Cornelii Nepotis Vitae excellentium imperatorum cum notis in usum scholarum Regni Neapolitani infimae latinitatis. Tomus secundus

발행: 1812년

분량: 226페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

13έ Cornelii Nepotis singulis familiaribus dispertirentur i , et summa

Terum tradita esset tuenda eidem , cui Alexander moriens annulum suum dederat et , Perdiccae : ex Io omnes conjecerant, eum rΡgnum ei commenasse , quoad liberi ejus in suam tutelam pervenissent : aborant enim Craterus b , et Antipater ) . qui antecedere hunc videbantur : mortuus erat Hephaestio S) , quem unum Alexander , quod facilesntelligi posset, plurimi secerat ii): hoc tempore data est Eumeni Cappadocia , sive potius dicta . Nam tum in hostium erat potestate γγ . Hunc sibi Perdiccas adjunxerat magno studio , quod in homine fidem et industriam magnam videbat: non dubitans, si eum pellexisset, magno usui sore sibi in his rebus , quas apparabat . Cogitabat enim quod sere

omnes

1 4 Dispertirentur. Quae vi comparata Macedonia. regno adjunCta erant. a) Annulum suum dederat. Quod traditae hereditatis apud veteres indicio erat. Quare legimus et Tibe-xio morienti Caium annulum detraxisse , et Augustum Iecto cubantem Agrippae annulum , quem acciperet , porrexisse. Si Craterus . Quem plurimum Alexander amabat . Curtius lib. 6. c. 8. Erat Craterus regi carus ira Pau-

eis .

Antipater. Iolai filius, et discipulus Aristotelis. 5) Mortuus erat mAhaestio Apud Ecbatana, cum ardentissima febri, qua laborabat , carere nullo Pacto

6 Plurimi secarae. Usque adeo ut medium . Velut si in curando negligentior fuisset. snspendi iussit Λlexander ; tantum insaniaε dolor mortis attulerat. Erat potestato . Sub Λriarathis Regis erat imp xio: quo interfecto , Nicanor primum, postea Oblanuit Seleucus. Duiligeo by Cc oste

142쪽

Eumenes. 135

omnes in magnis imperiis concupiscunt omnium Partes corripere, atque complecti. Neque vero hoe solus secit : sed ceteri quoque omnes , qui Alexandri fuerant amici . Primus Leonnatus si) Macedoniam praeoccupare destinaverat. Is multis magnis sollicitationibus persuadere Eumeni studuit, ut Per. iccam desereret, ac secum saceret Societatem. Quum perducere eum non POSSet, interscere conatus est: et secisset , nisi ille clam noctu ex praesidiis ejus effugisset. III. Interim conflata sunt illa bella , quae ad internecionem post Alexandri mortem gesta sunt , omnesque concurrerunt 2 ad Perdiccam opprimendum . Quem etsi infirmum Videbat , quod unus omnibus resistere cogebatur, tamen amicum non deα seruit , neque salutis , quam sidet , fuit cupidior . Praefecerat eum Perdiccas ei parti Asiae 3 , quae inter Taurum montem jacet, atque Hellespontum: et illum unum opposuerat Europaeis adversariis ). Ipse Aegyptum oppugnatum adversus Ptolemaeum erat prosectus. Eumenes quum neque magnaS copiaS , neque firmas haberet , quod inexercitatae , et non

i 4 multo

i) Primus Leonnatus. Unus ex Alexandri Corporis custodibus, cui Phrygia ad Hellesponium obtigerat. a) omnesqus concurrerunt. In primis Craterus, et Antipater , Graecia subacta , belloque Lamiaco Confe-

S) Ei parti Asiae . Bello contra Ptolomaeum. Praefectus tunC erat Eumenes earum Copiarum , quae in Armenia et Cappadocia erant: quae duae regiones Tau- To monti iunguntur.

) Euro actis adoersariis . Cratero , AntiPatro, Aridaeo, qui postea Philippus dictus est.

143쪽

136 Comelii Nepotia

multo ante erant contractae : adventare autem dicerentur , Hellespontumque transisse Antipater , et Craterus magno cum exercitu Macedonum, viri cum elaritate , tum usu belli praestantes : Macedones vero milites ea tunc erant fama , qua nunc Roma-

