Osteologia ex veterum et recentiorum praeceptis descripta. In qua continentur Isagogica de ossibus tractatio, cum osteologia infantium usque ad septennium, per Ioannem Riolanum. Claudij Galeni liber De Ossibus ad tyrones. Et in eundem librum Iacobi S

발행: 1614년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

ista accommodatur esse acutum. Nam curvitate& a rotunditate quaedam ossium partes coronae appellantur. Maxillae apophysiis acuminal. corona est,occipitis tubercula instar glandium deprensa,cauitatibus primae vertebrae articulata,coronae dicuntur, ut a curvitateapophyses cubiti coronae vocantur. Sunt autem apophyses illae magnitudine inaequales. Posterior est maior, antica minor, quod , quibusdam imperite & contra rei verita rem negatur. Altera calumnia quae vesalium authorem habet,& Columbum fautorem,sacile diluitur. Negant styloidem apophysim quidquam conferre ad motus obliquos manus, siue motus obliquus sumatur pro laterali ut in digitis, siue pro conuersione manus in pronum & iupinum, ut semper Galenus eo sen siu accepit, itaut numqua inconstans fuerit ut inique censuit Vesalius. Quinetia addunt falso scripsisse Galenu sequenti capite primum carpi os sinuatum elle, ut stylobdem apophysim exciperet, quia haec apophysis lateralem morum qui fit inclinatione manus in utrumque latus impediret : nec ipsam conuemitonem manus in pronum & supinum regere pore si, quia separatura carpo interuentu cartilaginis. A dde quod os iliu d carpi caret cauitate ad excipiendam st loidem: inde concludit Vesalius, falsam esse Galeni doctrinam. AEquior fuit In- grassias qui styloidem apophysim fatetur auxiliari obliquis motibus,non per diatthrosim,sed portus per symph sim syneurodim, cum per liga-mcntum ipsi ossiculo connectatui: idciri sentire

442쪽

& seribere videtur Sylvius in comment. Ego vero duplicem motum obscurum manus agnosco, Vnum quando manus pronatur & supinatur, Alterum quando manus pronata, siue quando p l-ma superficiem tangens rursuisversus pollicem resupinatur. Motus ille obliquus quodammodo circularis est, quamuis uterque motus fiat ope ra- dij, plurimum tamen iuuat secundum motum obliquum siue circularem styloides apophysis cui tota manus tum firmatur & innititur. Praeterea in quibusdam sceletis obseruaui ossiculum tertium carpi leuiter excavatum , ut styloidem apo physim admitteret,sed haec di arthrosis laxa est, Se fortissimi ligmenti interuentu perficitur, quod innuisse & significasse Galenum euidenter apparet his vel bis libr. i. administ. anatom. cap. IO. Considerabis in hoc cubiti processum, quem recta ad paruum digitum porrectum graphoidem appestant ; iis doceoit te, si totum articuli nodum

in latera circumagas, quo modo obliquis motibus ministret, quos extremae manuS circumdu-etu molimur. Quare Uesalius & Columbus immerito Galenum reprehendunt, quod tradiderit carpi portionem cubiti cauitate senoide excipi. quia totum carpum ad radium pertinere volunt, quod est falsum. Nam alibi Galenus: capit. II. lib. a. de usi partium agnoscit duplicem articulationem cubiti ad carpum, unam ipsius cauitatis,alteram apophyseos styloidis, quod sequenti capi te declarat.

443쪽

constituunt,dura omnia &parua,sic

sine medulla, & figurae multiplicis. Nam partim gibba, partim sim

partim recta , partim rotunda ce nuntur. Omnia tamen ligamentis

nerueis,*'cartilagine inter se per synarthrosim conitricta, non ut

quidam putant) per symphysim

' iuncta , externa superficie leuiter gibba,interna caua.Pars carpi stiperior tribus constans ossibus, quodammodo rotunda, cum cubito,

radio, styloide apophysi per diar-

throsina articulatur : praeterquam quod carpi os, minimum digitum spectans,cauitate glenoide & breui styloide cubiti apophysim amplectitur. Inter haec autem ossa mediu,

444쪽

DE OssIBVs. 437 ibi potissimum est situm, ubi cubi tus & radius inter se copulantur. Tertium quod ' duplicis naturae est, a radio comprehenditur. Portio carpi inferior, suis quatuor ossibus metacarpio per synarthrosim articulatur. Quintum vero os ei carpi parti insidet, quae iuxta styloidea'

pophysim maxime sita est.

