장음표시 사용
171쪽
suis vasis excretoriis , quod demonstrandum erat , quae motui clibrationi partium spiritualium sunt aptissimae , quamvis sanguis suum
etiam conferat munus , eique ac nervi, spiritus animales, a quibus partium facultates primum imperium acquirunt, quoniam humores ad independentiam majorem horum ope deinducuntur , moderamen autem ulterius acquirunt a portionibus variis per motus extricatis coacervatis , quae suo accessu reliquam materiam stimulant , quam ad fervorem , id est ad fortiorem sensibilioremque motum cogunt; prout post pastum immediate refocillamur, solis ante chylificationem effluviis , quae primum hoc opus perficiunt, prout idem febricitantes persentiunt, qui pejus sese habent post pastum, ex iisdem operum sensibilium stimulis, quod liquidissimum est in hecticis.
Quis ergo non videt in ipsa materia quin rendum esse illud fermentum, ejusque negata, admissa aut recurrens diota , non concessa tamen omnibus modis fermentatio: ex his argumentis auctoris, quod obnius C. A. prog. 16. movit jam dudum, levitas ejusdem liquet, si fermentum ut rogat est, ubinam existit pan non propriam vehunt fermentativam efficaciam plurima vegetabilia semel , saccharum, mustum, nuclei plurimi , cerasorum .prunorum , succi c. quae diluta sponte fermentescunt
172쪽
absque ulla fermenti additione , quod etiam notat . C. Barchus en in ferment explicat:)&probant illud spiritus, qui inde prodeunt velocissimi.
Superioribus insuper ad examen exaetum revocatis , manifestum fit sententiam, qua propria singulis viscerib fermenta tribuit , minime circulanti sanguini nec sensui communi repugnare, ut objicit aucto p . . ille quaeso perpendat ulterius, vascula sinuosa glandulas fermentum hoc continentes , aliquomodo ab aestu sanguinis esse remotas , eique aggeres esse objectos ex fibris , valvulis musculis sphi intericis in glanduli ; unde maximum confusionis periculum praecavetur , quibus adde , si collectio subsistentia alicujus humoris discrepantis in hoc illove loco separato repugnaret circulationi, statim profecto bilis , lac, semen a statu suo naturali corrueret lymphatica vasa nulla essent, circulatio enim non adeo exaeta est, ut uniformem absolutam omnium liquorum
involvat miscelam , ea tantum in oceano nostro observabilis est, lentius plane alio mo do in caeteris humoribus motus ille localis procedit. Cur non exstinguatur unde ei suppetat supellex, abunde ut credo satisfactum est superioribus , unde enim vires exhaustas recupetant ex morbis convalescentem ex eadem materia:
173쪽
teriae portione, quae sensim ac sensim ad illam figuram potentiam ascendit hoc patet in acidis ructibus salutis indicia praebentibus in
morbis ; ut annotavit Hippocrates Aph. I. Sect. 6.
Quamdiu alimenta suppetias tradunt humoribus , hi depauperati in integrum restituuntur, ad illum apicem motus , molis, fgurae reduci sese sinunt ad luxuriantes operas transire queunt tamdiu redintegrationes illius fermenti spirituosiis exinde subsequentes actus
etiam periodicas inire revolutiones possunt, quae cessant pro tempore , ex profligatione vel consumtione minimarum illarum materiar po tionum, centra sua deserentium, donec aliunde de novo , eidem operi idoneae accedant.
Haec tam vulgaria, evidentia sunt in pluribus aliis partibus , earumque functionibus vel facultatibus imminutis , alteratis, immutatis, ut de iis nullus dubitationi superesse possit locus, restat autem inquisitio undenam tali fermentorum diversitas, quae singulis distinctis partibus, ut a junt, assagnari ab aliquibus Chemicis soluit. Partes solidas, glandulas variare in suo contextu, tu ordine tam superficierum quam cavitatum, sinuum, angulorum , ramiscationum, ibidemque contineri fluidos humores non minus inter se distinctos, illa loca perreptantes de
174쪽
quadam pressione distendentes , ibidem circuislantes, circumrotari, comminui subigi, itaugi minimas sensim abeant partes, etiam indefinitae molis figurae capaces, cuncti Ana
tomiae etiam rudioris capace norunt.