Mi serentur : etenim semper habiti sunt sortissimi , qui summam imperii potirentur : Eumenes intelligebat , si copiae suae cognoscerent , adversus quos ὰucerentur , non modo non ituras , sed simul cum nuntio i dilapsuras. Itaque hoc ejus suit prudentissimum consilium , ut deviis itineribus milites duceret , in quibus vera audire non possent , et hia persuaderet, Se contra quosdam barbaros proficisci. Itaque tenuit hoc propositum , et prius in aciem exercitum eduxit; praeliumque Commisit, quam milites sui scirent, Cum quibus arma conserrent. Eia Deit etiam illud locorum praeoccupatione , ut equitatu potius dimicaret, quo plus valebat, quam Peditatu, quo erat deterior. IV. Quorum acerrimo concursu quum magnRm partem diei esset p' gnatum , cadit Craterus dux , et Neoptolemus, qui secundum locum imperii tenebat a). Cum hoc concurrit ipse Eumenes. Qui quum inter se complexi, tu terram ex cquis decidissent 3), ut facile intelligi posset inimica mente contendisse,

animoque magis ctiam pugnasse , quam corpore et non prius distracti sunt, quam alterum anima reliqum i Simul cum nuntio. Simul ac nunciatum fuisset. a) Imperii tenehat. Sinistro cornu praeerat, Cra

144쪽

Eumenes. 13

liquerit si . M lioc aliquot plagis Eumenes vulne

ratur , neque eo magis ex Praelio excessit, sed aerius hosti institit. Hic equitibus profligatis , interfecto duce Cra=ero , multis praeterca , et maxime nobilibus captis , pedestris exercitus , quod in ea loca erat deductus , ut invito Eumene elabi non posset , pacem ab eo petit. Quam quum impetrasset, in fide non mansit, et se , simul ac potuit, ad Antipatrum recepit. Eumenes Craterum ex acie semivivum elatum recreare studuit. Quum id non potuisset , pro hominis dignitate , proque pristina amicitia namque illo usus erat , Alexandro vix O , sa- miliariter amplo lanere extulit, ossaque in Macedoniam uxori ejus ac liberis remisit. V. Haec dum apud Hellespontum geruntur, Perindiccas apud flumen Nilum interficitur a Seleuco et , et Antigono : rerumque summa ad Antipatrum desertur. Hic 3 , qui deseruerant, exercitu sus a-

gium serento capitis absentes damnantur 5) : in

his Eumenes. Hac ille perculsus plaga non Succubuit , neque eo secius bellum administravit. Sed exiles res 6 animi magnitudinem , etsi non frangebant Anima reliquerit . Neoptolemum r qui Succiso Crure Cum altero genu nixus adhuc Eumeni obstitisset, ab eo lethale vulnus ac Cepit. a) A Seleuco . Antiochi filio , qui Alexandro mortuo Syria. Et Babylone potitus est. Philopatoris Cognomen habuit .

S) mo. Id est apud flumen Nilum. Iragium ferentn. Curtius lib.5. DA cvitatibus

rebus o iusto Macedonum modo inquirefiat exercitus.

5) Ahsentes damnantur. Quina uaginta simul Cum Eumene t ex his Alcetas ρrat Perdiccae frater . 6) Eriles res . AdVETSue.

145쪽

138 Cornelii Nmotis.

baut, tamen imminuebant. Hunc persequens Antigonus , quum omni genere copiarum abundaret . saepe in itineribus vexabatur : neque unquam ad manum accedere licebat, nisi his locis , quibus multis possent pauci resistere . Sed extremo tempore , quum consilio capi non posset, multitudine circumventus est. Hinc tamen, multis suis amissis se expedivit, et in castellum Phrigiae , quod Nora appellatur, confugit. In quo quum circumsederetur i , et Vereretur , ne uno loco manens equos militares Perderet, quod spatium non esset agitandi et callidum fuit ejus inventum, quemadmodum stanst jumenis tum calefieri, exercerique posset, quo libentius et

cibo uteretur, et a Corporis motu non remoVeretur.

Substringebat caput loro altius , quam ut prioribus pedibus plane terram posset attingere. Deinde post verberibus cogebat exultare , et calces remittere. Qui motus non minus sudorem excutiebat , quam si in spatio decurreret. Quo iactum est , quod omnibus mirabile est visum, ut jumenta aeqne nitida a ex castello educeret , quum complures menses in obsidione suisset, ac si in campestribus ea locis habuisset. Ea conclusione quotiescumque voluit, et apparatum. Et munitiones Antigoni alias incendit, alias disjecit. Tenuit autem se uno loco , quamdiu fuit hiems . quod castra sub dio habere nou poterat . Ver appropinquabat , simulata deditione , dum de conai

i) Quum circumsederetur . Ab Antiocho , qui duplici muro castellum clausit . a) Aeque nitida . Pinguia. Est enim nitor Apulejol. T. Metamorph. Ain odo , seu ut ipse loqui amat pin itias . Ovid. Nitidam ove praepia Poc iam Diuitiasti by Cooste

