장음표시 사용
31쪽
a Paro secunda . Caput LIX. monstret, Sacerdotum ossicium eo etiam pertinere, ut hortentur ceteros ad arripienda arma ad oppressorum defensonem, atque ad inimicorum Dei oppugnationem, ut ipse scribit post canonem 6. eadem caussa , & quaestione. Ceterum ad tar debuisset, Gregorium professum fuisse, se invitum quodammodo ad haec peragenda suisse compulsum, & quidem Imperatoris mandato, in illis demum temporum adjunctis, in quibus propemodum pereunti Italiae nullum subsidium superesse videbatur. Imo & si animum Gregorii exploremus, is sane fuit , ut pacis magis, quam belli instaurandi, etiam ubi de Longobardis ageretur, se auctorem ostenderet, imo & id conatus est, ubi de memorato Ariulpho sese occasio obtulit; quemadmodum manifeste liquet ex Gregorii epist. ad Severum Scholasticum Exarchum, olim 29. lib. 4., in recenti editione 36. lib. f., cui adjungi possunt epitholae a. 8e s. lib. 7. olim, nunc vero lib. s. epist. 4. & 6. ad Ianuarium Calaritanum, item epistola ad Eusebium Thessalonicensem, quae Olim erat s. indictionis a. , nunc in lib. Io. epist. 4a.
De epistilis directis ad Cives Urbis Rome.
De epist. ad Gratiosum Subdiaconum.
Canon Ps. Cau. I a. qu. a. depromtus ex epistola ad Gratiosum Romanae E clesiae Subdiaconum exhibet liberalem Gregorii voluntatem, quam erga monast ria, & Monachos saepe, ac saepius ostenderat. Quippe is mit Gregorius , qui monasteria complura Paternis ex facultatibus extruxerat, qui in monasteriis ipsis diu vixerat, qui tandem ubi Summum Pontificatum adeptus est, non dubitavit, quaedam Romanae Ecclesiae praedia erigendo virginum monasterio concedere. Quae apud Gratianum leguntur cum optimis epistolae exemplaribus cmsonant, nisi quisepiam adnotanda arbitretur quaedam levioris momenti, nam ubi Gratianus legit et Campana quondam uxor Patristi . . . . monasterium virginum . . . . est jam ipsa , quam tac., legunt Μaurini: Campana quendam Patritia .... monasterium cor Iavoce virginum ) . . ut tam ipsa, quam eri.
De epist. ad Montanam, & Thomam.
Quum servorum manumissio pietatis ossicia spectet, Gregorius pientissimus Amtistes duos ex Romanae Ecclesiae servis manumittere non dubitavit , Montanam nomine, & Thomam, ad quos epistolam dedit, quae in vetere editione est numero ra. lib. s. Illorum manumittendorum sit gulares etiam erant caussae: nam Montana monasticam amplecti vitam optabat, quod desiderium apud Gregorium rerum monasticarum maxime studiosum probatissimum erat; Thomam vero Gr
gorius idem suscipiendo No rii Ecclesiastici muneri destinaverat. Hinc non so-ium libertate uuumque donavit, sed etiam peculio. Ex hac epistola depromti sun - , canon 'Disitigod by Cooste
32쪽
do oportebit. cum Redemtor noster cis est canon 68. totius cogitor creaturae . . . quo tenebamuν eaptivi ΜOnachi Maurini legunt: quo tenebamur capti) re. Maeamus servitutis peculium. Post haec subdit Gregorius se Montanae concedere duas uncias haereditatis olim a Gaudioso Presbytero quaesitae, quod ipsa monaste. Tium ingredi cuperet, ita tamen ut ea portio haereditaris monasterio proficeret,atem se concedere Thomae quinque uncias ejusdem haereditatis a Gaudioso susceptae, quem etiam Notarium Ecclesiae Romanae adscripsit, dummodo tamen eadem bona reverterentur ad Romanam Ecclesiam, si idem Thomas fine liberis decessisset. Hinc ita prosequitur: Haec igitur L quae per hujus manumissionis chartuis Iam statuimus, atque concessimus, nos , successoresque nostros sne aliquo scitote refragmsione servare. Nam justitiae, rationis ordo suadet hic est canon a s. γ , ut qui sua a Decessoribus de derat mandata servari, decessoris procul dubio voluntatem, lys
euia custodiat. Hane autem mansmi sonis paginam, tac. quae habentur in fine memorati canonis 68. Num vero Gratianeo Proposito consonet memoratus can. x sofacile hinc unusquisque judicabit; etenim Gratianus ex eo conatur demonstrare, decreta lacrorum canonum semel constituta a Pontificibus Μaximis esse servanda; at vero Gregorius ibidem non de canonum decretis sermonem instituerat,
De epist. ad Theodorum Consiliarium.
