto hactenus exequuti cum Tribonia.

no sumus contractus, & quasi contractus, potissimas obligationum in jure civili causas. Verum cum ex contractu , vel quasi contractu non Q.

tum per se sibi quisque , sed per alios etiam suo

juri subjectos obligationes acquirere possit, praesentem rubricam opportune hic interposuit Imperator , ut inde constaret, quatenus quoque per alios

nostrae potestati subjectos obligatio nobis acquiri queat. Cum tamen dominii , & obligationis acquirendae diversa non sit in jure ratio , & suis alias docuerimus, quatenus per filiossamilias, aliosque

328쪽

Per quas pers nobis acquin oblis 3 77que nostro iuri subjectos dominium nobis acquiri possit libr. a. tit. p. inde facile haurire licet, per

quas personas obligatio nobis acquiri possit. Tantum hic adverti velim , in obligationibus per alios ex contractibus acquirendis ipsius contractus initium spectari oportere. Proinde si contractus initus sub conditione fuerit, conditio quandocumque existens retrotrahitur ad contractus initium, tamquam si ea extitisset , quo tempore primum contrahebatur l. 78. f. de verb. oblig. Inde autem intulere Veteres, contractu sub conditione inito, ipsi patri obligationem acquiri. licet, emancipato jam filio , conditio extitisse diceretur ae l. 78. F. eod. Quapropter si dolose filius contractus conditionem in tempus emancipationis suae contulerit, obligatio adhuc parenti quaeretur Lult. F. de stipui. fervor. Secus tamen in legatis obtinuit. In eis enim acquirendis non testamenti tempus spectari placuit, sed illud potius , quo eorum dies utiliter cessura foret. Proinde si filiolamilias quoquo modo legetur , ac , quo tempore dies legati' cedat , is suae potestatis inveniatur , legatum emancipato acquiretur , licet is , quo tempore legabatur , parentis potestati subesset LI8. F. de rei jur.

TITULUS ULTIMUS.

uibus modis tollitur obligatio. V Eteribus solemne fuit, primum ea praemittere , unde quid recte constitueretur , deinde ea subnectere , quibus res rite constitutae perimerentur. Recte igitur facturi videbimur, si , obligationum constituendarum modis expositiv, Imper,

toris

329쪽

toris sequuti vestigia modos subjiciamus , quibus

constitutae semel obligationes distatuuntur . Obligationum autem dissolvendarum modi non ejusdem omnes ingenii . Alii enim obligationem perimunt

ipso jure ; alii sua sponte quidem obligationem haud tollunt, licet, quod eodem redit effectu juris , implorato Praetoris auxilio , debitorem per

exceptionem liberent. De modiς , quibus per exceptionem obligatio tollitur, infra videbimus libri4.tit. I 3. hic modos edisseremus, quibus obligatio

ipso jure perimitur . In latiori autem juris Iustinianet syntagmate obligationum ipso jure dissolvendarum modi non pauci memorantur. Nam eo

pertinent debiti oblatio 3c obsignatio, compensatio, duarum causarum in eamdem rem & personam concursus, atque, ut omittam alia, speciei debitae citra culpam, aut moram debitoris interitus. Uerum in praesenti institutionum capite Tribonianus celebriores tantum obligationum perimendarum modos edisserit, solutionem scilicet , novationem, acceptilationem , mutuumque dissensum . Priores

duo latius per se patent ; iis enim obligationes fere omnes dissolvi possunt . Posteriores duo quibusdam tantum obligationibus perimendis inserviunt. Nos, ne prolixior fiat hic Ajax, solos obligationum dissolvendarum modos edisseremus , qui in institutionibus hic enucleantur, cum praesertim de aliis aut supra sit memoratum, aut in loco alias acturi simus. II. Primo igitur quaevis obligatio rei debitae solutione dissolvitur : rei debitae solutione inquam . Nimirum solutionis vocabulum aut gene raliter, aut specialiter potest accipi. In priori no.

tione solutio quamcumque liberationem indigitat, licet

330쪽

cuibus modis tollitur obligatio. grylicet aliud pro alio in solutum datum creditorifugiit . Specialiter accepta solutio ipsam rei debitae praestationem significat . In priori specie liberatio Continget tandem, si volenti creditori pro alio aliud solvatur : alias invito creditori aliud pro alio obtrudi nequit t. a. g. I. β. de reb. cred. Verum in posteriori specie statim solutio liberationem parit , seu ea volenti , seii invito creditori fiat, seu ab ipso debitore, seu ab alio ejus nomine fiat princi h. r. Hinc non solum ipse debitor, sed extraneus etiam ejus nomine pecuniam debitam deponit, & obsignat utiliter l. s. C. de solun Oblatam igitur ab extraneo pro debitore pecuniam Creditor recusare non potest, nisii sua interesse proeharit, ab ipso debitore solutionem fieri, veluti fide canone in emphyleus, aut de relevio in seudo agatur . Illud tantum cavendum , ne pro parte tantum solutio creditori fiat . Praeterquam quod enim solutio facta per minutulas summas haud a, que commoda creditori est, ipsa ratio juris exposcit, ut quemadmodum in solidum ab initio constituta est obligatio, ita unica solutione quoque in solidum dissolvatur. Hinc recte scribit Modestinus sui. 4 I. I. F. de Utiri debitae pecuniae debitore o, signante partem , usurarum totius debiti cursum haud sisti, nisi pacto convento solutionem per partes

fieri placuerit. Neque regeras, ex L s. C. de compens per compensationem ad concurrentem quantitatem usque Obligationem pro parte tolli; igiturti, pro parte solutione facta, liberationem pro parte contingere oportere. Id eniin in compensatione

admissum , quia ea jussu legis ad concurrentem usque quantitatem statim vim justae solutionis habet , ex quo utrimque pecunia deberi coe

SEARCH

MENU NAVIGATION