Has partes solidas a fluidis affici nemo dubitat, eas autem affectiones non una sed varias accidentias exhibere in variis massis , in praxi uberrime liquet, in sanitate ipsa constat, i inde natura liquidi 'solidi manifestior ob oculos perpetuo ludit, etiam illud alio modo explicantibus , sermo enim noster veritatem Venatur, non ambitum de imperio verbifero. Portiones minimae materie , quas hemici sales aut spiritus nominant, sequuntur naturam illius, ex qua prodiere per motum fugam liberatae a suo corpore crassiori , unde actio etiam sequitur hanc figuram, exinde varietas prodit spirituum, salium seu fermentorum, quocumque nomine has designari lubeat partes, ac merito dici possunt, si saniori sensu milia expendamus, quod singulae glandulosae massae , fluidum distinctum vehentes propria contineant fermenta, quamvis alio etiam titulo haec insignire quis Physicus Medicus possit. Non alio igitur modo fervorem fermentationem posse explicari , neque per illa vocabula aliud opus voluisse Chemicos , nisi
illud quod ope spirituosae cujusdam portionis
175쪽
ex materia ipsa resultantis perficitur , statuo, reliqua, quae in ipsos fuere deblaterata, ab a tis ignorantia Wodio, aut a mala horum expressione ortum sumpsisse assarmo , quae nunc ulterius prosequi supersedeo. Illa, quae gratis praesupponit hic auctor, p. o. brevi in sanguine cessaturum motum intestinum, nisi liquido, quod a corde immittitur, excitaretur denuo , ad vitam resuscitationem usque sufficiens, denotant ipsum penitus ignorare motum intestinum , ut cum dicit qua sub iisdem planis horizontalibus iacent, qualiter premuntur , adeoque ad quietem sese componunt;
bella profecto verba Mechanica quae nihil in rebus Physicis Medicis sunt aestimanda ; nulli
igitur essent, nec fieri possent, secundum hunc auctorem , motus intestini , in musto , qua saccharata , hydromelite, succis vegetabilium, laete , urina , lymphaci sanguine , caeterisque
liquidis, dummodo sub iisdem planis c. premerentur , neque exhalationes aliquid de materia detraherent mota, quae se mutuo premit,
atterit; neque illae exhalationes tortiones collectae , alibi sese sisterent , multo minus agerent , tandem ipsa integra aeterna permaneret materiaci longa tatis fundamentum nobile.
Restant lethorae pro Mechanica si Dis placet causa menstrui fluxus invocatae nobiliores s demon-
176쪽
demonstrationes; nam ad fermenti meri noxas lethales causas , ab auctore ventilata , respondere , esset cum eodem nugari , nemo e nim ultra posse, obligatur; potentia talis fermenti a nobis propositi nunquam ultra limites suos pergit , quos agnoscit c ipsa materia limitatos , ergo nunquam noxium esse potest,
cessante enim illius produstione iis validiori, cessat cilla in suo motu propulsivo.Quid proprie per lethoram intelligi , vix explicat Auctor; Medici duas statuerunt, quoad
vires nempe quoad vasa , utraque forsan ex uno eodemque fonte prodiente , diversimo- de Machinam assciene , nulla datur, si potentiam actionis sanguinis spectes, copia enim sua redundat, aut quaedam vasa nobiliora vel ignobiliora premit. Undenam illa lethora magis emergat in virginibus ad illum aetatis florem evectis, quam in adolescentibus P statuit minorem transpirationem causam esse , quod domi agant neque vehementioribus laboribus exerceantur, cum Galleno nempe, Mechanicorum forsan principes a stirmans solis accessum negatum, etiam minus
perspirabilem cutim, tenellam .delicatulam reddere , vah quanta haec est quaestio , qua, ut Ct Bolini verba, ad haec respondentis inferam, prog: 6 C. A. quidem magistralis videli poterat magistris illis artis, Hippocrati nempe
177쪽
pei Gallen ; a tyrone nilomini commode solvenda videatur etiam Charieton, qui hanc sententiam viriliter evertit.
Transpiratio morbos gignit negata , morbi nunquam sanguinem bonum deis catum
creant, sed eundem aut sero aut materia quadam crassa gravant , ergo transpiratio negata
pleonasmo sanguinis noxia itane adversa est: haec si dilui per Medicinam staticam Sanctorii possunt , prodeat homo Mechanicus imo, morborum origo, praecipuum fundamentum ex hujus negatione cum in omnibus hominibus habeat locum, an credibile est, hanc transpirationem interceptam in muliebri sexu esse ple- thora menstruationis causam λSi per lethoram, susscientem sanguinis quantitatem intelligat, ut par sit acturae men struali ferendum stemineum corpus, de eo ne in dubitat, sed si per hanc velit illam redundantiam sanguinis, cui in corpore sustinendo impar esset mulier, illud pernegatur, nisi ex diversis menstruationum temporibus illud demonstretur, nempe mulierem semper ita in pondere accrevisse Vecrevisse , ut justa inde mensura ponderis expendi possit antequam fidem, quin
vis audacter protrudens, mereatur.