Qui superioris epistolae ad Montanam, Se Thomam, idem fere est tenor epi- Gn.D. stolae ad Theodorum Consiliarium , quae est 18. lib. a. indict. Q. Constituerat cou- 3. Gregorius, remuneratione quadam gratam exhibere voluntatem erga Theodorum, Τμ' 'cujus consiliis utebatur in Ecclesiae utilitatem; ac propterea, cum servorum ministerio destitueretur, Gregorius illi Acosimum quendam Romanae Ecclesiae servum donavit, cujus donationis perpetuum esse voluit, ac firmum in hac epistola monumentum. Hujus epistolae fragmentum emendatum, atque ad integros codices exachim habemus in Can. 67. Cau. 12. P. a.
De epist. ad Quertinum EXpraesectum. /
Epistola, quae ad Quertinum Expraesectum scripta sertur, non omnino indu' cah. g. hiae auctoritatis est. Neminem enim non in dubium vocare potest Μaurino. dis. 88. rum testimonium, qui illam vix in paucis MSs. codicibus se reperisse profitentur. Μονα praeterea epistolae ipsius argumentum, quod non satis convenire Gregorio videtur. Agitur in ea de Quertino viro illustri Expraesecto, qui Gregorio commendaverat Bonitum quendam religiosum virum . ut facilius praefecturam obtineret. Hae sane sollicitudines a Gregorii animo alienae videnturr etsi enim ille . saecularibus aliquando sese curis immiscuit, non tamen nisi suadente gravissima necessitate id praestitit. Se precibus Imperatoris quoquo modo compulsus, quem. admodum superius ostendebam. Ex hac epistola, quae est 3 o. in lib. 1 o. in vulgari editione, qualiscumque tandem sit ejus auctoritas, depromtus est canis A.
33쪽
dist. 88. , quem Gratianus, ut suo proposito accommodaret, ita recidit, ut Gregorii sententia vix percipiatur. Sanctus Pontilax riebat, non expedire Bonito, ut Praefecturae munere fungeretur, quod tunc temporis adferre posset amaritudines, ta tribulationes. Addit: quia inutile, ω valde laboriosum est, hominem literatum ratiociniorum caussas astumere, M in eis se, quod non expedit, obligare. V erba haec Bonitum laicum virum, & bonis artibus instructum spectantia Gratianus ad Clericos transduxit, ut exinde demonstraret ex sententia Gregorii, Clericos ratiociniorum caussas non debere suscipere, sed a quihuscumque saeculi curis abstinere.
ii. Ad Romanos Cives generaliter scripta est epistola in Μaurina editione n. r. is lib. I 3., in vulgari vero num. 3. lib. Q. , cujus sententiam integram, liceti nonnullis omissis verbis, retulit Gratianus in can. 12. de cons. dist. 3. Illud unum observandum est, Gussanvillaeum, qui universas Gregorii epistolas adnotationi hus exornavit, rejicere verba illa, velut adulterina: Si pro luxu animi, atque zoIπ- ratis ἰ contra quam sentiant Maurini accuratissimi, solertesque operum Gregoriunorum restauratores.
De epist. ad Castorium Notarium.
8. TurbaVerat vehementer Gregorii animum caussa Μaximi Episcopi Salonitani. - Is videlicet de Simoniaca haeresi accusatus , imo etiam convictus, excommunica- tionis vinculo innodatus fuerat, quod contemnens Μissarum solemnia celebrare non dubitavit . Hujus caussae dilculsio mandita fuisse videtur Castorio in Ravennatenti Civitate Notario, praecipue vero Μviniano Episcopo Ravennati, quem admodum constat ex epistolis Gregorii ad eos miliis. Erat Gallorius urbis Romae Notarius Ecclesiasticus Ravennam profectus, ut arbitror, Gregorii mandata ibidem exequuIurus, arS. canonis T. diit. ioo., cujus propterea fidem, atque integritutem cum Gregorius satis probatam haberet, facile intelligimus, quare eum selegerit una cum Mariniano de Maximi caussa judicaturum. Itaque Castorius mandutum suscepit sub ea formula, ut, si Μaximus sese de more purgasset per jusj randum, illum in Ecclesiasticam communionem Pontificia auctoritate reciperet, indicta tantummodo poenitentia, caussa obedientiae, dum spreta excommunicationis latae sententia missarum solemnia celebrare ausus fuerit. Atque huc pertinet ea- non 8. Caa. a. qu. s. qui omnino consonat cum epist. 8o. in vulgari editione lib. I. Hac vero in rc observandum est, consuetudinem fuisse tempore Gregorii,
ut qui de aliquo crimine accusaretur, inficiatus se solemni jurejurando ante Μuryrum Disiligod by Corali
34쪽
De Gregoris Magno. a styrum sepulcra purgaret, quemadmodum inferius etiam animadvertendum erit ad Can. 9. cau. a. qu. F., & liquido constat ex memorato canone 8. Sed de hae Maximi Salonitani caussa uberius infra sermo recurret, ubi agetur de epistolis ad Marinianum Ravennatem Episcopum Pag. 29.
