Horatii Tursellini e Societate Iesu, De vita Francisci Xauerii qui primus è Societate Iesu in India, & Iaponia Euangelium promulgauit

발행: 1594년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Brauio Malacariversanti, alia porro alijs Cocinc petentibus monita data. Ante omnia quantum erit in vobis , amorem conciliabitis Ciuitatis, praecipue vero coenobitarum,ac Sodalitatis B. Mariae. Proinde dicta, facta - que fidem faciant nihil esse vobis potius , quam omnibus gratificari,& pietate tum ciues, tum sodales illos augere . Comitas in adeundis salutandi causa sodalibus, haud aegre illorum vobis in vestris difficultatibus impetrabit auxilium , si quare ad pauperum inopiam subleuandam opus erit ab eis potissimum petetis;sed ita, ut egentes edo

a vobis illos agnoscant benignitatis autores.' Haec autem cum pauperibus tenebitur ratio, Vt cum suam ipsi vobis necessitatem corporis exponent, Vos inuicem eis quam per se ipsi no cernunt; necessitate exponatis animi. curatisq; eorum me. tibus'; tum demum corporibus, si quid opis po-t tetiris afferatis. In congressibus & colloqui js cauendum est, ne nimia quaedam grauitas suspicio. nem praebeat reuerentiam exigentis arrogantiae: sed potius facilitatem vultus praeferat, affabilitai r emque sermonIs. Pr cipua cura erit,ut omnibus in rebus submisse vos ac modeste geratis. Itaque etiam Sacerdotibus ceterisque OmnibuS , non ta turn Ecclesiae Praepositis, impense habebitur hono s. Operae pretium Vero est, res a vobis bene gemis communicare ei S,Vltroq; concedere, Ut quo rum operum fructum capiant,fautores evadant, ac patroni. a In concionibus quoque comiter auditores ab erroribus ac vitiis, in quibus versantur, reuocandi sunt . Sed identidem intentata diuina seueritate atque iustitia territandi duri homines ac Z α perm

Comitas i. salutando, adeundo . Cum paup

uitas vitanda.

Eeelsa Prapositis res a nostris bene gesta comu

Varia raris agendi cum

412쪽

pervicaces: contraque resipiscentes, Dei clementia oc misericordia proposita, erigendi, recreandique. Pertinaces porto animos atq; in flagitiorum coeno haesi tantes oportet ita caelestibus urgeri minis, ut eis nequaquam incidatur diuinae ct mentiae spes: sed eius interdum commemoratione eorundem pectora mulceantur. Omnino efficite ut per vos bonus Societatis odor loge lareq; fundatur. Qua ad rem non alia virtus plus habet momenti quam vera ac germana animi de missio. Mementote Societatis nostrae amplificatores multis ac magnis aerumnis exercitos virtutes omnes enixe coluisse,uosque ita demum illorum meriti ac gloriae participes futuros, si in Societatis nomine amplificando, fueritis imitato- Autoritas res industriae. Illud quoque meminisse oporte-μνήρopuia bit, auctoritatem apud populum in sacris rebus iese δε- ac salutaribus, donum esse diuinum, quod bonis viris,ac pijs deseratur ultro,callidis, & humana id arte quaerentibus negetum, ne scilicet humana peruersitas Dei dona contemptui habeat, si sorte modestis iuxta& arrogantibus suppetant . Impest igitur rogitandus est Deus,prorsus ut vobis in . . . dicer,atque aperiat impedimenta,quq diuinis co-nis, es. Πλxibu quominus sua per uos dona hominibus otiis, oti mpςxti xj per imprudentiam obi jcitas: comitten

iis ae mota res Vtique Ut autoriratem vobis abnuat,existim iishmia tionemque ad id negotium necessariam.Id enim uero summa animi prouisione cauendum est . Itaque in examine conscientiae, intentiore cura

speciatim exquiretis, ecquid peccatum a vobis sit inconcionando,in confessionibus audiendis incongressibus, &colloqui j s. eritque deinde vobis cordi vitia deprehensa corrigere, animumq, no*iis affecti bas repurgare. Nimirum quanta

nerurendum

413쪽

VITAE LIB. IIII. 3s7

cunque decessio de vi iijs,tanta fit coelestium a cessio donorum. Ac nolite mirari,imitarique eos Aura postu- qui nouas populo placendi excogitant artes, po- taris nullo cipularem admirationem ac laudem aucupantes. -

