Iac. Frider. Ludovici ... Doctrina Pandectarum, ex ipsis fontibus legum Romanarum depromta et vsui fori accommodata. Accessit historia pandectarum, nec non Io. Iac. Wissenbachii emblemata Triboniani, denuo reuisa

발행: 1734년

분량: 1317페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

lterum discernendos& interesse praestandum, v. g. fructus, V. I. 4. S. tisa. F. h. t. Legibus XII.

Τabb. cautum erat, ut inter vicivorum praedia con

stitutis finibus quinque pedum spatium relinquero tur : ut eo spatio ire, agere, uterque dominus, item, ut e reumuerti aratrum facto eatenus sulco posset; si ergo de his quinque pedibus quaestio incidebat. Iis demum alis: vltra eos pedes, lir proprietatis dicebatur, & praetor adeundus erat, non agri mensor, Alciatus de quinquι pedum praescriptione, Gothoir. ad cf. C. s. r. Verum hoc iam mutatum est in I.f. C. h. t. & hodie ob quoslibet fines consuasos haec actio datur. . III. Ceterum ex natura rei fluit, quod haec actio ad praedia rustica solum pertineat: urbana enim vocantur vicina , communibus parietibus plerumque disterminantur, & per consequens talis confusio,vt in praediis rusticis,non facile accidere potest. nisi sorte horti in urbe se contingant, I. 4. f. ro. st. F. t. Quod si quis in urbe in meum praeiudicium aedificat, vel nouum opus ei nuncio, vel interdictum, quod vi aut clam, instituo, de quibus suo loti.

g. IV. Si inter duo praedia rustica Bia publica

istercedit, & alter illam arando, fodiendo, in agrum meum reiicit, mihi datur actio siae receptae ad interesse, deviapubi. Sitin. Dicitur etiam intuitu reiicientis viae reiecta. Tu reiicis: ego recipere cogor. S. V. In iudicio finium regundorum Iudex an te omnia veteres fines inquirere debet, qui co gnoscuntur ex arboribus, quibus communiter

262쪽

LIB. X. TIT. II.

rmis,fontibus,columnis, ilibus,vallibus ossis,&c. V. Dn. Stryk. vsmod. h. t. I. V. si inquiri non possunt, noui constituendi, ita ut ex alterutrius praedio alii quid adiudicetur, is autem cui adiudicatio fit, hoo nomine inuicem pro eo, quod ipsi adiudicatum. pecunia condemnetur, t. a. s I. Τ. h. t. opus hic peritis agrimensioribus iisque iuratis. Vnde remedium ratione parochiarum datur praelatis, c. I. X. de probat. nec fines parochiarum Vnquam praescribuntur, c. pen. X. de paroch. S. VI. De hac materia ulterius conseratur Hieron. de monte de finibus regundis, Oetinger δε ει- re limitum, Iul. Frundinus de limitibus, Frit h. vom Mur-Rechi, Aggenius Vrbicus de limitibur agrorum, Hygenus de limitibus constituendis, Henr. Linck. de iuribus finium, Ioaeh. de Curte δε ibus regundis. Ant. LopetZ de iudicio tum regundorum, siculus Flaccus de agrorum conditionibus es simitum consitutionibus, &C.

LIB. X. TIT ILCod. III. 36.

Familiae erciscundae.

I. T TAec actio datur illis, qui ad eandem hera-II ditatem vocati sunt, ad id, ut hereditas

communis diuidatur, commoda ab uno sorte λ- tum percepta communi centur,& vicissim quoque damna illata resarciantur, aut expensiae, si quas in Communem hereditatem possessor secit, resst tuantur pro rata,v. g.3. . b. de oblig. qua quas em uir. I. II.