De epistolis ad Iohannem Episcopum Ravennatem.
Plures epistolae sunt, quae a Gregorio scriptae feruntur ad Ishannem Episco- Gn. t.
Pum Ravcnnatem . Gratianus in Can. I. dist. 68. memorat unam, quae est in dis.
vulgari editione 3 a. lib. 2. Interrogaverat Iohannes Gregorium de pluribus Ecclesiasticae disciplinae capitibus . inter cetera & interrogationem palam facit, Jerescribit Sanctus Ponti sex. Diud autem quod dicitis , ut is, qui ordinatus es, iterum ordinetur, valde ridiculum es, ta ab ingenii vesri consideratione extraneum, nis sorte quod exemplum ad medium deducitur, de quo tu ille judicandus es, qui tale aliquid fecisse perhibetur. Abst autem o frate irate vestra sic sapere lyc., quae leguntur in memorato canone x. , ubi pro illis verbis non debes consecrari, legunt Maurini rnon valet consecrari. Species igitur erat de ordinatis Clericis, qui cum crimen . aliquod contraxissent, postulabant, an xursus sacris ordinibus essent inlitandi. Ait Gregorius id ridiculum videri; ut enim semel baptizatus rebaptizari non debet, ita nec semel ordinatus reordinari. At siquis levem culpam admisisset, paenitentia expiatus, in eo, in quo susceptus est, ordine ministrabit. Hujus rescripti sententia meo judicio non satis perspicua est, ut non aliqua indigeat interpretatione. Ridiculam eam quaestionem Gregorius adpellat, quando tamen non est adeo cerrum tam apud veteres Patres, quam apud recentiores scriptores, num qui gravis criminis reus existit, ac propterea ex canonum disciplina a suscipiendis ordinibus arcetur, si fortasse culpa Episcopi cujuspiam ordinetur, valeat ordinatio. In Concilio Constantipolitano I. can. 4. irrita.habita fuisse videtur ordinatio Maximi Cynici, quod ad Episcopatum per Simoniam provectus sitisset. Constantinus in Concilio Romano duodecim Episcoporum depositus legitur, quod statuta ordinum interstitia non servasthi, cautumque de Episcopis ab ipso ordinatis, ut rursus ordinarentur. Videatur Morinus de Sacris Ordinationibus parte 3. exercit. s. Ad hanc rem notare juvabit verba illa, quae etiam leguntur in can. a. dist. 68. cum levi culpa. Videlicet Iohannes ita generaliter postulavit de jure, ut quaereret, an pro qualibet etiam levi culpa unusquisque ordinatus denuo ordinari deberet. Haec sane quaestio ridicula visa est Gregorio, qui pro admissi qualitate expiatum Clericum rescripsit in suscepto semel ordine permansurum. At de gravis criminis reo, nihil tale Gregorius respondit: sciebat enim eum ita repellendum esse, ut perpetuo a sacris officiis amoveretur, frustra autem quaeri, an, si admittendus esset ad Ecclesiastica ossicia, ordinari rursus deberet; quae sane quaestio in conspectu sacrorum plurium monumentorum , ridicula adpellari neuti-tiquam potuisset. Gratianus hoc fragmento abusus est: etenim de illis Clericis intellexit, qui ordinati fuerint ab eo, quem non constat Episcopum esse. Con. MAlia est epistola Gregorii ad Iohannem Ravennatem in vulgari editione 14. lib. 2. indict. rv. , in Μaurina vero s6. lib. it., ex qua depromti sunt canon 'g aa. dist. s3., S canones 7. & 8. dist. Ioo. Ibi Gregorius Iohannem objur-dili. iob.