Namque isti suae potius quam diuinae gloriar sese uiunt,de suis commodis magis soliciti. quam de salute animoru. Quocirca illoru ratio sane lubrica est, ac praeceps,quippe quq c ca cupiditate gloriae elata iactatione habet in populo inuisa Deo. Omni ope annitendu, ut haec quae a me sugge- Mὸditataruntur,& meditando sentiatis ipsi, & exsequami .Σὸquanda . ni sedulo. Proinde si qui huius generis sensus ac motus diuino instinctu in mentibus vestris exi

stent, eos memoriae causa litteris consignatos ex primetis identidem factis.ita meditata exseque-do,virtus ve ut pabulo nutrita crescet. Nam quae Meditata ranobis talibus de rebus sancti viri scripta relique colenda. runt, in ijs mirum est, quantum intersit inter gastum sensumque scriptoris , & scripta legetium, audientiumue . Res quippe ab eo meditatae atqς perceptae, ingentia ipsim et sanctitatis incitamenta, plerumque nostros animos haud fane acriter stimulant. Quocirca magnopere vobis suadeo, ut sua quisque sensa animi, ac pietatis diuinitus hausta litteris custodire, &impense recolere ne grauemini. Quae ut in dies augeantur a Deo,quotidie vobis altius radices agendae sunt humilitatis. Quaerendi etiam fideles amici ac monitores,qui si quid a vobis in vestris peccatu erit m

neribus, amice vos di bereque admoneant, Vt Vestra vitia quae vos ipsos sugiunt in suis enim quis . que viiijs hebetior est,quam in alienis) per alios cognita exuatis. Haec & his similia monita Fraciscus Xauerius partim Praepositis Societatis, partim alijs dabat. Illa uero egregia quae P. Gaspari

Fideles mst.

414쪽

sai ipsius tu

xilia fugien

Prapositis

prima cura Fuorum. Matth. 3. EccI. I .

Vicario suo reliquit profecturus Sinas. Ceterum ea nos item ut alia si ne iteratio pariat satietate)de industria hic omissa reseruamus alio. Quippe eade praecepta varijs homiqum generibus infbrmandis accommodata cum sint, placuitiin certa capita dirigere,ut sibi quisque sumeret, quod ad se pertinere sentiret. Praepostos ac superiores Societatis quales requi reret. Caput XX. VALIS ipse Pr positus erat Societatis, ta

, Ies requirebat ceteros.Super ola oporte re aiebat eis priorem sui tuendi esse, quam alios iuuandi curam. Neque enim alios curae esse possesqui sibi ipse non esset. neque aliorum commodisseruire,qui negligeret sua. Quocirca negabat cuiusuis esse alijs imperare: Quippe Praepositi personam ab hominibus vulgaribus, ac minus perse chis haud quaquam suscipi, ac sustineri sine ingenti ipsorum periculo. Praepositos vero magnopere monebat,ne sineret implicari se curis alienis maxime vero ciuilibus negotiis, utpote quae impediant propria ac domestica: nemo enim militans Deo ait Apostolus implicat se negoti js secularibus. Proinde praecipua eis cura esset suo sungendi munere.& sibi commissos custodiendi, iuuandique: In alienos autem quod suis excolendis saperesset curae operaeque,deriuaret quo illa Christi accommodabat sententiam; Haec oportuis facere & illa non omittere. Itaque praecipuum hoc Gaspari Vicario suo prςceptum dedit. Prior ac potior tui tibi cura sit,quam eorum, quibus praees. Nam qui sibi nequam est, cui bonus er itὶTua inquam tibi, domesticorumque salus antiquior sit,

