Clypeus militantis Ecclesiae seu De vero Dei cultu libri tres. ... Ludouico Maiorano Grauinate canonico regulari Lateranensi authore. Eiusdem De opt. reip. statu oratio quam misit ad patres in Concilio Tridentino

발행: 1575년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Etenim dum i a Regi in sacra Apostolici P

lati, ade christiano more soluerentur, principio magnum atque profundum quoddam sissimitum sensim cunctoru animos occupauit: ex quo factum est, ut pio quodam anima motu in mortuum Regem assecti omnes in maerore versari; atque in moestitia esse coeperunt. Sacris deindemseri', qua ex ecclesiastico orthodoxa fidei ritu ad regium funus spectabant, peractis ; vix Gallus orator Gallo Regi eruditissimam illam

funebrem orationem incoepit, cum omnium a

pectusgrauissimus luctuosissimus visus est. Et quod mirum fuit, quoties amabile Caroli

M. nomen in audientium auribus resonabat, toties non paruo dolore ac eiu , re animi , σoculi omnium tenebantur. Vidi ego quampi ximos , ex amplissimo Cardinalium Collegio Patres in con ectu omnium multas lac mas fudisse. Vidi Pontificem Maximum lata moderationis oe constantia principem, paterna charitate permotum, in lato casu cohibere dolorem

non potuisse , atque in tota ilia funebri pompa quasi maximis curis distractu e semper, re e

otabundum, et prope immobilem , extiti se . Visedi inter cateros Christianorumprincipum orat res , qui tum summo Pontifici ex more affire

12쪽

bant, Christianissima Maiestatis Legatum spe ac sepius prout intimus animi dolor foras

per vim erumpebat, dexteram fronti apponem tem , vultums manu tegentem, ne sua facies

ex nimio luctu deformis in tanto consessu a pareret. Nemo denique fuit , siue Italus ,siue Germanus , siue Gallus , siue His anus , siue Polonus , siue cuias , aut quisquis ille fuerit qui indignam oe intempsivam Caroli mortem

aequo animo ferre potuerit. Et certe non ab re omnes in luctu remorrore fuerunt: quandoquiadem Christiana re p. eum Regem amiserata qui adhuc puerulus, oe prope infans, pro diu nis legibus aduersus impios prius bellare cor perat , quam loqui e prius arma tractare , qua formare verba: prius gladio, quam lingua uti. Uui Gallicani imperν Maiestatem in tanta rerum omnia confusione ad posteros fisos insem, oe inuiolatam transmisit. cui Catholica fidei

veritatem, re integritatem, atque prisca Relia gionis castitatem oe sanctitatem in tot ho tiliabus populorum suorum defectionabus, oe incumsioniblis summa animi magnitudine atque constantia semper pare oe incorrupte seruauit.

sivi demum in tanto , oe tam vario atque pr riculoso tot prouinciarum suarum tumultu nu-a a quam

13쪽

quam uictus, semper autem victor apparuit ais extitit. Hac , optime repraestanti me Rex, fuit, re quide iusta publici doloris causae qua eadem singulari magni Dei beneficio fuit etianon multo post, re incredibilis tititia, oesummi gaudi, seminarium . Te namque in demortui statris Caroli M. Acum sustecto , dici non potest, quanta rerum mutatio factast, oe qua hilaritas publica sit subsecuta. Nam Christiana re p. Sprasertim Gallia, qtia ob dominiacas seditiones , Caroli M. morte ad magnam aliquam calamitatem depulsa videbatur, Hemrici III successione recreata , se se statim ad

libertatem Gloriam erigere, ρο magno , atque excelso animo se coepit. Reuocabat enim inmemoriam suam Maisatis tua virtutem imuictam, insignia, s fortia illa facta, qua in toto illo Galba tumultu aduersus publicos hostes, ου sancta matris Ecclesia perduelles, dum regias fratris partes, o sanctissimam catholica fidei

causam tuebaris , tanta cum laude ais omniuadmiratione mecisti. Vuo factum es, ut mortuo Sigisimundo Polonia Rege, illius Regni proceres ad praeclaram tui nominis famam excitati, inter caeteros omnes christianos principes, quitum videbantur competitores, miro bonorum omnium