Fermenti naturam vim ignorans simul abhorrens reind , ubi tam funestas ei adscribit actiones p. Io forsan nil metuit de hoc .
178쪽
concesta fluxu sanguineo, qui , semel admissus,
non tam facile cessaret , postquam vel minimum inchoasset, perpetuari deberet, denovo semper accrescente sanguine , etiam fluentibus menstruis , ab alimentis non abstinente muliere, etiam iis , quae minus perspirant secundum Sanctorium, ut caro suilla, melones, ficus recentes c. inhibita , de nocte aut frigore transpirationis quandoque materia, quae ex minore motu vel stotnacho male cibos digerente ad uncias viginti, vel plus, ut in diversis notat Sanctorius aphorismis potest alterari his adde vasorum diametros, magis a menstruationibus recurrentibus extensos , unde tandem nulla esset remora , minimo etiam ponderi superfluo sanguinis , quin per illa latiora vasa statim ob renitentiam negatam exitum integrum obtineret sanguis, praesertim cum erectae incedant mulieres, ac horizontalis vel perpendicularis permaneat fluidi pressio. Hae enim difficultates non sunt metuendae, io sanguinis materia alius motus dispositio portionum minimarum requiratur, ante
quam ille fluxus inchoet vel cesse , sanguinis
etiam foetore aut fragrantia , secundum nostrum, illud annuente. De novo restaurari sanguinem, eumque renovari per nutrimenta , ut jacturae denuo resi-
.stere possit, eumque, tempus denuo quoddam requi-
179쪽
DE LINEAT E PAR II. rrequirere , antequam spiritualibus illis nobilitetur portionibus, atque iisdem impraegnetur, illasque non simul, semel posite communicari lymphae, partibus solidioribus , sed tantum
per vices, tandemque motus illos luxurianti illi deberi materiae credimus, affrmamu S. Causas lethorae gemineae traditurus, aureas quasdam Mechanices regulas praemittit auctor, ad quarum normam fermentis ad pistores ablegatis, hodie edicinam construere, ut reste notat Rama ZZinus de morb. artis. p. Ιq9.
student Mathematici , in priori vero multa essent limitanda climanda, antequam consensum obtineant Medicum praecipue Practi
Corpiu omne in eodem flatu permanere , si evacuatio additioni fuerit aequatura unusquisque concedit, modo eadem sit qualitas, quantitas, quodvis illius materiae requisitum, alias negatur, nam pondus vel quantitas sola non est
mensura corporis , nisi talis quae omnes materias respicere posset quantas dicendas sic libra mercurii vivi clibra aquae conveniunt in pondere, sed non in aliis qualitatibus ; sic oleum therebintinae olivarum , in illo tertio conveniunt , ut sint inflammabilia , ut fuliginem tradant c. attamen nemo statuere auderet, si oleo olivarum partem detraherem per destilla-ψonem , vel simpliciter tantum, substituens.
180쪽
oleum herebintinae ejusdem ponderis , quod oleum olivarum in eodem statu permaneret; imo vix illud affirmari posset , etsi novum oleum olivarum substitueretur , nisi omnes materiae illius portiones essent unae eaedemque; hoc insuper quam maxime liquet in vinis, eorumque miscelis dolio replendo destinatis, ubi
tot luctae, motusque saepissime oboriuntur intestini, ex minima portionum minimarum vix
perceptibili descrepantia. Si animali cuivis periodica aliqua supervenerit sanguinis eruptio, ct idem exacta eruptione flatus redierit , qui sub initi rem periodi fuit , ita ut
nec minus nec magis ponderosum flat animal , ine ante eruptionem istam fuisse plet horam c. haec regula seque suis scatet difficultatibus, nam quamvis nullibi haec demonstrata sunt, ut diximus, sed potius experientiae rationi Medicae repugnent quam ob rem parum ad haec respicere possem, sed ut satisfiat aequitati pauca
cognitu necessaria notabo. Parogismus menstruationis periodice recurrens convenientem ita corpori evacuationem
requirit , ut flatus idem sit post exactum illum puroxismum, ac sub initium periodi fueritu hoc primo in Machina muliebri demonstretur, quod impossibile statuimus , nisi contrarium per ipsam ponderationem in diversis pateat; illud ubi pateret aequale pondus nondum consequentiae