146쪽

-' Eumenes. 339tionibus tractat, praesectis Antigoni imposuit i) :

seque ac suos omneS extraxit incolumes.vI. Ad hunc Olympias et , mater quae fuerat

Alexandri , quum litteras et nuntios misisset in Aiasiam , consultum , utrum repetitum iret Macedoniam nam tum in Epiro habitabat et eas res occuparet : huic ille primum suasit , ne Se moveret , Et expectaret quoad Alexandri filius regnum adipiscevetur . Sin aliqua cupiditate raperetur in Macedoniam , omnium injuriarum oblivisceretur, et in D minem acerbi Ore uteretur imperio. Horum nillil ea secit. Nam et in Macedoniam prosecta est, et ibi crudelissime se gessit 3 . Petivit autem ab Eumene absente , ne pateretur , Philippi domus et spmiliae inimicissimos stirpem quoque interim cre , ser-xetque opem liberis Alexandri. Quam veniam si da-Tet , quamprimum exercitus pararet, quos sibi su sidio adduceret. Id quo facilius saceret , se omnibus praesectis , qui in officio manehant, misisse litteras , ut ei parerent , ejusque consiliis Merentur . His verbis Eumenes permotus satius duxit , si ita tulisset sortuna , perire bene meritis reserentem gratiam, quam ingratum Vivere. VII. Itaque copias contraxit , hellum adversus. Antigonum comparavit , quod una erant Mac dones complures nobiles, in his Peucestes, qui cov-

i Imposnu. Decepit ex his Hyeronimum. Σὶ olum ias . Filia Neoptolemi, regis Molossorum,

Nyrialo antea appellata .iS o sit . Nam principum passim caedes fieri, jussit Quo factum est, ut universam Macedonium a Sodomoque rρgia abalienarit.

147쪽

34o Cornelii Nepotis Poris ensios fuerat Alexandri 1) , tum autem obtinebat Persidem : et Antigenes , cujus sub imperio phalanx erat Μacedonum, invidiam verens, quam tamen effugere non potuit si potius ipse alienigena summi imperii Potiretur, quam alii Μacedonum , quorum ibi erat multitudo : in principiis a nomine Alexandri statuit tabernaculum 3), in eoquo

sellam auream cum sceptro ac diademate jussit poni , eoque omnes quotidie convenire , ut ibi de

summis rebus consilia caperentur : credens minore

se invidia sore , si specie imperii , nominisque Simulatione Alexandri , bellum videretur administraxe : quod et secit. Nam quum non ad Eumenis principia , sed ad regia conveniretur, atque ibi de rebus deliberaretur , quodammodo latebat : quum

tamen per eum unum gererentur omnia.

VIII. Hie in Paraetacis 4) cum Antigono constia

xit , non acie instructa, sed in itinere : eumque ma Ie aeceptum in Mediam hiematum coegit redire .

Ipse

1 Fuerat Alexandri . Unus e custodibus Corporis Alexandri , qui ad septem fuisse dicuntur. Hunc Alexandri Μ. Sarpatorem appellat Plinius . ain In yrinclytis. Princi ira certus ac prinCePS C Storum Iocus , ubi principes seu exercitus duces tandebant, et jura reddebantur, sacer habitus , ibique a- Oct extrui scilitae. S) Statuit tabernaculum . Haec sane erat sententia Ptolemaei i quam refert Curtius , ut sede Alexandri in principiis Posita , qui consiliis ejus adhiberentur , Coirent , quoties consulto opus fore , inter ipsos duces

statueretur.

4) si Paraetaeis. Paraetaceni juxta Ptolomaeum sunt Mediae populi. Diuitiam by Corale

148쪽

Eumenes. Il a

Ipse in sinitima regione i) Persidis hiematum εο- pias divisit, non ut voluit , sed ut militum cogebat voluntas. Namque illa phalanx Alexandri Μ-gni et , quae Asiam peragrarat deviceratque Persas, invetera a cum gloria, tum etiam licentia, non parere se diwibus, sed imperare postulabat: ut nunc veterani iaciunt nostri 3 . Itaque periculum est, ne faciant , quod illi secerunt sua intemperantia nimiaque licentia , ut omnia perdant , neque minus eos , cum quibus steterint, quam adversus quos se cerint. Quod si quis illorum veteranorum legat sa-Cta , Paria horum cognoscat: neque rem ullam, nisi tempus, interesse judicet: sed aci illos revertar. Hiberna sumserant non ad usum belli ) , sed ad ipso-xum luxuriam : Iongeque inter se discesserant. Hoc Antigonus quum comperisset, intelligeretque se pa-Tem non ESSe paratis adversariis , statuit aliquid subi consilii novi esse capiendum . Duae erant Viae, qua ex Μedis , ubi ille hiemabat , ad adversariorum hibernacula posset perveniri , quarum brevior Per Ioca deserta , quae nemo incolebat Propter a quae inopiam : ceterum dierum erat sero decem. IIIa i) Finitima rogione . Pro finitima regione Gabenam sive Gabienum intellige , quae jacet in Media . a) Phalanx Aleaeandri Magni. Argyramides di-.

cti , quod argento caelata scuta geStarent.