415쪽

VITAE LIB. IIII. 3 sq

quam alienorum: quia nos ipsos nobisque creditos potissimum Deo praestare debemus . Perinde enim errant, qui domesticis omissis,curam auer- tui ad alienos,ut qui Dei suiq; immemores,homi ,, num oculis ac voluntatibus seruiunt. Quocirca , , domesticorum primum deinde si vacabit , alioru , , saluti consules. Iuuandi uero ratio ut maxime cΟ- Dmunis est ita prodest plurimum. Talia munia sui , , concionum frequentatio,explicatio Catechismi, Prapositi huconfitentium expiatio. Iam Praepositos demissione animi moderatione, caritate strudentia, haud cus quam potestate,praestare, alijs volebat. eo- im xumque quibus praeessent paterne & imbecillita . - ς ς evt. tem sustentare,& aerumnas ac molestiaS depelle .

re magnopere q. eis autor erat, Vt diligi se quam M. u

metui mallent, omnique Ope niterentur, Vt eis es malis.sent parentum loco. ita demum & ipsos admonitiones prospere adhibituros, ad morum emendationem:&illos omnia in bonam accepturos esse partem. Itaque lenitate potius modestiaque in regendo Vterentur , quam autoritate imperioq; ne gregem pascerent ut dominantes in cleris , quod Epist. r. Petrus Apostolus vetat. Hanc autem rationem Praecipue seruaret aduersus quietos atque demissos. Nam turbulentos, arrogantes, immodico'; Arrigantes sui aestimatores acriter de suis arguendos errori- retundodos bus,&seueritate, ac si opus foret, animaci uersionecoercendos,ut virga disciplinae ingenioru per- iuicaciam domet. Quo de genere Gaspari praece- s,pit his verbis. Patribus Fratribus', tuae curae com is missis benignum te moderatumq. praebe portus, ,squam grauem ac seuerum nisi sorte quis tua be- nignitate abutatur. tum enim vi eiu S rationibus oconsulas , assiimendum est aliquid seueritatis . Proinde si quem .arrogantia aut superhla ef- ,, . - Z π sum

. et

416쪽

serti senseris; vesanos eius spiritus grauiter corn- tM primi retundique oportebit. Nimirum ut lapsis ,, per imprudentiam aut obliuionem ignoscere ex- , , pedit, ita necesse est comprimere & coercere, si

is quem arrogantia retractantem fecerit, &contu- ,, macem. Neque ullo modo committendum, Viri quisquam in animum inducat, demum insoletia l, , pervicaciaque Vactuin Rectorem,ipsius indulge s, re peccatis. Quippe non alia pernicies maior pers, uicacibus ingeni is accidere potest, quam si ea ri- ,, mine indulgenterque tractans, in viiijs contumas, ciaque conniueas..Quippe clam talis remissio ,, maiores eis afferat spiritus,& spem faciat impuni tatis licentiaeque. I Eluta, his . N 'ςb-x moderatores superioresque Societa-bstudia, δὴ a in hominibus ad shum cς tum sine delectu act-ytii assis is gregandis , faciles nimium esse ac liberales , sed tur in sori paucos e multis deligere, eosq; maxime idoneos, ratem. quod longe plus roboris sit an delecta virorum manu,quam in infinita hominum turba. Tales . utique esse deligendos, qui ad Societatis institu-

. tum nati, factique videremur.quorum scilicet uirtute,confidere liceret,ium domi,tum iris. Quos uero difficultas aut necessitas aliqua magis, quipfetas diuinique obsequi j cupido ad societatem copellerer; his haud quaquam patere debere So-Minua ista cietatem. Atque hoc adeo imbiberat animo , ut iplinuri da famulos mercede aut alia ratione inductos habem praeoptaret, quam ad societatem homines mi-

P enati nus aptos, ob domesticorum munerum necessitatem,aggregari . Quocirca Gasipari ita praecipit. Noli facile, ac sine delectia multos in Societate adsciscere, sed paucos de maxime idoneos. Nam i. que dc societatis ratio id postulat, & maiori usiiij sunt pauci egregij, quam mille vulgares.Proinde .