tiplex ac varia. Fartim namque

gibba,partim sima ad totum ipsorum sin gulorum guram referendum est, ut re Aa Or rotunda, in oscilicet latore, vel duobus, vel pluribus. Fotest tamen ad commi uram eorum referri, in qua τ'

nius bbositas. alterius simitatem subit quanquam in his fere harmonia est. Napaulo postscribit, de externa usium

445쪽

38 GALE Nus singulorum in carpi toti sibositate,

in internasi mitate vra chio,cubito adio, metacarpio, digitis figura communi, illa ad 6s athεiam, hac ad capacitatem. Ordo prior ossium carpi, tribus con' sat ossibus parte superna nonnihil rotundatis, e I in conoli uniis longi formam coagmentatis, quae radii praecipue, sed etiam cubiti cauitas caphoides, excipit ad manus extremae flexionem fg extensionem, motus eiusdem obliquos ab apoph si ibi de iuvandos. Haec autem tria, radius, cubitus, m ipsius apo

p si s uides, tribus primis carpi Ogybus diarthrosi articulantur, non tamen

secundum eandem carpi partem , sed diarib r ς radj cubiti est cum pri ma m plurima ipsiusgibbasitate elloi

dta autem cum cauitate parva o is illius, quod ex his tribus resondet minimo digito,

Os prioris ordinis tertium, fg pollici

446쪽

restondens , velut bifidum e lin-ρmmque: Ura quidem a mucronato quodam labro radj , insta vero abuse ordinis fecundi medium digitum res i--

ciente. Intro praeterea multum prominet

cum osse ordinis secundi, pollicem resti- ciente,*t duo haec ossa apopobbi praelonga intro nutent,quantum prope apophysii ossisparuum digitum reficientis , ipsum os quigitum, ad minculi illius in

carpo tam celebrati, constitutione. Quintum morat ordinis sicilicet posterioris est enim omnium odianum) posset etiam priori ordini accenseri cum inuebatur etiam osse, quod 'aglenoide cauitate, soloide apophysim recipit, non solum quarto secundi ordinis ossi velut inclinatum incumbat.s uod quidem os quar tum , uti cς primum pollici respondens, forma admodum multiplici constat. Ossa carpi vocat Rufus, quodpineae c-i ς poci λχους, g nucleo or-

447쪽

ma oblonga inaequali imitentur.

digestis ac dii tributis. Sunt autem inter seiuncta per synarthro sim , non ut qhidam putant , per lymphysim connata , atque liga

mentis neruocartilagineis connectuntur. Hoc

loco articulationis speciem designat. Synar throsis est ratione motus obscuri, & sub finem capitis secundum ordinem carpi metacarpio iungi per synarthro sim scribit , propter motus obscuritatem; quemadmo Jum primus ordo cum cubito & rado articula ur per diarthro sim. Atqui ossium carpi inter connexiones sunt partim arthrodiae, partim enarthroses. Quare FP naribrosis praeter proprias tres disserentias, alias adhuc sub se comprehendit ratione motus obscuri non structurae. vel osium carpi inter se synarthrosis harmonia erit ex Galeno libr. a. de usu partim cap. 8. Columbus quoque animaduertid brachialis ossa inter se motu non carere, etiamsi nullos habeat musculos ad motum. Contra Fal-IOpius primum ordinem cum secundo iungi asseuerat, laxo quodam articuli genere, in quo aliquis adest motus & tatis manifestus, praecipue ad posteriora, atque omnia ferme ossa inter ieiuncta esse per diarthrosim, potius quam per synar thro sim. In ea opinione est Eustachius, qui pri-

