Horatii Tursellini e Societate Iesu, De vita Francisci Xauerii qui primus è Societate Iesu in India, & Iaponia Euangelium promulgauit

발행: 1594년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

Praecipue optabat omnes ingenti animorum seruandorum cupiditate flagrare,nunquam ut Gius rei ptaetermitterent occasionem,sed avide a riperent urgerentque. In Neophytorum vero salutem atq; institutionem strenue iubebat insisti infantes baptismo expiari, pueros erudiri carochismo,& ante omnia baptizandis infantibas incuriam vitari,obliuionemque praecipiens, ut quatum humana ope prouideri posset, nemo prorsus periret sine baptismo, unico puerilis aetatis auxilio . Suadebat quoque ut verbis rebusque Neophytos conciliantes sibi,studerent ab eis parentuloco diligi,colique. Sic enim natura compara tum esse,ut amor omnia aequi bonique consulat: nihilque sit amanti difficile. Quocirca in nouis Christianis excolendis, non 'rtius,quam perseuerantius eorum perferrent vitia, infirmitatem sustinerent,frugemque sementis factae, laborum

que squamuis serς spei in fructu velut boni Christi domini agricolς expectaret: haud ignari, Qui

seminant in lacrimis in exultatione messuros. Quod si talibus initio Christianis non uterentur quales expeterent,ita se cum iis gererent,ut cum improbis filiis boni parentes: Deique benignitate freti qui hominum mentes suo demum tempore ad bonam perducit frugem, non diffiderenteos aliquando tales fore, quales optarent. Proinde nunquam desinerent illos omni stadio colere, praesertim cum Deus communis omnium parens quamuis laesus a nobis, benigne tamen omnibus facere non desistat. Iam cum veteribus Christi nis multum temporis esse conteredum negabat, ne stauderentur noui. Quod si officiosi illorum congressus vitari neqiurent i sermones inferen

442쪽

dos de rebus diuinis, atque ad animorum saliserem pertinetibus: ut aut pijs exculti monitis paulatim fierent meliores,aut certe colloquiorum seueritatem auersati nostrum nos negotium agere sinerent in instituendis Neophy tis .Exiguos vero fructus cum hominum approbatione , maximis fructibus cum aliqua vel minima offensiuncula potiores ducebat. paruos quippe fructus cum virtutis ex eplo perceptos, & diuturnos esse &se in per augeri;contraque ingentes offensione hominum vitiatos paulatim corrumpi atque interire. Itaque eos iubebat aduersus omnes facilitatem Hora ac demissionem adhibere,pacem ut ait Apostolus cum omnibus hominibus habentes ; contentionesque maxime cum religiosis viris ac sacerdotibus omni ope vitantes. Et simul praecipiebat, ut facilitaris magis quam grauitatis memores hil ri l loque vultu exciperent omnes: neminemqς omnino aspernarentur,ut omnes Christo lucrifacerent. Dictitabat etiam quod boni uirtus non pariat, humanas artes haud quaquam parituras sine uirtute . Proinde caueret diligenter, ne perouulgata hominum ilia dignitatem atque honore aut appeterent, aut appetere uiderentur;neu suis dictis facti sue ad humanam potius, quam ad diuinam tenderent gratiam. Veram utique autori tatem egregiae virtutis comitem non hominum

donum esse,sed Dei. Itaque si quando homines ipsi per se humanis artibus somisso caelesti praesidio, germanaq; virtute) quaerant autoritatem diuino cosilio fieri ut eam parare dum student, funditus perdant. Ne scilicet vilia sint hominibus dona caelestia, sed haud secus,quam par est, expectenture caelo. Nam quibus in diuinarum rern ma Bb a pro