263쪽

s. II. Actor aut possidet partem hereditatis, aut non possidet. Postoriori casu, si ius coheredis ipsi a reo negetur, illud probare obstringitur, quod

priori casu secus est, I. I. s. l. h. . .

f. IlI. Potest autem quilibet ad diuisionem prouocare, etiam unus reliquis inuitis, tiquia autem diuisio speciem alienationis inuoluit, hinc minor sine tutoris autoritate, & si res immo biles in hereditate sunt, absque decreto magistratus ad diuisionem prouocaxe nequit, haec enim es.set alienatio voluntaria ; si vero coheres maio- rennis ad diuisionem prouocat, diuisio absque tali decreto fieri potest, quia est alienatio necessaria, . i . c. deprari s ac reb. min. g. IV. Si de modo diuidendi inter coheredes non conuenit,ad iudicem recurritur,qui eo respicere debet, ut res aequaliter dividantur, dato iahunc finem interdum arbitro. Fundum regionibus diuisum singulis pro parte, vel licitatione ad- milia uni potest adiudicare, h. r.

vel si diuisio tam discitis sit, ut pene impossibilis

esse videatur, potest iudex in unius personam to tam condemnatiouem conferre & adiudicare omnes res, i. U. h. ita, ut hic reliquis pretium pro rata persoluat, add. l. r. C. commvn. Ut r. iud. g. V. Quod nomina attinet, ea in hoc iudicium non venire dicitur in I. u. i. h. ratio est, quia

non recipiunt adfectionem, sed respiciunt quantitates, & sic ipso iure iam diuisa sunt, siue sint activa, siue passiua, V. l. a. g.F. I. 4. pr. h. l. 6. C. h. t. Nonnunquam tamen ad oscium iudicis N a per-

264쪽

LIB. X. TIT. Π

I96 pertinet, ut debita & credita singulis pro solido. aliis alia adtribuat, quia saepe & solutio & exactio

partium non minima incommoda habet, quo camis, cui nomen adtributum, partim suo, partim procuratorio nomine agit & conuenitur, LI. h. e.

si tamen is, qui in passivis nominibus substitutus, non est soluendo. creditoribus hoc non nocet, sed iura aduersus reliquos heredes ipsis salua manent. f. VI. Si fruitus, V. g. Via, iter, actus, defuncto debebatur: singulis in solidum actio competit, Vt praestetur: & contra, si desunctus seruitutem promisit, singuli heredes in solidum conueniuntur, Ut eam praestent, quia seruitutes sunt res indivisibilis, L as. f. s. O ro. Τ. h. Vnde hoc casu

exceptio plurium litis confortium, Vel: citentur omnes, quorum interest, locum non habet. Postquam vero res hereditariae sunt diuisae, is selum seruitutem exercet. cui praedium dominans Ob-

uenit.

s. VII. Res prohibitas & nocivas, V. g. mesa aedicamenta & venena, libros improbatae lectionis, magicos sorte, Vel his similes, non diuidendas, sed corrumpendas esse habetur in I.4. g.l. h.n quod tamen ita intelligendum, si quis eiusmodi rebus ad malum finem uti velit, ut metus sit, ne hoc faciat. Alias enim & venena suum usum habent, atque in bibliothecis eruditorum libri haeretici & magici, raritatis causa saepe adseruantur.3 IIX. Instrumenta ad hereditatem pertinentia non possunt diuidi. Hinc iudex curare debet, Vt apud eum maneant, qui maiori evarte heres stet

265쪽

FAMILIAE ERCISCUNDAE. ' is sit ceteri descriptum & recognitum faciant,cauistione interposita, ut cum res exegerito ipsie authenticae exhibeantur. Si omnes iisdem ex paristibus heredes sint. nec inter eos conueniat, apud

quem potius esse debeant, sertiri eos oportet raut ex consensu, Vel suffragio, eligendus est ami-Cus, apud quem deponantur, vel in aede sacra deponi debent, Ly. g. s. l.F. A. b. t. S. IX. Quemadmodum Vero quilibet ex coheredibus fructus pro rata restituit, quos ex rebus hereditariis communibus percepit: ita vicissili quoque expensa in res communes factae, ipsi restituendae sunt. V. l. N. h. t. si quis etiam damna in tulit, ea resarcire tenetur, si nempe talem diligentiam in rebus communibus non adhiberi qualem in suis rebus adhibere solet; I. V. g. rLb. t. quam DD. mirem leuem in eonereto vocant, de qua infra ad tit. commodati. g. XXIII.