S Veterani faciunt nostri. In quorum militum importunam insolantiam ita Cic. Philip. XI. c. 14. Quo

usques P. C. dicemus sententias peteranorum arbitria-

eu Z Quod forum tantum fastidium est Z quas tanta rarrogantia , ut ad arhitrium illorum imνεratorem etiam deligamus ' Non ad nsum Belli. Idest non ad vires per illam hiberni temporis interquietem recuperandRS .

149쪽

14 a Comelii Nepotis Ia autem, qua omnes commeabant altero tanto 1 longiorem habebat anfractum , sed erat copiosa , omniumque rerum abundans. Hac si proficisceretur, intelligebat prius adversarios rescituros de suo adventu , quam ipse tertiam partem consecisset itineris sui. Si per loca sola contenderet et) , sperabat saimprudentem hostem oppressurum . Ad hanc rem conficiendam, imperavit quam plurimos utres atque

etiam culleos comparari 3) : post haec pabulum :

praeterea cibaria cocta dierum decem : utque quam minime fieret ignis ita castris. Iter, quod habebat, omnes celat. Sic paratus , qua constituerat , promciscitur.

IX . Dimidium sere spatium consecerat, quum e Tlamo castrorum ejus suspicio adlata est ad Eumenem , hostem appropinquare . Conveniunt duces equaeritur , qtid opus sit facto. Intelligebant omnestam celeriter copias ipsorum contrahi non posse , quam Aatigonus ad suturus videbatur. Hic omnibus

titubantibus i) , et de rebus suminis desperanti

bus, Eumenes ait, si celeritatem velint adhibere, et imperata sacere, quod ante non secerint, se rem expediturum. Nam quod diebus quinque hostis transire posset, se effecturum , ut nota minus totidem dierum spatio res tardaretur : quare circumirent, suas quisque copias contraheret. Ad Antigoni autem refrenandum impetum, tale capit consilium. Certos

mitis i) Altero tanto. Itali alarettanto . Livius e alterim e meum sae L itiuo is lectu adjiciabatur . a) Sol ι contea time. Deserta uates dixit. Ita Sallu

stius : Ioca sola cte nuda signantium.

S) Cullesos. Quibus aqua vectari posset. 4) G tubantiἶus . Trepidantibus .

150쪽

Eumenes. id

mittit homines ad infimos montes , qui obvii eant itineri adversariorum : bisque praecepit , ut prima nocte i) quam latissime possint, igne& iaciant quam

maximos , atque hos Secunda igilia minuant , tertia perexiguos reddant: et assimulata Castrorum conis

suetudine suspicionem injiciant hostibus , his locis

esSe castra , ac de eorum adVentu esse praenuntiatum : idemque postera nocte faciant. Quibus imperatum erat, diligenter praeceptum curant. Antigonus tenebris obortis ignes conspicatur : credit de suo adventu esse auditum, et adversarios illuc suas contraxisse copias . Mutat consilium , et quoniam imprudentes adoriri non posset , flectit iter suum , et illum anfractum longiorem copiosae viae capit , ibique diem unum opperitur , ad lassitudinem sedandam militum , ac reficienda jumenta , quo integriore exercitu decerneret.

X. Hic Eumenes callidum imperatorem a) vicit

consilio , celeritatemque impedivit ejus : neque tamen multum profecit. Nam invidia ducum , cum quibus erat, perfidiaque militum Macedonun vete-Tauorum , quum Superior praelio discessisset , Antigono est deditus , quum eXercitus ei ter ante separatis temporibus jurasset , se eum defensurum , nec unquam deserturum. Sed tanta suit nonnullorum virtutis obtrectatio 3) , ut fidem amittere mallent , quam eum non prodere. Atque hunc Antigonus , quum ei fuisset insestissimus , conservasset, si

Per i) Prima nocte. Prima vigilia noctis. Notissima sane est illa in quatuor militares vigilias noctis divisio. a Callidum imperatorem . Antigonum . 3 obtrectatio. Oherectatio est GHgritudo ex eo quod alter Potiatur aO, quod Φεs conculcsit. Cic. Tusc. 4.

SEARCH

MENU NAVIGATION