443쪽

procuratione,hominum gratia quam Dei potior sit, eos non tam diuinum honorem spectare, qua suum. Verum sacrilegam illam ambitionem de mum in ipsbrum ignominiam, exitiumque erumptu iam.Itaque sibi quisque prima esset cura,suu que animum siumma vi excoleret deinde in alienorum culturam animorum verteret curas. Neque enim alienae saluti consulturum qui suam negligeret: neq; memorem fore aliorum, qui obi visceretur sui.contraque facile euenire,ut cui sua salus cordi esset, eius cura in aliorum quoque re II .r re ἡ- dundaret salutem. Quocirca nullum diem rerudiuinarum meditatione, &conscientiae examine

uacuum sinerent prWerire, & quotidie ecquid in . diuino obsequio deliquisset, ecqua in re suo ossicio aut diuinis defuissent conatibus, reputarent: . secumque cum suis mentibus circumspicerent, . quam mulsa per eos Deus ipsorum vitio efficere desineret potius, quam quid per ipsos efficeret. 1 AIterum enim modestiae absolutaequet virtutis incitamentum esse,alteium stiperbiae,vecordiar que diuina facta sibi vindicantis.qua enimuero non aliam pestem perniciosiorem pijs hominibus re-γkHamm periri. Puerilis porro aetatis educationem praeci educatio. puum opus existimans, monebat ut Christianam doctrinam puerorum gregibus, quoad eius fieri posset,per seipsi traderent, nec intermis ta frugifero opere,neque alijs commisso. Ceterum ne mineri puerorumoffenderent irritatemue, sed hec s. adveniam faciles in leuioribus noxis connivorent, remittentes minas ut monet Apostolus: quo

scilicet timida aetas alacrius salubrem capessat disciplinam.

Aduersus Magistratu r positosque Ecclesi

444쪽

VITAE LIB. IIII. 3'r

sticos moderatione tenderent modestiaque: neqrullis quamuis ingentibus eorum delictis atq; i iuriis lacessiti cum eis ullo modo susciperent simultates. serendo enim & dissimulando magis quam obsistendo superiores uinci;si minus ut sua ipsi corrigant uitam,at certe ut rem Christianam minus impediant. Quocirca eos quas suorum conatuum,ac laborum patronos , in fructiis,emolumentique partem uocarent,quicquid boni perceptum esset, id illis,secundu Deum,acceptum referentes ita demum Christi vineae operarios . plus adiutorum defensorumque si sorte verbo . aut facto ab aliis violarenturin aut certe minus.aduersariorum habituros. Iam autor erat benignitatis, humilitatisque ministeria,non minus cipe quam libenter, exsequendi rin valetudinariis,publicisque eius custodiis aegros ac uinctos officijs Pietatis, corrogataque stipe, subleuandi; sed itavi simul corporibus animisque curandis opera praeberentur,inimicitias sedando, odia restinguedo,tollendo lites, dissidentes ad pacem,atq; amicitiam adducendo.His quippe caritatis officiis diuinum amorem in animis nostris accendi, alioruanimos ad similia excitari facta: Dei seruis ad rei Christianae propagationem, plurimum accedere fidei automatis. Praecipue uero temere obloquetium rumore S contemnerent, qui saepe timidorum conatus frangunt,atque debilitant Extat de ea re egregium praeceptum P. Gaspari traditum, quod tale est. Si tibi piaministeria obeunti , ut fit, obtrectent improbi;de illorum uocibus non magnopere laborabis: nequis animaduertar, te homuncionum vocibus a Dei obsequio absterre

ri,id uero laborabis. Nam quicunque talibus in rebus

Misericor dia vera.

Obsequenta

nes contre nendi.

