Institutiones medicae in usus annuae exercitationis domesticos digestae ab Hermanno Borhaave. Editio altera prima longe auctior.

발행: 1713년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Musco LORUM ACTIO. I . Debet posse abesse, dc adesse, in mu sculo. Σ. Adeoque in eum ingredi , egredi

. Hocque nictu citius ipso momento voluntatis evicacis. s. Et in ipso temporis momento , quo contrahitur musculus, interne foras urgere ad omne punctum superficiei villi muscularis etiam in partes oppositas. 6. Hoc est debet aequaliter distribui simul per omnem carnem musculi. 7. Itaque fibrarum membranas dilatare; implere ; ex oblonga figura in rotundiorem mutare ; qiametrum minorem augere majorem minuere; tendines sibi invicem ad

ducere.

8. Denique oportet , ut a cerebro, ce' rebello , origine nervorum , oriatur, Npossit superare eas resistentias, quae hic satis validae obsunt. 9. Concludendo igitur requiritur corpu fluidissimum , tenuissimum , Celerrimum svi intra musculum applicandum. 4.3. Quae requisita ΟΣ.) , in liquor nervorum inveniuntur , non in ullo alio iadeoque hic pro vera causa agnoscendus ostinec dissiculter intelligitur ejus actio. 4o ,

172쪽

MusCULORUM ACTIO. Is 4o . Ponatur enim, a quacunque demum

eauia Spiritus celerius fluere a prima origine nervi unius, quam per reliquos ; influet plus in fibram huic nervo patentem ; haec ergo plus dilatabitur ; vim elateris amittet eo tempore ; patiesur, bc aget, quae dicta ΟΣ. .) perennante eadem causa id plus continget ; adeoque brevissimo tempore integre turgebit; & manente eadem determinatione contracta manebit; quod dum contingit in infinitis quoad sensum fibrillis simul, totus musculus ita se habebit. os. Necessario sequitur , celeritate hac

ψo in uno nerVo aucta, alios tanto minus urgeri. adeoque his laxatis , tanto plus excessima virium in contracto auctum agere.

turgentes omnes fibrae musculi vi magna arctabunt sibi interposita intervalla , & vasa sanguinea ibi posita ; unde Venae evacuantur ; arteriae compressae crassiora , id est rubra repellunt. subtilissima vero vi cordis , & sua, in exilissimos canales urgent ;sicque . expulso cruore, totum corpuS musculi subtili humore per nervos,dc arterias,con currentes allato, agere cernimus, jam omni

conditioni satisfactum est : nam trahetur id , quod est assixum tendini tracto ; si modo resistit minus vi trabente, quocunque minimo excessit. O7.

173쪽

MusCULORUM ACTIO.

4o . Desinente Vero hac causa so . ); eli ter fibrarum ; aequata Vis aliorum; circumposi tae partes mira suum tonum actae ab illo con tracto musculo; simul restituunt aequabile in omnibus partibus aequilibrium cum aliis. Omni ergo phaenomeno, Omnique requisi to, sic est satisfactum intellectu fabricae& causae , hic in corpore certo praesentis sed tantum assumta potestas in origine nervi

celeritatem augens. Verum id commune omni

hypothesi , nec explicari haec potest si .

o8. Nihil ergo juvat incorporea facultas Galenica musculos inflans . nec spiritus nitrosus nervi cum oleo cruoris mistus, ac-Census, rarefactus. Longe minus acidus spiritus nervorum cum alcatinis cruoris . nec

ebullitio aetheris dc succi arteriosi. nec vis attractilis inter minutissima humorum hic loci aucta , Vel minuta. nam repugnant haec sensui, organis , materiet , misturae , proportioni , durationi, Copiae , phaenomenis. imb nullam omnino necessitatem habent. 4O9. Verum in omnes musculos totius corporis simul contingens aequabilis ille influxus , tum temporis in cor contractum influere non potest; sed in nervis ejus aggeritur; unde hoc per auriculas , Venam cavam , dc pulmonalem in cavitatibus; arterias coronarias in substantia ; por ner pi