35쪽
x6 Pars secunD. Caput Lm. gat, quod pallio tantum uteretur post Mis Iarum solemnia, completaque Ecclesiastica officia, sive , ut in eadem epistola dicitur, post dimissos de secretario flos
Ecessae. Secretarium erat Diaconicon, sive locus vestibus sacris destinatus, uti apud Dionysium Exiguum in can. 21. Synodi Laodicenae, Concilium Agathensecan. 66., Bedam hiltor. Anglorum cap. t. lib. a. . Priora ejusdem epistolae verba eadem sunt cum verbis canonis . dist. 1 oo. , & quidem post Romanam Correctionem optime consonant. Post haec subsequuntur in epistola verba canonis 8. subsequentis usque ad illa injusta correptio. In editione Maurina pro illis verbis in parenthesi positis quod a vobis absit, legitur, quod a nobis ab i. Hinc Gratianus nonnulla omisit, quae modo supplere juvabit. Mota autem nimis est vestra fraternitas, atque cum tumore cordis quas satiuaciens scripsi nobis, pallio te nonnis post dimissos de seretario sitos Ecclesiae, EU Miparum tempore, atque in litantis uti solemnibus, verbis aliquid te usurpaste contra generalis Ecclesae conjuetudinem aperistissima veritate professus. Quomodo enim seri potest, ut iliud eineris, atque cilicii tempore per plateas inter populorum strepitus agas licite, quod te agere in conventu pauperum nobilium, ta in Jecretario Eccιesiae veIut illicitum excusasti y Illud tamen, Frater charisssime, tibi non put-imus ignotum dic. haec exhibet Gratianus in dicto canone 8., ubi tamen pro illis verbis : Praeceptumve a prioribus Romanae urbis PM-ri ibus , quod haec e c. legunt Μaurini: Praeceptum a prioribus Romanae urbis Ponti ibus, quo haec ecte. , nec non illis verbis: Muod s postremo nihiι horum est, aliis Metropolitanis hujus te praebere lyc. legunt iidem : Ueι s postremo nihil horum saliis Metropolitis hujusmodi re praebere tae. In fine ejusdem epistolae leguntur verba canonis 22. dist. 93. , ubi tamen nonnulla desiderantur in fine, ut integra Gregorii sententia percipiatur. Nimirum post illa verba, sola subreptione praesumitur, ita legitur in epistola. Sed nos servantes honorem fraternitati, tuae , licet comtra volantatem antediai CIeri nostri, tamen primia Diaconibus vestris, quos vobis ευμ dem testiscati sunt , ω .ante eis usos fuisse, in obsequio dumtaκat tuo mappulis uti permittimus; alio autem tempore, vel alias persenas hoc agere vehementisime prohibe mus . Μappulae, de quibus hic mentio fit, erant Sudarioli quidam, quos Clerici sacris vestibus induti, praesertim dum sacrae praedicationis munus obibant, sinistra
manu tenebant ad tergendam frontem paratos, in quorum locum successerunt circa saeculum et x. recentiores manipuli, quos modo in sacrarum vestium numero recensemus, uti animadvertit Cardinalis Bona lib. I. Rerum Liturgicarum cap. 24.
s. s.c.,. . . Alia itidem est epistola Gregorii ad Iohannem num. i. in lib. 4., in qua Saneau. t 6. Eius Pontifex totus est, ut doceat neminem ex Clericis Ecclesialticis ministeriis q. addictum , esse ad monasteria , ut Μonachis praesit, transferendum. Integram epi- α ι. stolam duobus separatis capitibus descripsit Gratianus, quam hoc in loco exhibebo.
eau. 18. Pervenit ad me hic est canon 26. cau. 18. qu. a. quod in Ecclesa fraternitatissu. - tuae aliqua Ioca dudum Monasteriis consecrata, nunc habitacula Clericorum, aut etiam
Laiestνum fasta sunt; dumque hi, qui sunt in Ecclesis, fingunt se religiose vivere , νε-
nasteriis praeponi appetunt. ει per eorum vitam Monasteria destruuntur. Nemo etenim
potest, ta Eecisasticis obsequiis deservire quae sequuntur Gratianus omittit in canone 26. , sed recitat in canone a. cau. I 6. qu. r. P in monachica regula ordinate persistere, ut ipse Mono crii disristionem teneat, qui quotidie in miniserio Eccle
36쪽
De Gregorio Magηθ. a. Iastico cogitur permaneνe. Proinde fraternitas tua haec Omittuntur in dicto can. a. ,
sed habentur in fine dicti canonis αε. hoe quolibet in loco factum sit, emendare fest-ner, quia ego nullo modo pariar, ut loca sacra per Oericorum ambitum destruantur. Vm itaque ita agite, ut mihi hae 4e re correctam caussam sub celeritate nuncietis.