417쪽

VITAE LIB. IIII. 3 cr

imbecillos, inertes abiectisque virtutis homine Hireiicies, velut alienos a Societate expetente viros navos, generosos, eximiaque virtute praeditos, qui magna emcientes tamen contenti sint paruo. Quos vero animi ac virtutis indoles adeo commendasset, ut apti ad Societatem censerentur, eos diu ac multum exerceri volebat, probarique; donec illorum virtus multis ac magnis experimentis spectata foret satis .mSpectari autem Virtus admvirtutem iubebat ex sui ipsius victoria, & rurbu- fcendorum lentorum animi motuum,cupiditatumque seda- quomodo spotione magis, quam ex specie quadam pietatis , lacrimis, suspiriis, acrique corpori S llexatIone. Proinde ita praecipiebat mortificari membra quς .sunt super terram, ut ea mortificatio ad exuenduVetere hominem, nouumq. induendum referreia nummρμη φtur. Et in hoc genere hunc praescribebat modu, ut ne nouis inuentis indulgendo,ipsa rei insolentia oculos animosque hominum offenderet Q nade re Gaspari praecipit in hunc modum. Quos ad , , Societatem aggregaueris, in impotentibu S ani- is mi motibus, cupiditatibusque edomandis magis , exerceas censeo, quam in corporis amictationi- , ,hus, nouisque eius genetis inuentis. Quod si ad

coercendos interiores animorum impetus, ex- , , terna aliqua admoueatur mortificatio, talis utiq: ,, st, que non irrisionem, sed approbationem moueat intuentium . veluti assiduitas ministran- .,

di in valetudinariis, stipis eleemosyn que ad ,,

vinctorum inopiam sustentandam corrogatio: atque alia generis eiusdem, Magnoque non- ,, nullis ad humilitatem adiumento est, superi O- is rii vitae, ante initam societatem,acts conditiΟ- , , nem,munia,Occupationes,taliaque quae ad submissionem

418쪽

sionem ualeant, interdum socijs audientibus enutiare.Uerum in hoc genere personarum ratio hahenda videndumq; diligenter. quid cuiusque c5ditio,ac uirtus serat. Quae cautio nisi adhibeatur plus damni fiat quam lucri. Assiuefactedos quoq; Tyrones censebat seipsos Rectoribus indicare,terationes': omnes, propensiones, motus, sensus egias ietatis . diuina solatia,poenas uolutarias apserire : quo scilicet artes omnes hostis ibi maxime insidiantis, ubi minime fraus timetur, a peritis talium rerum patefactas eluderet,& si quid se

te aberrarent,ab iisdem in rectam reducerentur 'δo possibis viam. Pcaepositorum uero summam in eo requiuitiaias se rebat cautionem, ut ne temere quoslibet initi cris- ros uellent sacris;sed viros tantum fide ac uirtute

diu spectata,prudentiaq. & doctrina saltem mediocri. Hisce enim praesidijs Societatis Sacerdo-ies,ut ex instituto uiuant, sine magno periculo Carere non posse. Quocirca ita Gasparem monet. Sacerdotio aptum idoneumq. neminem iudic his, quem non doctrina ac uirtus diu multum q. spectata commendat. Societas quippe,ad sui instituti ministeria obeunda, probata uirtute docti i-naq. expetit sacerdotes. id adeo usus acres ipsa docuit,qui enim tales non fuerunt, eos detrimeto potius quam adiumento scimus Societati sutia Absin iram se. Ante omnes absentium,& procul a coetu fra--AEmmerAE trum in vinea Domitii desudantium commodis . - praecipue consultum uolebat.quippe cum illi demum operarii sui ipse i litus erat diceret) pori

rent pondus diei aestus. Itaque eorum necessi- rates uel corporum uel animorum cognoscendas

simul,& subleuandas sedulo dicebat. E re quoq; e T viros bonos illinc adaeuientes, quemadmodum