14쪽

omnium consensu atque applausu, Te in suum Regem elegerint: haud dubi fulgentem gladium

tuum non minus futurum esse Polonis, quam fuisse Gallis salutarem . Vuod es m omnes magna totius Polonia felicitatem dies magis ac magis experirentur, en ad paterni regni succe'onem ob fratris mortem, nec opinato reuocaris rvt Te iterum Gallia, quae tuis illustiribus et generosis , immo heroicis oe prope diuinis Dectis tantum debebat, non ad imperium modo , sed ad triumphum lata exciperet. siuamobrem de Regno in Regnum tanta cum gloria deductus, ambobus , nempe Gallis primo , deinde Polonis

summum tui desiderium reliquisti. Vuod proferitio paucis admodum ex pris is Regiἶus , oeex iis maxime , qui populorum applausu , aut fauore proceru ad externa regna vocati sunt, accidisse, ex omnium annalium monimentis no obscure constat. Sed haec in maius theatrum, sin tempus magis idoneum reseruanda siunt. 2 unc ad Carolum redeo, cuius ego Veritatis mae virtuti, oe incorrupta religioni cum essem ex animo atque summoyere addictus, videns Galliam tot perniciosis Hareticorum incendijs com Prare, omni ope nonnullis meis lucubrationiabus curare Inudui, ut ne minimus quidem t terrimi

15쪽

terrimi et exitialis, ne dicam tartarei illius fu

mi odor ad regias et castissimas eius nares per ueniret: non aliam Maiestati sua quam cemtissimam paternarum traditionum antidotum,

oe praeclarissima maiorum suom exempla proponens. VM duo quidem sacro diuinorum oraculorum testimonio roborata , optimum resalutare quoddam medicamentum, atque Humaquandam panaceam adueram animorum incoLmitatem escere nulli dubium es. Hinc dictos libros Clypeus Is litantis Ecclem, seu, de vero Dei cultu inscribere placuit. Nabellicus Clypeus, re verus Dei cultus eo praesertim I utare videmtur, nimirum, ut insanos perditorum hominum conatus, ου vanas de religione sententias, atque aniles superstitiones reuiciant. Verum Carolo ex hac in meliorem ista Iublato , Tibi, Henrice, augusto π christianissimo Rega, meus qualis hic cumque est, paruus labor cum Gallicani regni haereditate debetin. Ad quem enim re gnum , ad eundem etiam regni iura pertinere necesse est. si mobrem cum omnia illius iura in Atilentatem tuam transata sint, merito C

tholicus hic meus Clypeus , quo Carolus frater suo quodam praecipuo iure uti debebat, tuo po-rantissimo brachio ad populorum tuorum, atque

etiam

16쪽

otiam ad totius Ecclesia tutelam, vi fuit vetus ac perpetuum omnium Gallorum Regum insti

tutum , aptandus .ebi. Immo vero cum omnia

Caroli aduersus reipub. boles egregie facta sub tuis felicissimis austiciis, hoc est, Te duce rem

deratore gesta sint, maximὸ consentaneum est, ac necessario restat, ut Te etiam Carolus simuloe regni, oe laudum suarum hare dem , u cessorem relinquat: ea tamen indissolubili perpetuoque inuiolata fraterna charitatis lege, nepe, ut ipse quoque apud posteros , re apud omnem

aeternitatem sua merita laude non careat.

Hincs nimirum factum est, mi ad Caroli M. memoriam sempiternam de iis, qua in toto hoc opere ad ipsum L ectare videbantur , nihil immutatum , aut imminutum sit. Neque enim fas esse duxi, ut mortuo Carolo , cui in primis ob tumultum Gallicum libri reuera scripti erat, abraso postea γ' obliterato eius nomine, frisui alterius cuiusuis principis, adulantium more, fortunam secutus, veritas historia corrumperetur. Alacri igitur animo Maiestas tua ,Henrice Rex generosi lime, S inuictissime, patiatur, ut Clypeus hic meus ad Carolum mittatur, re tamen tuus sit : equo illi huius facti nomen, Tu vero rem Usam consequaris. Vt quem

17쪽

admodum idem fust ambobus regnum,' ea dem des: ita quoque eadem laus, atque eadem gloria sit utraque communis. Deus augustam oechristianissimam adaiestatem tuam, Jt cu pis , fortunet quamdiuti me, ac perpetuo tue

tura

Traditio est, nil amplius quaeras.

18쪽

S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI .

Amplissimo, ac summo, & incomparabili Neapolitani Regni Praefecto, LvDOVICVS MAIOR ANUS GRAVI NEN

SIS CANON IC US REGULARIS

Lateranensis Felicitatem. 'AE sint nostrorum temporum calamitates, Princeps inclyte, non modo Christiana Reia publica Othomannorum armis lato pere debilitata, sed ipsa etiam sacra catholicae ueritatis disse lina, & ipsamet tot prauarum sententiam n contagione apud Haereticos labefactata Religio ostendit. Etenim illam tot christianarum urbium, atque regnorum direptionibus in Oriente Mahometani; hanc uero tot catholicarum nationum, &prouinciarum diaera fide

defectionibus in Aquilonis partibus Haeretici foedauerunt: &nisi praepotentis Dei manus, quae miseris diuinam opem pie implorantibus, praesto es PHILIPPUM Regem nostrum,non b secus,