448쪽

mam aciem cum secunda per diarthrosm articu- Iari putat, esimque motum flexione & extensione seri, non minus quam prioris aciei euidentem esse,& magnam partem ad eum obeundum conferre. Obij ci ex aliquis Galenum libr. 2. de usu partium cap. 8. osta carpi per diarthrosim coniungi proposuille, cum tamen hic contrarium scribat. Responderem Galenum hoc libro obscurum & latentem motum spectasse.alibi ad nexum satis laxum respςxisse. Galenum carpit Co lumbus quod ossa carpi solida& medullae expertia dixerit , imo cauernosa& medullosa sustiner. Dicuntur a Galeno solida, quia pumico sa, cauernulas non cauitates habent , abundant succo medullati non medulla, quo sensu Galenus libr. I. de usu partium, digitorum os Ia cauitate & medulla carere dixit, quod reprehendit Vesalius: clim tamen Hippocrates propter duritiem & soliditatem ossa digitorum difficillime frangi statuerit sect. a. de fracturis,part. . Galenus hoc lib.& alibi disertE octo tantum ossa calpi constituit&enumerat, quae in duos ordines disposita esse siccibit. Nec pudet recentiores Anatomicos ad . huc accusare inconstantiam & dubietatem Galeni, qui modo octo, modo nouem a gnauerit. Quod male collocauerit octauum siue quartum os carpi, dum ordini secundo adscribit S attri buit. Quinetiam incertus est quodnam primum vel secundum os appellari debeat, & quo numero illud os extra ordinem alijs insidens sit indigerandum . Quod ad primam obiectionem attineb

449쪽

imo Galenum libr. a. de usu partium capit. mentionem facere cuiusdam ossiculi sesamini positi ad primam aciem carpi iuxta magnum diis situm : nonum , aliquis poterat hoc carpi es nis.

Merare, sed non numeratum ab Anatomicis. Nec

ipse Galenus adstruit & adiungit, quia repetitur tantum in sim's, Fallopius illud os in homine munquam deprehendere potuit, suspicaturque

hunc locum corruptum esse: nec inferri potest ex hoc capite nouem carpi osia Galenum proposuisse, quando tertium primae classis of A vis esse voluit. Nam ista vox non geminum sed bifidum significat, quale est os in medio angustum, in ex tremis tuberosum. De numero ossium cuiusque ordinis siue aciei controuertitur. Nam Galenus tria in primo ordine ponit, quatuor in secundo, quibus adiungere videtur octauum. Sic Fallo pius secundo ordini quinque tribuit ex mente Galeni, quamuis in commentario seqilentis capitis se retractet , & a primum ordinem reserat, quartumque nominet. Manifeste declarat Galenus, se id ossiculum ad os primi ordinis referre, Portio carpi inserior suis qWatuor ossibus meta careto per siynarthrosim articulatur, quintum

vero os ei parti insidet, quae iuxta styloidem apo physim maxime sta est, quare ossiculum illud e-Lit quartum primi ordinis, non octauum secundi Ordinis. Galenus quidem libr. a. de usu partium, cap. Ιχ. hoc ossiculum octauum appellauit,sed ad nullum ordine reuocauit: alijs superiectunt esse scribit. Quapropter qu libet classis quatuor con-

450쪽

stabit ossibus, quamuis primae classis tria tantum cubito & radio coniungantur, quartum illud extra ordinem primo superstat de incubat. Queritur adhuc unde numerari debeant, ubi primum vel secundum assignare possis. Inutilis prorsus

haec quaestio, quam tamen mouit Fallopius, ut demonstraret Galeni contrarietatem,qui hoc capite incipit ab osse quod styloidem respicit, succedens os vocat secundum, tertium quod est δισύ ea radio comprehensum. Contra libi. a. de

Usu partium, primo loco ponit os quod subiici tur pollici, ut tertium facit, quod styloidi substernitur. Vtru mque os tertium nominari potest, prout incoeperis numerare vel describere ossa.

Attamen Fallopius iudicat illud os quod Radio suppositum est, respicitque pollicem , qui ama'. ius dc praestantius ratione pollicis, primum locum mereri. Falsissimum est quod Ves alius O: Columbus Galeno imponunt, nempe prodidisse quartum caret ossiculum excavatum esse ut styloidem exciperet .Galenus expressis verbis intelligit primum os primae classis carpi, &ante me Fallopius thanc imposturam detexit in obseruationibus. Huic ossi quod dixit esse quartum quidam Galeno adscribunt quod ipse tauquam somniauit; in simijs quendam sinum adesse cui vinae processus styloides dictus aptatur. Verum in simijs non reperitur, neque Galenus unquam id in dicto osse somniauit, verum tertio primi ordinis ossi assignauit, v ti plane in simijs obseruatur. Ego vero non tantum in simhs, verum etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION