Henrici Snellen ... Theoriae mechanicae physico-medica delineatio : in qua damnose ejus praecepta ad rationis & experientiae lancem revocantur ac practice emendantur ; cui praefixa est ad doctiss. clariss. D. Jacobum Le Mort epistola, ejusdemque resp

발행: 1705년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

aevo , ab ipso, ut praetendunt, Democriti tempore annisi fuere, ut hisce suis deliciis, exspatiationibus atque quibusvis inventionibus , libera etiam ingenia sub suum jugum mitte

rent.

Hi in quantitate materia ponderanda omento gravium , maxima sua posuere studia,

illa enim cum facile separabilis Mobservabilis

esset, ac plurimorum effectuum naturalium causae hinc conspicerentur , ab ipsis summo ardore, non contemnenda prosecuta fuit diligentia, eodem modo ut ab Anatomicis partium solidarum munere vario fungentium in nostra Machina distinctiones. Neglectae autem formae figurae magis reconditae cipi materiae immersae portiones e loces , utpote quae non tantam suarum actionum exhibent evidentiam, nec pari ratione in oculos omnium incurrunt cum suis efficiis, qui altius in particularium corporum septis labyrinthis ut plurimum latitant, unde liberrima meditandi, pronunciandi ansa carere debebant, liberalium artium tales magistri, magnis ausis excidentes. Totum enim eorum consensum lapplausum corruere cernerent , si generalia eorum praecepta revocarentur ad experientiae lancem ,

quam nullibi majorem alibi , quam in ipsissima illa materiae variatione ullus observaverit, a quae

122쪽

quae non solum ex quantitatis incremento, I- minutione tot sed potissimum ex quibusdam latentibus olim portionibus procedit, nunc sese manifestantibus cum figurae, formae materiae alteratione manifesta, quae aut ipsos fugiunt, aut cum malignitate damnosa λlentio alto per eosdem involvuntur, ut ab arduis pulchris conatibus , mentes c manus nobilissimorum naturae curiosorum ceterreant.

Haec ipsissimis ex regulis eorum patent esseverissima, ubi naturae opera facillima, nec tanta rerum investigatione opus esse temerarie pronunciant quamvis haec Opera naturae dista, in vigesima aliquando centesima vix observationum parte tam levidensia appareant, etiam in levistimis, uti nobis videtur, corporum X

ercitiis , quod in ipsa immediate expendenda Emme nologia fusius demonstrabitur. Haec igitur principia notionum Mechanicarum, si concedamus aliqua esse , attamen illa fere nihil sunt ad Medicinam vel Theoreticam vel Practicam stabiliendam , parum enimiis fidendum ratiociniis Mechanicis Theoreticis, quae nos semper in ipsa praxi deserunt,

nimiumque securos ac otiosos in artium scientiarum promotione nos reddunt. Gratis enim superficiales quosdam notos Ventus quantitatis materiae integrae assumunt,

datae ex hisce levibus assumtis concludunt,

123쪽

perfricta fronte alia causa Physicas negant, vim illi materiae motae, pondus eximium ut qualitatis omnis vicissitudines egregias inferunt, quae eadem evidentia sensus nostros, etiam inis doctissimorum hominum omnique Medica ar

te carentium incurrunt, Meosdem nulla cum utilitate commovent.

Inter ipsos etiam nondum convenit de ipsa materiae proportionis doctrina, quamvis de ea tam magnifice loquuntur Mathematici , Mechanicique ut manifestissime patet hoc exemplo pondus nempe aquae ad pondus mercurii vivi plurimi ut 1 ad I . statuunt , differt ab hac computatione Boyleus, qui proportionem statuit ut I ad Ia ex observationes Marini

ΦGhetaldi Ragusmi, ut 1 ad 13 subtilissima;

quae licet minima sit dit ferentia , alterationem

phenomamorum maximam ex eorum computa

tione proferre potest priori igitur incognito de posteriori minus concludere poterunt homines, in hac re nondum securi sed semper ad Geometricum illud circum circa recurrere coacti , incertitudinis se manifestissima praebe

bunt argumenta.

Chemici, at rerum abstrusarum tentamen& rerum naturalium scientiam ditandam intenti, ut loquitur de iis Rama ZZissus , per Vul- 3 canum

124쪽

86 THEORIAE MECHANICAE

canum tanquam alteram naturam celeritate pernicissima instructam, Palladem vel sapientiam

quaesivere, ubi celerrimo naturae cursum itinere perficere satagebant, qui ab ipsa natura sibi commissa tarde, quasi per ambages tantum, longioribus temporum moris exigi poterat. Hi naturam ipsam divexantes, eam tanquam super incudem efformant, ejusque causas in abditis materiae formis userunt , indeque productiones effetauum expiscari solent in profundisputeis .mineris rerum corporearum , perpetuo tanquam in visceribus naturae versari cupiunt, ut inde suam limul utilem commodam hauriant doctrinam, interpretationem suam ex ipso opere suaque arte depromunt, quam forsan nimis mancam jejunam semper censebunt Physici , utpote qui praeter generales quasdam regulas, sine exceptione limitatione depositas, vix aliud comprehendunt; Vulcanus enim ex coelo lapsus claudus evasit , duram feriens terram quae illius motui resistebat. Dubitatio exinde nata est, tantae utilitatis pro scientiarum incremento, ut ei soli fere debea tur attentio studiosa admonitio, quae generosas stimulare solet mentes, ad illa ulterius perpendenda , quae ab aliis leviter sicco quasi pede transmitti solent. De enumeratis bis mox exercitiis, dubitationem integerrimam sibi, aliis hemici reli-

125쪽

reliquerunt imo proposuerunt eandem cum Physicis licentiam, eamque serio inculcarunt,

ut nempe errores Vitarent, Veritate venarentur,

silvas, septa inirent ardua , interiora terrae viserent, sibique thesauros scientiarum compararent , non ut alerent dubitationem .disputandi pruritum foverent , sed ut dubitationis causas perspectas terminarent .solverent.

Principia hymicorum dubitationis , imo negationis sunt subjecta Mechanicis quos

strenue refutat Barchus ei quorum praecepta etiam erronea sunt, utpote ex tali falso principio prolata, quoniam ea in materia composita latitant , quae ex materiae illius nativa d compositione, destructione , non autem ex eadem integra produci secundum eos possunt; ideoque nunc demonstrandum est , principia haec esse ejusdem certitudinis, ac ea , quae ab ipsis proponuntur. Ea, quae in rerum remediorum ipsa nais tura existunt, suo accessu sanitatem, morbum, mortem corporum promovent, non imaginaria esse, nec de eorum existentia serio dubitari posse nemo sobrius negaverit principia vel Elementa hemicorum naturaliter , re ipsa materia inexstitisse, antequam ex ea per Chemiam eliciantur ergo non sunt imaginaria, multo minus nulla, nam nihili nullae sunt

proprietates, Me nihilo sit nihil. 4 Horum

126쪽

Horum principiorum numerus, non eorum

existentia in controversiis versatur hemicis, ut isorum propria figura moles generalis, ad classes operas universaliores revocanda, in dubio adhuc versatur , non autem speciales limitatae eorum figurae, moles 'uaedam pe- rationes ab iis unquam negata fuerunt, multo minus lites de iis tantae fuerunt , quae existentiam, usum commodum talium principio rum omnino tollerent aut saltem illud intendere viderentur.

Abusus quorundam systematum nimis gene ratium, usum tollere nequaquam debet, nam hac in parte cum Anatomicis Mechanicis etiam fallunt falluntur Chymici, superbo nimis gressu procedentes , quod merito de iis notat veritatum Doctor cautissimus Malebranche lib. . de inq. verit sub finem. Salem primarium hemicorum principium adesse, in mundo existere, eum in materia latitare , ac saepius altius submergi, intimiusque illi immisceri , quam ut facile permittat divortium, unusquisque novit, hemia de

monstrat.

Quid per salem intelligant Chemici , apem te satis dixere, docuere , nempe illum esse corpus figura acuta instructum, divisibilitati maximae idoneum, solubile in igne, aqua, tribus primariis Aristotelicorum sic dictis prin

cipiis

127쪽

eipiis fluidis, igni, motui nisu eorum optime .celerrime obediens, vim suam valde sensibilem , suo interventu , velocissime pro movens in quarto terreno nempe solido Ἀο- tui resistente, omnia namque corpora citissime agitat, ea ad valida cogens exercitia, quae aut nulla aut pauca ex ejus secessu vel defectu via

suntur.