174쪽

MusCULORUM ACTIO. Is9 in villis musculosis impletum ; uno momento violentissime Contrahitur ; mox laxatum iterum impletur , sicque alterne semper agit, dc quiescit. De alterno respiratoriorum musculorum dicetur postea 6ΟΙ.&c. . Io. Quanta vero haec sit vis muscularis, solus ille intelligit, qui noVit I. locum,

ubi tendo trahens inseritur parti trahendae quoad distantiam a centro immoto circa quod sit flexio. 2. obliquitatem directionis per angulos determinatos , qui hic plerumque valde acuti. 3. pondus ipsius partis mo-Vendae. q. pondus corporis appensi, id elevandi , una cum loco, in quo applicatur. s. duplicationem summae harum Virium requisitam , ut fiat tractio versus terminum fixum. Quae ex mechanicis incomparabilis Joh. Alph. Borellus demonstravit. II. Quomodo autem tanta Vis per nervos dari queat musculis, sola docet hydraulice, & hydrostatice, Mariotio eXpli

cata.

I 2. Illa autem vis musculi dirigitur mirabilibus , mechanicis, auxiliis, quae sunt. I. o fasciae membranosae , late expansae, musculos dc tendines subjed hos ambientes, di Coercentes, ut ad carpum , & ad pedes. a. .fasciae latae,musculosae, ut in cubito, si dor-

175쪽

so,ς semore. 3. fit dc Trochleis cartilaginei, ut in trochleari oculi ; Vel et osseis , ut in pterygostaphylinis. Alio musculo trans mittente , & dirigente; ut in f stylocerat6. hyoideo. s. hypomochliis tendines muscu. lorum sustinentibus, elevantibus, dirigenti bus ; ut g patella in genu , hossa sesamoidea ad articulationes digitorum. 6. appendicibus ad os Ia enatis , ut sunt i trochanteres in os se femoris. 7. circumductione musculorum ipserum circa ossa , ut hmarsupialis , sive

ob thurator internUS. i 3. Vis autem trahens musculorum augetur quam maxime musculis ex multis musculis minoribus compossitis, qui omnes junctis in unum tendinibus in fortiorem virtutem conspirant, ut v. g. in udelloide, si pectorali , ς bicipite humeri , tricipite semoris; quo enim plures fibrae, eo fortior musculus; quo longiores fibrae, eo major aptitudo magnae flexioni. - ΙΑ

e Id. II. T. III. D.

176쪽

MυscvLURUM A caelo. Istgi l. Cognoscitur actio singularis unius. cujusque musculi facile , si scitur ejus ne, xus, directio , dc mobilitas comparata par

tium, quibus adnectuntur tendines. is. Ergo musculi voluntarii nervos habent ultimo oriundos a Cerebro.

Illi vero , qui spontaneis, vitalibusque,

motibus serviunt , a cerebello nervos accipiunt. Motus in fibris a morte superstites a conistractione spontanea vasorum , dc fibrarum. Nec contractio musculi a contractione spontanea , nec a contractione nervi, ullo modo' venit. Licet succus nervorum valide agat in musculum , tamen non laedit fistulam ner-veam : Ut ex hydraulicis. Musculus nimis diu fortissime tensus dolet, inflammatur, moritur. cur ξ eXemplo

est tetanUS.

Musculis alterne motis, & laxatis, Cruor reciproce magno impetu exprimitur, dc admittitur.

Unde attenuari . dissolvi , alteri , hac ope, ut in pulmonibus, ita ubique, &sse P., potest. Effectusque hinc agilis, exercitatae, & alacris , vitae, comparati cum vitae sedentariae eflectis intelliguntur. In nimio otio, sanis corporibus oleum L col-

177쪽

16E FUNCTIO CUTIS.

collectum vasa , fibrasque, arctat, & sere

Comprimit. Animal nimis exercens motum musculo. Tum totum gracilescit. Senectus , dc vita laboriosa, musculos sere totos tandem in tendines , hos vero in cartilagines dc osia, permutant.

FUNCTIO CUTIS.