Duo adhuc supersunt Gratiani fragmenta, quae ex epillota Gregorii ad Iohan
nem Ravennatem laudantur, videlicet canon I. & a. cau. 33. qu. I. a neuter eis. 1 . tamen aut in epistolis ad Johannem, aut in ceteris Gregorii monumentis legitur. D. r. Quod spectat canonem x. , is ab eodem Gratiano laudatur ex epistola Gregorii ad venerium Episcopum Calaritanum in can. 29. cau. 27. D. a. , ut Proinde Gratiani auctoritas in hac re, sicut in aliis numero plurimis parum valeat. Video potius hunc canonem pertinere ad Rhabanum in epist. ad Heribaldum cap. 29. , ubi haec leguntur . 9uod autem interrogam de his, qui matrimonio conjuncti sunt, nubere non possunt, s ille aliam, vel illa alium ducere possit, non cum auctoritate , sed
de quorundam statutis respondemus, in quibus scriptum es : Vir, tu mulieν si se conjunxerant matrimonio, edi postea dixerit mulier de viro, quod non post ei nubere,s potes probare per justum judicium, quod verumst, accipiat alium . Rhabanus in primis
Professus eth, se non cum auctoritate respondere, quatenus in ecclesiasticis canonibus generalibus nihil tale constitutum fuerat; verum juxta quorundam statuta rescribit , quorum lane nomine intelligit Capitularia Francorum, in quibus ita legitur in lib. 6. cap. s s. Si viris edi mulier conjunκerint se in matrimonium, edi postea dixerit mu-Iter de viro non posse illum nubere eum ea, s ea poterit probare , quod verum si, accipiat alium. Idipsum habetur in cap. 91., & in Capitulis Isaac Lingonensistit. Q. CaP. I 3. Primus Burchardus Gregorii Magni nomine eadem retulit, quod, uti alias saepe animadverti, a Capitularibus Francorum nominandis sibi proposuerat abstine dum . Burchardum sequutus est Ιvo, Ivonem Gratianus. Observandum etiam est, Postrema illa Gratiani verba, s autem ille aliam acceperit, separentur, legi quidem apud recentiores Collectores, non vero aut in Capitularium capitibus memoratis; aut apud Rhabanum. Quod etiam ex epistola Gregorii laudetur canon a. cau. 33. qu. I., Burchardo debemus, qui cum praecedentem canonem I. numero 4o. libri sui 9. Gregorii no- miae retuli 1set, canonem hunc a. in cap. 43. ejusdem libri 9. eodem nomine de- au. ii scripsit. Nota nobis est Burchardi fides; ipse enim si Capitularium fragmenta alie- qu. a. nis nominibus insignivit, & Gregorio tribuit, quod referebat ita capite 4o. , quidni eadem ratione tribuisse credendus est Gregorio caput 43. 7 Excidit, fateor, quemadmodum alia numero plura exciderunt, hujusmodi Capitulare, tantum sub nomine Gregorii Burchardo auctore superfitit in recentioribus collectionibus Ivonis, Gratiani , di Gregorii IX. in cap. s. de stigidis, di maleficiatis. Sane stylus ipse, quo
Dagmentum illud describitur , Capitularibus Francicis apprime consonat, in eo praesertim , ubi septima manu jusjurandum fieri dicitur; etenim conjuratores, qui etiam dicti sunt Sacramentales, aut Consacramentales passim in legibus Salicis, Bajuvariis, aliisque mediae aetatis Constitutionibus memorantur. Iusjurandum insuper tactis Santctorum reliquiis apud Francos solemne erat, uti in Capitularibus Dagoberti anni 6 so. sub titulo legis Alamannorum tit. f., Ze in Capitulari, cui intersuit Bonifacius Sedis Apostolicae Legatus circa annum 744. cap. I 4., ibi; omne Sacramentum in Eccles ta super Reliquias a Ialeis juretur. Cum igitur memoratus canon nec inter Gregorii
37쪽
x8 Pars secunda. Caput Lm. corum : alias Burchardus nomine Gregorii abusus fuerit in recensendis Capitularium fragmentis; ego sane non dubito, quin illud caput recte Francorum Capitularibus tribui debeat.
De epistolis ad Iohannem Subdiaconum.
Pan. εο. Non semel legatione Pontificis Μaximi functus est Iohannes Subdiaconus, prae- si sertim in Ecclesia Ravennate , ac Mediolanensi , quemadmodum constat ex duabus Gregorii epistolis, quarum una est 3 o. lib. 3. , altera i . lib. I 3. in Μaurina editione. Ex illa depromtus est canon io. dist. 63. , pertinetque ad caussam eligendi Mediolanensis Episcopi in vicem defuncti Laurentii, quo tempore Mediolani vices Pontificis Maximi gerebat Iohannes. Verba canonis cum integra epistola consonant, in qua tamen Μaurini Monachi omiserunt illa verba ta auxiliante. Ex hac epistola constat facile, Mediolanensem Antistitem consuevisse de more quidem a Ciero eligi, electioni autem consuevisse formam dare, eandemque semel perfectam confirmare Romanum Antistitem,quemadmodum potirema hujus canonis verba perspicue demonstrant. Imo & id clarius liquet ex epistola Pelagii, ex qua habemus canonem 33. Cau. 24. qu. r. , ubi conqueritur Pontifex de Aquildensi Episcopo, quod Mediolanensem Epistopum schismaticus ordinasset, quum tamen Mediolanensis Episcopus ad ordinationem Romani Antistitis spectarer, a tum demum permissum est Mediolanensem ab Aquildensi ordinari, aut Aquildensem a Mediolanensi Episcopo , cum pro Ionginquitate, vel discultate itineris ab Apostolico onerosum illis fuerat ordinari. c., Ex altera epistola habemus canonem 3. Cau. 16. qu, F., quoniam vero nonnullaeau. 