Hunc in spiritum converti posse ope aetheris seu celestis, terrestris ignis , aeris isquae sese ei artifficioseis naturaliter pro tempore conjungentium, ibidemque copulam moram

majorem minoremve permittentium , statuunt demonstrant hemicorum experientiae omnes hos spiritus salinos denuo in salia majoris molis esse convertibiles, variasque figuras, moles totus inducere posse , diversis actionibus ulterioribus idoneos , per suam Operati

vam scientiam non meram contemplationem evincunt exinde rerum naturalium jucundas simul, utiles Metamorphoses fabricant lentas vel subitaneas quae opera non soli debentur Vulcano seu igni terrestri, non magis quam reliquorum corporum productiones Vulcano seu igni coelesti, una enim eademque utriusque foci materia est, quod patet in fumnis, pullorum exclusioni dicatis, hypocaustis vegetationi destinatis c. Tandem ubi ipsa natura demonstrat , eam F s mate-

128쪽

y, THEORIAE MECHANICAE

materiam in suis operibus esse efficacissimam, uti saepius monui, quae sales spiritu velociori copiosiori gaudet , cam vero quae iis caret, ad quaevis munia obeunda esse tardissimam, tam intra, quam extra nostram Machinam, ex iisdem observationibus naturalibus Chemicus edoctus sua praeparat , clocitatis gradu vario instructa aut destituta remedia an haec similia nulla aut phantastica dici queunt, in animo talium philosophantium locum habentia λ ut noster protrudit. Ex omnibus erui salem corporibus non posse, haec expertus in sua arte concedat hemicus, attamen illud salis existentiae negationem non evincit , sed quidem artis impotentiam, quae ex talibus concretis, hunc denuo expellere ignorat, quamvis revera ibidem arctiori vinculo ligatus haereat, illud sal requisitum haud adfuisse, in suo nempe primo ortu illi

materis nondum ita concretae , non demonstrat , quod infinitis exemplis experimentis evidentissimis penitior Chemiae scientia imbutus confirmare potest.

De modo salium numero disputent Chemici, de eorum potentia in corpora varia Orment hypotheses de acido scali , de figurae molis salint diversitate , ut inde nascatur fixum aut volatile, de acidi natura varieta

129쪽

DE LINEAT E PARS II Iobjiciant, quod illa alia in ipsa materia talis figurae existentiae non fuerint c. haec nihil ad

Rhombum faciunt, nempe an existant nec ne, salia proprie meneraliter ita nominanda.

Illud imprimis examini rigido subjiciendum

erat , an ex tali particularium investigatione, sive an ex salium, spirituum materiam assicientium exactiori notione, leges ipsius naturae quodammodo proponi, intelligi possint, cum quadam solenni conspicua in operibus materiae ac in naturalibus operibus limitatione pquod assirmant hemici , an vero haec nimis angusta, humilia sunt , quam ut nostrum Medicum Physicum in talibus teratur tempus, quod exspatiatione ad magis generalia solius mentis circa materiae separabilis quantitatem Versantis contemplatione , multo jucundius transigitur, magis satisfaciens plerorumque hodiernis ingeniis, studiis liberioribus,

merito dubitant plurimi, assirmant nostri Mechanici , negant imo pernegant Practici Chemici. Fructus , usus commoda ex utraque illa methodo provenientia, in plano essent locanda , ut exinde non de ordine , nec de dignitate esset controversia, sed de valore studii, ex re naturae, illius opere cum fulgore praesu-

Chemia ad rationes Nechanicas exarata,

130쪽

quod secundum auctorem aliquando posse non desperandum esto tales nempe quales luxuriantia Mechanicorum hodiernorum volunt praecepta , an validior majorisque fiduciae esset, ampliorem lucem Theoriae adferret , merito, meo quidem, salvo doctiorum judicio , dubitare liceret , nam ea vix unquam ita comprehendi posse , sub illis generalibus regulis absolute doctiores Practici, in Chemicis versatissimi ubivis demonstrant, imo hasce rimiles doctrinas ad desidiam potius, quam ad diligentiam stimulare artifices saepissime proponunt serio monent.

Haec quamdiu nondum ventilata rite discussa fuerint , jure proprio, naturali , quidquid de suis glorientur Mechanici postulatis propositionibus Geometricis , illarum abusum impotentiam exhibere cin lucem proferre non cessabunt hemici , suisque particularibus in septis sylvis, fodinis, fornacibus, ignibus, salibus contenti vivent, is unquam desistent bene agere , laetari , utilitatem generis humani promovere , jucunda seriis intermiscere, eaque conferre omnia , quae scientiae humanae limites angustos modeste extendere pos

sunt.

Chemicus igitur debet, nec alio modo procedere potest , in sua doctrina Theoretica, quam ex nocentibus & juvantibus remediis, ex

motu

SEARCH

MENU NAVIGATION