19쪽

secus, ac Gedeonem, aut Dauidem, seu Machabaeos statres, ad populi sui tutelam excitasset: nunc profecto, uel de tota fere christiana Republica actum esset; uel certe bona ill ius pars in maximis rerum asperitatibus, &in siminis angustiis uersaretur . Quandoquidem hic ipse uere Catholicus, & Religiosis.

simus Princeps, non tantum classem suam omnem,& unicuum, atque charissimum statrem situ in I O H A N N E M Austri u ad reprimendos, & retundendos potentissimorum Christiani nominis hostiurn impetus cxposuit, & obiecit ;uerum etiam cunctas univcrsorum regnorum suorum copias, patrimonium suu totum, & opes suas omnes animo libentissimo ad commune Christianorum commodum semper, ut nunc maxime deseri, effundit, collocat, detulit, atque effudit, & in fallitem Reipublicae collocauit. Quo sectum est, ut, & Belgarum motus aduersus Religionem, & Turcarum conatus aduersus Rempublicam eximia ipsius pietate, & inuicta uirtute non parum repressi sint. Quod uere heroicum, & sanctissimum facinus uti. nam & reliqui quoque christiani Principes fuissent imitati ratque non speciosis tantum uerbis, aut ficte, sed ex animo omnes, atque re ipse consectarentur. Nam quemadmodum numerosissima, & instructissima Turcarum classis tam cito, & tam

facile ad Naupacteum sinum, quas Echinadas insulas appellat, nuper a Christiano milite susa, & capta est: ita etiam illorum

regna, quae olim nostra erant, cssent nunc uictricibus christianorum armis maiori ex parte eX pugnata, atque recepta;& t

ta saltem Europa essent iam Othomannorum satellites, atque mancipia a nostris Ducibus felicissime pulsa, nec uicti iterum instaurata classe nunc tam superbe suo barbarico more inuictores insultarent. Sed quoniam diuinum arcanum humana iuvestigatio consequi non potest,&consilia superum humanae mentis aciem effugiunt, atque Deorum immortalium ponetralia suapte natura aegris mortalibus impenetrabilia sunt: idcirco publici reru euentus diuinae uoluntati ascribendi sunt,& quaecunque in hac communi causa sue prospera, siue aduersa acciderunt, diuino nutu accidisse putandum est . Quam o

rem unicuique in Dei lege recte instituto , posthabita omni

humana

20쪽

humana ratione, quae plerumque nos miseros decipit, omniabus in rebus, in uno tantum Domini sensu conquiescendum est, &in utraque fortuna semper cum praestantissimo illo uate dicendum : Fiat, ut uisum est Superis. Caeterum quod ad rem nostram attinet, Princeps Illustrissime, quado Christianorum stetera usque adeo diuinam iram prouocauerunt, ut illos iustum Dei iudicium in media luce caecutire pateretur, quamobrem factum est, ut ditatuto tam praeclaro Christianorum Principum foedere, & corrupta, quae in primis diuina ope ad Graeciae fauces aduersus communes hostes tam feliciter parta erat, nauali uictoria, atque posthabitis publicis, & communibus rebus, singuli tam foede, & tam impie suis dumtaxat commodis studere uiderentur, exquo grassantibus undique &Reipublicae,& Religionis hostibus, omnia in peius in dies magis ruitura uidebantur: id propter cum ego Christianam Rempublicam tam praue affectam, & non uno morbo laborantem uiderem, ac illius tam misere languentis huiusmodi querulas

uoces meis auribus quotidie personates audirem. Heu, undiq.dnlexor, atque laceror, amicis, & inimicis inuisa : illius uicem misieratus, meique ossicij non immemor, ne tantae ciuitatis,&Reipublicae aut iners, & otiosius, aut nihil meritus, & inofficiosius ciuis esse uiderer: statui, omnia quaecumque in me crat auxilia, pro illius falute, & incolumitate non praetermittere.

Ucrum quia sacrae militiae secriptus , rem ferro aggredi non dabatur quod si etiam daretur, quid unius Sacerdotis uires aduertus tot, & tantos hostium motus ualerent λ) pro gladio ferreo, gladius spiritus, hoc est, uerbum Dei, mihi sumendum

fuit. Vt potui igitur in tot meis occupationibus, & oneribus publicis, absolui tres illos de uero Dei cultu libros, quos uia gente Ugonothorum aduersus Religionem in Gallia tumultu, Caratione incoeperam, ut praestantissimo Iuveni Christianissimo Gallorum Regi CAROLO IX. non modo occultis domesticorum hostium insidijs circuin scpto, sed publicis etiam nonullorum Regulorum suorum desectionibus agitato animovadderem, atque aliquo adiumento emcna. Intelligebam enim

eunde iplam Religiosissimum, & Christianissimu in Principem.

SEARCH

MENU NAVIGATION