419쪽

VITAE LIB. IIII. . 36;

dum se illi gerant, rogitari, ipsis autem per littera identide adhiberi solatiam ecquid qua scribi asperius,quod aut molestiam, aut desperationem operis exequendi afferre queat. Satis eos aerumnaruibi sustinere , ut temperandum sit seueritate, ne afflictio addatur assitistis . Ceterum eos crebro mutari s nisi sorte necessitas cogeret) vetabat .maxime a moderatoribus nondum satis gnaris loco Tum, nationum, negotiorumq; , in quibus illi versarentur. Periculum enim esse, ne frugifera ac salubria opera disturbaret mutatio cultoris. Rectoribus porro ac Praepositis antiquisiunum VΟ- Iebat esse, ut bonus ubique Societatis diffunderetur odorta omnisque offensio & scandalum omni ope sugeretur, vel cum detrimento rei familiaris. Melius utique esse bonum nomen quam diuitias multas. Quocirca magnopere eos monebat, Vt virtutum magis quam domorum aedificiis dedi-ri,aedificationem aedium non ad elegantiam referrent, sed ad necessitatem, commoditatemque habitationis. Si quid esset in bonis ac sorinuis, quod facesseret negotium, velut vectigalium, pecuniaeq. debit exactio, id munus haud minus inuidiosum quam necessarium , conducto procuratori pol us, quam domestico demandarent. Impe- se vero Praepositos Societatis orabat, ut aliartim familiarum Religionumq; moderatores religiososque viros omnes ac Sacerdotes conciliarent si hin cum eis quam concordissime, amicissimeq; uiuerent. Proinde ad eos interdum irent salutatum, seu beneuolentiae captandae tuendaeque gratia, seu concordiae coniunctionisque declarandae. Crebra saeto

ria mutatis

fugienda. Scandalum omni ope uiri

tanaum.

Prou. 22.

gtonum homines conciliani.

420쪽

OCIETATIS homines expetebat demis.

s,obedientes,moderatos,&omnibus in rebus, a quibus vitiosa abhorret natura, victores sui. Sine his quippe virtutibus neminem e Societate . nec Deo carum acceptumq; , nec sibi aut alijs utilem fore : nec aequo quietoque animo in . . Societate victurum. Proinde omnes in sui ipsius cognitione multum ac diu versari oportere, & fi bris euulsis cupiditatum, vere humilitatis ac vi tutis radices altius agere. Namque ut qui ex Mcerbissima Christi morte & cruciatibus dolore ardeat, facile talem dolorem inurat alijs, ita qui impotens animi sui motus domitos habeat co- pressosque , haud sane dissiculter eosdem in alijs Noma sibi ni quoque regere & coercere posse . Neminem ve-miurn debet ro aiebat hoc nomine multum sibi tribuere desumere quod bere,quod iam diu esset in Societate: neq; enim diμ fuerit in temporis diuturnitate, sed magnitudine virtutis scici te, cio tum metiendam esse dignitatem. Quippe cum sui pudere magis, quam sibi placere par foret eos, qui tam diu versati in schola virtutis,tam paruos in virtute progressus haberent, semperdiscentes & nunquam ad scientiam ueritatis per . . . . uenientes. Iam uetabat hominum de se opini quis .is, nem inrueri , ne forte fallax sta rerum facies su-ιTebis .i perbiam elationemq; animi pareret, certissimanὸada. pestem ac uenenum Societatis . Contraque auertere animos iubebat ad suae cognitionem imbestii eunitio cillitatis,praecipue uero ad salutarem illam cogi- fundametu tationem, quantum tandem inter humana iud,

SEARCH

MENU NAVIGATION