445쪽

rebus falsam infamiam sermonesque homina e timescunt, mundi uerius qua Christi milites sui, utpote quos humanus respectus magis moueat, quam diuinus. Ad ultimum illud tibi antiquissimum esse uolo, ut memor te Societatis IE S Vmembrum esse, omnibus in factis dictisque tali capite & corpore dignus existas. Hisce ex monitis facile apparet,non modo qua sedulo serioque Franciscus socios exemplis pariter &praeceptis, ad omnem prudentice ac sanetitatis excoleret laudem;uerumetia quam ualde omnibus in rebus Xauerit & Ignatij sesius inter sese cog ruerent.quippe cum erile eodem tepore sessi Infinito propemodum locorum interuallo disiuncti) Ignatius in Italia Sociis praeciperet, Fraciscus in India. Sed uidelicet unus atq; ide spiritus alla, utriq; dictabat,utrobiq, Societatem ad certa formans disciplinam: cauestemq; ambobus pruden-XAE erit ρm tia inspirans. Nihilo autem prudentior Xauerius φης -- rq in praecipiendo,qua in regendo fuit. Quippe Vbi sit 'mis,. si Cy mcli socorum esset, a Prepositis Societatis sub-eismmisa inde omnibus de rebus certior fieri uolebat;cun chisq; in comodis non secus medebatur, ac si adesset praesens. Nam discedes imperabat eis,ut ad se

certis temporibus litteras mitterent,quibus litteris sociorum itim ueterum tum recentiu numeru, genera, facultates exponereri, nimiru quibus virtutibus praediti,quibus doctrinis &artibus exculti, quibus addicti ministeriis, quas ad res maxime

nati aptique videretur; quae in unoquoque cupiditas conservandorum animorum emineret', quos quisque ferret fructus, quibus urgeretur angoribus, quibus molestiis ac morbis. tentare

tu pre mereturque . Demum adeo in rebus etiaminiis

446쪽

minimis attentus erat, ac diliges) de domesticis

famulis, ac Erilis,de aere alieno, talibusq; rebus fieri se iubebat certiorem. Deque singulis vel per sonis vel rebus,utcunque res posceret, per litteras praecipiebat. Nec mandasse contentus , quid S.I. facto opus soret , simul imperabat Praepositis, vi -i, ad se quam primum scriberent, an sibi sui', ma ea. data curasset, ut scilicet hoc it Iis imperium cura acueret exsequendi mandata . Ceterum etsi vitimas Orientis terras perlustrans in barbararu gentium conuersionem Incumberet totus, tamen immensa Oceani spatia re meis socios suae fidei creditos identidem reuisebat, ratus sibi pro suo duplici munere partiendas curas,ut sic adesset alie . nis, ut non deesset suis. Singulari utiq; industria ac virtute persecit, ut si spectes quantum Christi cultum propagauerit, nullum ei spatium de Societate cogitandi suisse ; Sin autem quantopere Societatis res curarit consideres , nihil aliud aut egisse,aut agere potuisse videatur.

447쪽

Vidi hanc vitam P.Francisti Xauerat a RHoratio rub' sellino Societatis Iesu scriptam,& nihil in ea nidico esse contra fidem,& bonos mores, sed potius esse valde utilem o magnae aedificationis. Ioannes de SaIdem ego sentIO Ioannes Aetor

Idem ego sentio Emanuel Rodericus Ego Claudius Aquauiua Societatis Iesu Praepositus Generalis historiam hanc vitae P. Francisci Xauerij tribus Societatis nostrae Theologis conantisi videndam, qui omnes cum eam applouauerint, probo etiam ut possit imprimi,si ita placueritReuerendis D. Vicegerenti,ac

Reuerendissimo Patri Magistro Sacri Palatis. Datum Romae die 8. Augusti isstr. Claudius Aquauiua Prepos Gen.

Ego Bernardinus de Agorreta iussuReuerendis . Patris Bartholomaei de Miranda Sacri Palatij Magistri, legi quatuor libros Patris Horari jTursellini societatis Iesu de vita Patris Francisci Xaueiij,& censeo omnia in eis Acontempta,fidei catholicae consona est, legentibusque maxime utilia sutura esse ad illorumcidem, deuotione& pietatem excitandam. Datum Romae die χχ. Septembiis F. Bernardinus de Agorreta.

SEARCH

MENU NAVIGATION