16. apud Gratianum ibidem desunt, non gravabor integram epistolam hic describere. st . s, Lator praesentium Iohannes frater, edi Coepiscopαι noster aliqua nobis de causis heclasa suae dato Capitulari noscitur intimate. 2υwυι cognitis culpanda a nobis experientia tua fuerat, s ad te perlata hactenus indonira remanserint. Sed inquirentei agnovimGI, quod ad notitiam tuam minime sunt perducta . Ipsum ergo , quod nobis CapitulΛre porrectum es, his fecimus subter advecti. Agnitis ii se omnibus, ac discusis , s ita apud se esse , ut suggestum est, manipesta veritrue potuerint, fratrem, P Coepsycopum nistrum
IIarinianum adire te volumus, eumque modis omnibus adhortars, ut his , quorum in peragendis negotiis Fecisae ipsus interesse dignoscitur, debeat deputare, quatenus peipen somnibus cum praedicto viro , de his, quae mosa legunt alii nora) fuerint, ecclesastica
inter se debeant tranquillitate decidere . Si vero elegerint renitendum, experientia tua immi
neat esse judicium, edi quidquid cognitorum inter eos fuerit sententia de itum, te debeat exequente compleri, ne diutinis protractionibus dilata pauponas Ecclesae tuus diversi, Aut jam factum asserit, dispendiis ingravetur . Indicavit etiam nobis , quod quidam Exu perantius Episcopus ausu temerario in Durco Usus oratorium construxerit , idque Mopraecepti auctoritate contra morem praesumjerit dedicare , Missa que illis publieos cel
brare non metuit. Quam rem cum summa te celeritate, ac districtione convenit emendare, πουlterius tale aliquid adtentare permittas . Oratorium vero, quod ab incompetenti perso
repereris esse construaum , huic cum proprio te volumus Episcopo , s res, ut dictum es, ta se hahere constiterit, sue mora aliqua resormare. Ex his ita descriptis adparer, in Ravennatensi Provincia Iohannem Subdiaconum mandata suscepisse Apostolica, qui bus in iis caulsis, quae emergebant, Marinianum Ravennatensem Episcopum adirexi
moniturus, ut singula dirimeret Pro aequitate ; quod si executioni nou fuerit d
38쪽
De Gregorio Magno . 1 mandatum, ipse Iohannes Cognitoribus praestitutis, quidquid definitum esset, exequeretur. Quae porro subjiciuntur de Episcopo, qui in aliena Dioecesi oratorium
construxerat, ac dedicaverat Me praecepti auctoritate , contra morem , referuntur
plane ad praecepta Gelasii, de quibus in can. 4. , de seqv. de consecr. dist. a. . quibus explicandis & hoc Gregorii monumentum conSruere potest.
De epistolis ad Marinianum Episcopum Ravennatem.
Iam superius memoravi Matinianum Ravennatem Episcopum Iohannis successorem , ad quem plurimae habentur apud Gregorium epistolae. Quam primum me.
morat Gratianus, eit in lib. . num. 18. in vulgari editione, & lib. 8. num. x s. in murina, cujus fragmentum est in can. r. cliit. s8. Vulgo receptum est, hinc originem sumsisse exemtiones , & privilegia ΜOnachorum. Sane, quod in canonex. legitur, nonnihil diminuisse videtur liberae Episcoporum auctoritatis in Monachos , cum Gregorius .indulserit Abbatibus, ne ipsis non onerentibus ad clericales gradus Μonachi Episcopali auctoritate diitraherentur. Verba canonis ita legenda sum : Ad eccloasticum tamen osscium nullus eximie producatur , nis quem Abdias loci admonitus propria voluntate obtulerit: quae quidem intelligere oportet non de Monachis ideo ordinandis, ut in monasterio munera clericorum implerent, sed ut ad ordinem cIesiasticum exercendum extra monasteria traherentur . Siquidem ea aetate nondum obtinuerat, ut Μonachi intra claustra ecclesiasticis officiis fungerentur, sed sibi tantum , vitae privatae, quieti, atque orationi itudebant. Hanc esse germanam Gregorii sententiam, apertissime demonstrant haec verba, quae in epistola' ipsa subsequuntur: uvi quis autem ex praeduro mo serio ad ecclesasticum ordinem pervenerit , ωterius illic nec aliquam potesatem , nec licentiam habeat habitandi . Verum, num haec Monachorum exemtio in certa jurisdictionis specie constiterit,an generalis fuerit, quae scilicet omnia monasteria spectaret, maxime dubito, imo reor, potius singularem
fuisse favore Monasterii Beatomum Iohannis, de Stephani in Classitana Civitate constituti, de quo uno sicut haec epistola concepta est, ita verosimile est Gregorium cogitasse; nec adeo facile, ubi de privilegiis agitur, licet interpreti latiorem, quam verba ferant, significationem adtingere. Ejus privilegii occasio singularis etiam fuit: nimirum Episcopus, cujus iurisdictioni illud. monasterium suberat, praetextu sacra.