16. Mnibus musculis supersternitur sub cute a membrana cellulosa, arteriis, venis, nervis, lymphaticis, cellulis oleosis, ornata ; valde dilatabilis , & in omnem dimensionem excrescere potens, collecta inprimis pinguedine in cellulis rotundis stagnante , quamvis tenuis & oleosa sit ;haec , ab arteriis lento motu in appensos solliculos secreta, inservit defendendis, lubricandis , inungendis , musculis ; acri autem reddito sanguini temperiei est ; dc motu violentiori agitato cruori, musculisque suppositis inprimis inservit.

i 7. incumbit illi pingui strato 4iε. in

congeries nervorum subculaneorum densa in formam quasi membranae contexta ; ab integumentis duris nervorum admodum te nax, ac spissa reddita ; arteriis, venis, tym phat,

178쪽

FυNCTIO CUTI s. I 63phaticis vasis, ubique etiam contexta ; unde emergunt dein pleraque alia incumbentia. 18. Enim vero nervi illi, ex ea textura assurgentes , formant pyramides, quae deponentes involucrum exterius a dura matre datum , per eas eXuvias formant reticulare

corpus a a Malpigio primo in pedibus, manibus , lingua , detectum , a Celeberrimo b Ruysichio nitidius ostensum ; quod pertusum ergo tot foraminibus, quot papillae asia surgunt , papillas eas nervosias , jam molinies, transmittit, firmat, ordinat. 19. Ab iisdem nervosis intertextis staminibus certis locis assurgunt tenuia acuta

corpora, a pili dicta; quorum alii ex ipsis pinguedinis interpositis glandulis profunde

oriuntur; atque inferne propulsa in aere siccantur; defendendae cuti, dc firmandis poris, inserviunt. 4eto. Ab arteriis autem subcutaneis ramuli innumerabiles dispersi, intertextique, emittunt vascula subtilissima , extrorsum patentia, quae in sanitate vaporem tenuem , Uolatilem , odorum , falsum , invisibilem, emittunt, sub epidermide halantem ; laxatis

179쪽

164 FUNCTIO CUTIS . vero his fistulis , aut humoribus nimium agitatis, forma sudoris exit. 4eti. Sed de venae subcutaneae, pari apparatu factae ao.), vasculis minimis in exteriora patentibus, in se desinentibus , nihil exha tantibus, extrinsecus insinuatos liquores accipiunt , ac lymphae primo , dein sanguini, miscent: ut multa, & certa, eXperimenta docent.

4etet. Sed te in cute exteriori meatus sunt ampliores, perpendiculares, profundi. cylindrici , in quos interne ubique ad latera desinunt ora exhalantia sua liquida ; quae ibi collecta, stagnantia , siccata, in pastam

abeunt vermicularem, in aere nigrescentem; causam sepe multorum morborum culaneo

rum.

423. Superincumbit his a Epidermis integre a subjacentibus separabilis, in plures lamellas divisibilis, vasis constans nullis, quae ulla arte visibilia reddi queunt ; nullo sensu praeditari tota squaminosa; b squam mis ades parvis, ut incredibile ; in ς sulcos, areasque,eXsculpta , quae ad apices digitorum spirales, maximeque spectabiles ; in medio horum sulcorum tuto condita haerent vasa sudorisera , in utroque autem sulci latere pa'rallela

180쪽

allela priori series papillarum nervearum :unde liquet vasa sudoris . vasis exhalantia, papillas tactus, hoc tenui , nec impediente sensum , nec increscente , munimento defendi.

ψα . η QUb ipsa cute, supra pinguedinem,

o in toto ambitu corporis blandulae miliares ; arcte junctae arteria, Vena, nervo , instructae ; vasculum emissarium dantes , quod per foramen in corpore reticulari i 8. ast urgens, patenti orificio sudorem eructat sub Epidermi de s χῖ t

que tegitur valvula cava, elevatili, rotundula , sub cuticula posita , potente transmittere , dc coercere, humorem : hoc est princeps sudori organum; cui dein accedunt alia vascula Ruyschiana et O. et s. Sudor sic secretus varius est pro Varietate coeli, soli, selius , aetatis, tempe' fiet, emunctoriorum , victus, Vitae, tem poris coctionis ; sere ut de urina dictum s368. &c.). in corpore seno vix adest , nisi peccato sex rerum non naturalium. Primo enicctu semper nocet. Por accidens aliquando prodest.

Malpig. de organo tach.

SEARCH

MENU NAVIGATION