g. X. Diuisio semel legitime facta ob aliam laesonem impugnari nequit. quam quae est ultra dimidium, & tunc querela ex I. a. C. de rescinae vend. locum habet. Equidem Lauterhach. comp. iuri Φ. t. existimat, etiam modicam inaqualitatem resarciri debere, in quem finem ad I. s. c. commvn..tr. tuae prouocat, ubi dicitur, quod in b.f. iudiciis, quod inaequaliter factum esse constiterit, in melius reformetur; verum haec lex nihil probat, quia e iam emtio est iudicium b. f. & nihilominus tamen ea non rescinditur, nisi propter laesionem Vltra dimidium , Dn. Stryk. in not. ad Lautorb. d. I. vo

g. Al. Si partes super mori diuidendi litigarunt

266쪽

& iudex in causa pronunciauit: diuisio firma manet, quamuis portio aliqua falso coheredi fuerit adiudicata, V. I. 36. h. t. ratio in autoritate rei iudicatae posita est, & alter sibi imputare debet,quos a sententia debito modo non adpellauerit. q. XII. Ex iureSaxonico adhuc addendum,quod si duo coheredes saltem sint, masculi, vel foeminae, maior diuidat, id est, portiones hereditarias Constituat, minor autem ex illis portionibus unam, quae placet, eligat: si vero unus est masculus, una vero femina, foemina semper diuidit & masculus eligit: si plures, quam duo sunt coheredes, Saxones etiam ius commune sequuntur. V. Landreche Iib.3. art. v. const. eis t. V. p. i. Carpr. def. a sqq. Dn. Stryκ. V. mod. h. t. s.I. π 4. Alias in materia hac conferri possunt Alvarus Valascus in tr. δε partitionibus petr. Sant2 a Morquecho de diuisiona bonorum, Ioh. Voetius de familia herciscunda . Ant. Matthaei in observationibus rerum iudicat rum δε communione bonorum, &ς.

LIB. X. TITIII. Cod. III. 37.

De Communi diuidundo.

s. I. T Aec actio a praecedente in eo differt, ri quod ibi res communes erant titulo uniuersali, heredis, hic vero singulari, V. g. lega

ti . donationis, &C. I. .pr. h. t. cetera eadem sunt, quae in familiat erciscundae iudicio tractauimus. I. fg. ιι. Τ. h. t. V. f. IV.WXI. tit. prac.

s. II. Hic etiam unua inuitis reliquis a com

267쪽

munione recedere potest,& pactum non valet, ne omnino diuisio fae, quamuis subsistat, si de certo tempore socii fuerint pacti, L l . g. a. h. t. exceptio tamen ιχ hoc casu adest, ut scilicet non obstante pacto a communione recedere liceat, si socius in. iuriosus, damnosius, &c. l. rin. σύ. j pro sec. g. III. Durante communione nemo dominorum iure facere quidquam inuito altero potest, sed in re pari prohibentis causa potior est l. 23. h. t. quod intelligendum, si socius forsan expens is voluptuarias facere, aut rem ad alium usum adplicare Ve. Iit. ad quem ab initio non erat destinata. Quod enim necessitas&utilitas vera exigit, socius prohibere, pariter ac vim, ad quem res destinata est . . intercipere nequit, V. l. Ia. h.

Ad Exhibendum.

f. I.

IUdieiis duplicibus hactenus petractatis sub

nectitur actio ad exhibendum, quae datur, Cuius interest, I. U. h. t. quando nempe actionem realem qualemcunque, imo etiam interdum personalem, V. g. noxalem I. I. I. 3. 4. h. t. instituere intendit, aduersus quemcunque possessorem, ad rem exhibendam, quo actor Videre possit, an sit illa ipsa, cuius intuitu actionem principalem instituere Vult, an non.

268쪽

spo LIR. X. TIT. N.