xum ordinationum, sive clericorum e moqalterio adsumendorum, Monachorum quietem saepissime turbaverat, quemadmodum deducitu ex can. s. Cau. I a. qu. 2.,
cujus plura verba ad hanc epistolam pertinent, ibi et Quam si necessarium monas riorum quieti prospicere, de eorum perpetua securitate tractare, anteactum vos clineium , quod in regimine monasterii exhibuisis , informat. Et ideo ,' quia monastarium Beatorum Johannis , Et Stephani, quod in Gassiana es civitate constitrium , cui eommunis situs Claudius Abbas praeesse dignoscitur , muIta a praedecessoribus vestris praej
dicta, atque gravamina pertulisse cognovimus e c. Id etiam clarius deducitur ex can. 8. Cau. a 8. qu. a. , qui ad eandem epistolam pertinet. illum Gratianus, quasi ge. ratem disciplinam contineret , expressit ; oportebit Propterea ita restituere ex integris epistolae exemplaribus . Oportet, ut hoc sanctitas Mira decenter debeat tem. peraνe, ut vis tandi, exhortandique gratia ad monasterium , quoties placuerit, ab ejus
in civitatis Alatsite acuitatur, scd sc charitatis oscium silis Episcopus impleat, us
39쪽
gravamen aliquo/ monasterium non incurrat. Quae omnia ut ad sua priscIpia revMen. tur , animadvertendum est, olim Μonachos tamquam Iaicos vitam traduxisse; &nullo speciali jure gavisos fuisse in Ecclesia . Primum in Concilio Chalcedonensi
constitutum novimus, ut Monachi sub speciali Episcopi regimine subderentur, ae tum , licet nondum pro clericis haberentur, tamen visi sunt singulari jure laicis esse majores in Ecclesia, uti liquet ex can. 4. ejusdem Concilii. Aucta est Μο-nachorum conditio ex eo, quod frequentius e monasteriis seligebantur, qui adsumerentur in Clerum. Quoniam vero nonnullorum Episcoporum ambitu, vel avaritia aliquando factum est, ut jurisdictionem suam impensius exercendo monasteri rum bona diriperent, Monachorum in oratione confitentium quietem lurbarent, vel sibi vindicarent certam lucri speciem in monasteriis visitandis, in chrismate quotannis renovando, in eligendis Abbatibus, in dedicandis monasteriorum Ecclesiis; vel canonicam portionem postularent sibi addici , quoties certa bona monasteriis offerebantur, quasi ecclesiastica, arg. can. 27. cm. m. M. a. , vel frequentius Sacra publica cum maxima celebritate in monasteriis celebrarent, haec omnia in caussa
fuerunt, cur Gregorius Magnus in illis monasteriis, in quibus haec ita sese habere contingeret, singularem obtinere decreverit disciplinam, atque Episcoporum juri se dictionem illorum respectu paullisper imminuerit.
Opportunum erit his omnibus jungere canonem a T. cau. 18. D. 2. , licet habeatur in alia epistola ad eundem virinianum , quae in vulgari editione est 4o. lib. 6., in Maurina vero est 43. lib. r. Integra fere epistola in eo canone legitur, dummodo cum eo jungatur canon 37. cau. 16. qu. 1., qui ad eandem Pertinet , in quibus etiam nonnihil adnotandum est, quoad scripturae varietatem. Dudum ad nos multorum hic est canon 2 . relatione pervenerat .... nis orandi tantummodo caussa .... m eris . Sed ne vel pro cujuslibet Monachi, aut Abbatis promotione quae hic omittit, Gratianus retulerat in dicto canone 37. . . . . ut diximuἷ , potesarem. Ne monasteria hujus occasionis velamine ea, quae prohibemus, sustinere onera compeliantur . HGec itaque omnia Uc., quemadmodum legitur in fine dicti canonis a. . Ex hae porro integra sententia patet, monasteria Ravennatetas Dioeceseos clericorum avaritia , aut ambitu nonnihil gravaminis pertulisse, quod in caussa fuit, ut Gregorius aliqua decerneret ad eorundem incolumitatem. Praeterea opportunum erit his omnibus jungere epistolam in vulgari editione r. lib. f., & in Μaurina x. lib. 6. , ex .qua depromtus est canon 3. Cau. I 2. qu.