6. H. Est haec actio personalis, I. I. f. i. h. t. di

oritur ex seQuitate, ἰ.3. g. ι4. H. l. 7. C. h. quo com muniter referunt regulam ex I. a. s.f. Is de Hu. σμqu.pisu. quod tibi non nocet, &mihi prodest, ad hoc potes compelli. Interim, licet sit personalis, contra quemcunque tamen posses rem, Verum, uel fictum, ut in rei vindicatione, datur, Vniue ADD. in rem scripta vocari consueuit.

6. III. Qui exhibitionem petit, ius aliquod perfectum in re exhibenda praetendere debet, ung. I. b. t. qui itaque ius imperfectum saltem adlegat. & tale quid desiderat, quod. ex officio

humanitatis praestandum, V. g. commodatum librorum : is statim a limine iudicii repellitur, L s. h. t. si reus dubitat, an actor exhibitionemb. f. petat: iuramentum calumniae ipsi desuper deserre poterit. 6 IV. Res, cuius exhibitio petitur, regulariter mobilis est, haec enim vel cistae includi, vel alias ita adseruari potest & solet, ut copia videndi Se adprehendendi cuilibet non pateat. Aliud in immobilibus, excepto casu, si v. g. filius diu absens post mortem patris reuertatur & praedia paterna sibi ratione situs ignota vindicare velit, lan. Stryk ad Laut. b. t. voe. incognita. Frideri Mndan.

q. V. Quod exceptiones attinet, quas reus se san obiicit, in ι s. s. v. b. e. ita disponitur: siqua tam euidens sit. Vt facile repellat agentem. debere possesbrem absoluti si obscurior, vel quae habet altiorem quaestionem, differendam

in directum iudicium. re exbibori iussai de

269쪽

AD EXHIBENDUM. sorquibusdam tamen exceptIonibus omnimodo . psum debere disceptare, qui de ad exhibendum Gione iudicat: veluti pacti conuenti, doli mali, iurisiurandi, rei quae iudicata est, modo m m. bus nostris in continenti, id est, per liquida instru-

ris, nisi sorte posses r data opera in locum abditum res contulerit, Vt Rctori in QN 20 24 xhibitio, i. it. I. i. h. Res quoque exhibenda est

in ea conditione, in qua fuit tempore litis contestatae, non Vsucapta, nec deteriorata, Ly.

vu'Hodie eommuniter exhibitio per man

data iniungitur, quia nulla ex tali mandato uso, nam rem exhibendo nihil de iure suo amittit aduersarius, v. Frider. Mindanus de mandat. a.

LIB. XI. TIT. L

De interrogationibus in iure faciendis di interrogatoriis actionibus.

270쪽

222 LIB. XI. Trr. I. DE INTER. IN IURE FACIEND. &C.

mendacii. Verum iam tempore Iustiniani illae interrogationes Cum actionibus interrogatoriis &reliquis inde fluentibus in desuetudinem abi rant , I. I. g. r. h. g. II. Huius ergo tituli directo nullus usus est. Interim tamen DD. sub eodem materiam de p Ationibus pertractare solent, de quibus itaque &nos nonnulla in praesenti subiiciemus. Osseruntur autem positiones ab eo, qui probationem suscipere obstrictus, id est, ab actore intuitu actionis. Ma reo intuitu exceptionis, atque concipiuntur per vocem: Uahr in factis propriis. &guube tuais

in alienis. f. III. Osserens eas confirmat mediante iura mento dandorum, alter vero, qui ad easdem respondet, suramentum resphodendorum praestat. quod utrumque tamen species iuramenti calumniae solum est. Unde quamuis V. g. reus Omnes positiones actoris accedente dicto iuramento respondendorum negauerit, absolutio tamen ab

actione nondum sequitur, sed actor ad probati nem sese adcingere debet, a qua per oblationem positionum se liberare intendebat. In Saxonia in terim positiones non sunt in usu. Cons de iis

Iac. de Arena depositionibus, Franc. Curtius de positionibus interrogationibus, Michalorius Apstionibus. Lib.

SEARCH

MENU NAVIGATION