s. raus epistolae hoc est argumentum. Iohannes Ravennas Episcopus Μariniani prae decessor, dum viveret , Monasterium quoddam construi jusserat juxta Ecclesiam S. Apollinaris, atque quaedam bona EccIesiastica eidem contulerat annuente Gregorio Μagno, penes quem persuasum erat Μonasteriorum erectiones piis caussis adcenseri. Erat enim Gregorius Μonachorum Patronus , ut superius observatum est; ae propterea inter caussas , quibus erogarentur Ecclesiastica bona , & haec liberalitatis in Μonasteria optima illi videri poterat. Post haec Iohannes idem testamentum condidit moriturus , eosque heredes instituit , qui hereditatem inde . adire recusarunt. In eodem testamento confirmavit, quae primum Μonasterio inter vivos donaverat. De ea testamenti specie questus est Μarinianus , novum esse allegans, Episcopos testamenta condere, aliosque praeter Ecclesias suas successores optare. Reipondit Gregorius, discrimen intercedere inter bona intuitu Ecclesiae
40쪽
De Gregorio Magra. Ivero illud ratum haberi debere, quod favore Μonasterii, velut in piam caussam dispositum fuerat: praesertim quod eam dispositionem jam pridem Gregorius ipse
probaverat. Hinc Gregorius Alarinianum velut minus liberalem non tam in hoc, quam aliis in locis fuisse testatur, quemadmodum inter cetera liquet ex can. 6. iit. 86. Canonis 3. verba ita ex integris exemplaribus legenda sunt . Quia vera dum viveret subaudiendus Iohannes Mariniani praedecessor sepius a nobis expetiit, .... necessario praevidimus adhortandam .... HAEc itaque omnia se sollicite cola. usque in finem. Observandum est etiam. in illis verbis: Et collatarum silie rerum, aliquos Codices ex editis ita habere: hi collectarum illic rerum, quamquam Maurini Monachi observaverint in omnibus MSS. Codicibus Iegi collatarum , quae Iectio videtur integro contextui accommodatior. Non est hoc loco praetermittenda subtilis quidem, sed elegans observatio, quam ego Opportunam , atque utilem arbitror in specie testamentorum a Clericis conditorum, in quibus variam juxta varia tempora, & loca disciplinam agnovi. Non loquor sane de testamentis Clericorum in caussa familiaris peculii, de quo nulla esse Poteit dubitatio , quin Clerici Iibere testamentum condant. Nec itidem loquor de testamento condendo de rebus Ecclesiasticis in usus minime pios; id enim esset adversus Ecclesiastici peculii condationem , quod extra usus pios perdere nec viventi Clerico conceditur : alias vero in aeternae salutis periculum concedendum non est morientibus , quod viventibus denegatur. Reducitur res ad supremas dispositiones Piarum caussarum favore faciendas . Olim scio a nonnullis Sanctis Patribus improbata fuisse Clericorum testamenta , quaecumque tandem caussae Pietas Propoueretur, minusque morientibus, Raam viventibus permittebatur. Id probat hoc ipsum Gregorii monumentum indicto can. 3. , ubi prohari dicuntur Μariniani donationes, non quω testamento illas confirmasset, id enim prohibente lege factum esse dicitur; sed quod Gregorius ipse eas donationes extra ordinem probaverat . Probat etiam S. Augustinus , qui omnia Clericorum testamenta saepius detestatus est . At vero Alexander li I. in cap. xa. de testamentis ait, consuetudine non improbanda inductum fuisse , ut Cleriscorum testamenta firma habeantur, & rata, ubi caussae pietas id exposcit . Num aliud Augustinus, ac Gregorius; aliud Alexander Ill. tradiderunt Τ Agnosco diseficultatem , di varietatem disciplinae , quae ex mera philosophicorum principiorum diversitate prosecta est, nullatenus ex eo , quod diversa ratione senserint Eccle. hastici viri de peculio Clericali. Nimirum omnibus Persuasum erat , Clericorum adminiitrationem in rebus Ecclesiasticis morte finiri, omneque jus beneficiarii, ut vocant, pentius interire, ut ad Ecclesiam , vel successorem devolvatur. At noti semper apud Patres Ecclesiae fuit probatum, momentum mortis, a quo testimen Lorum vim omnem ac potestatem pendere Placuit , morti potius adscribi , quam vitae. Fuit in hac re inter Philosophos veteres plurimos , atque Iurisconsulios Romanos dissensio, Philosophis praesertim Platonem secutis, asserentibus momen tum mortis morti adscribendum , contra sentientibus Stoicis, quorum doctrinam veteres Iurisconsulti amplexi fuerunt . Hinc veteres Ecclesiae Patres, Augustinus praesertim Platonicorum philosophiae deditus, ceterique , qui smplicem potiuς philosophorum doctrinam , quam Iurisconsultorum Romanorum placita adamarunt ,
Triecerunt Clericorum tellamenta , ne forte administrationem ecclesiasticorum honorum ultra vitae suae tempus producere quodammodo viderentur. At vero saeculo
ineunte 1a. , quo Alexander III. floruit , jam recipi in Ecclesia coepit Ro
