장음표시 사용
11쪽
I. Disciplinas criminales juxta maria legum criminalium objecta diMidendi necessitas.
S. I 3. . Iuris criminalis scientia latissime sumpta principiorum omnium notitiam complectitur, quorum Ope crimina a sociali ordine arcentur. Id autem duplici ratione sit: aut enim leges crimina am vent quin ulla libertatis hominum naturalis adhibeatur restrictio, vel hujusmodi libertatem plus minusve restringondo. Media, quae primum praestant, ab iis longe disserunt quae alterum. Heine varia legum criminalium ossicia, variaque juris criminalis objectar quae etiamsi in unum eumdemque finem , civium scilicet securitatem, omnia collineent, Convergantque, propriis tamen peculiaribusque Singula consistunt, atque utuntur principiis. S. I 4. Ut igitur media omnia rectius siciliusque dignoscantur, queis criminales leges Suum assequuntur finem: ut quae horum mediorum potior ratio, atque utilitas sit: quae demum hujusmodi mediis intercedat connexio: quatenus omnia ad publicam privatamque securitatem fovendam, promovendamque Conspirent, decernatur, necesse est singula a singulis Secernere, Propriamque uniuscujusque naturam rimari. Praeterea propositae divisionis utilitas ex hoc Patet, quod humanae mentis progressus eo validius Promoventur quo accuratius disquisitiones, quas intendunt, utilium instar laborum, dividuntur I . II. Proecipua criminalium legum sciorum OStenditur dirisio.
I. IS. Tum leges absque ulla libertatis hominum
12쪽
naturalis imminutione, Si eam eXcipiaS, CX qua societatis ordo essentialis pendet S. II. , crimina amoliuntur, cum illorum causae vel generaliter inhumanorum pathematum indole, ac politicarum institutionum natura, vel particulariter in nostrae civitatis aut politico, aut morali, aut oeconomico regimine sedulo Praesentiuntur atque amoventur: vel, si hujusmodi causae existant, aerumnosis illarum essectibus ita occurritur, ut immediate delinquendi consilia antequam publicam securitatem Sub Vertant Praecidantur. Haec autem criminum avertendorum methodus diroctim illis occurrit. Siquidem cum criminum Causae vel a SOCietate arceantur, x et tempestive Supprimantur, non est cur illarum pertimescamus
f. I 6. Crimina vero tum demum naturalem hominum libertatem restringendo legum latores amovent cum ingenitas humano pectori Cupiditates, vimqtie saevientium assectuum quantum par est PraeeaVenteS, actiones statuunt, quae tamquam crimina civibus interdicendae Sunt, poenaSque Salaciunt, quarum metu pertorriti homines criminosis desideriis resistant, atque ah hujusmodi actionibus abstineant. Haec vero criminum avertendorum methoduS incerte admodum, ac, ut ita dicam, indirecte suos parit essectus. Poenae enim metus moralem non physicam voluntati vini inseri, adeout eatenus criminosis cupiditatibus resistat
o Cum haee legum eri manalium serendarum ratio muIto complicatior ac difficilior sit quam quae in poenis sanciendia D nsistit, ea vel penitus neglecta, vel persunctorie in societatis usum deducta semper suit. Haec disciplinarum criminalium pars. ut cum Bentham loquar , trascendentalis est, ae leviorum ingeniorum captui parum accommoda . Quid igitur mirum si quoii die poenarum efficaciam laudibus in coelum esserri audiamus, regulas vero de criminibus directim praecavendis omnino contemplas conspiciam usi Vid.Sentham Traite de legisI. ciMil. et Peniat. MOl. a. introd.
13쪽
quatenus qui in vetitum ruit vel ad poenam aduerint animum, vel, si id accidat, illam se certo subiturum praevideat, vel demum assectuum vis, qui in crimeta irruunt, ea haud sit, quae Poenam contemnat I . i
III. Politia criminalis ab jure Poenali secernitur. I. 17. Ex posita criminalium legum ossiciorum divisionu Praecipua juris nostri, nec non disciplinarum, quae illius principia exhibent, oritur partitio . Leges
Iotionesque, quae criminum directim PrincaMendo rum methodum statuunt, internum civitatis regimen seu Politiam constituunt, quae suis innititur pecu
liaribus principiis, quaeque vel publicam felicitatem vel securitatem publicam respicit I. 5. ).
I. I 8. Potitiae actio multifariam exuritur, ejusque varia ossicia in classes abscisse redigere, propriisque nominibus indicare pene impossibile est a . 19. Politiae administratium, quam Vocant, ante uinciarim, judica arim, correctionalis rejectis nominibus 3b, alia est politiae pars, quae cum rei Pu blicae administratione connectitur: alia quae cum Pin natium legum actione . Intervallum, quo utraque dividitur, varia politiae ossicia opplent, atque instar eatenae, quae pluribus anulis constat, publicam prosperitatem cum Publica securitate conjungunt: quorum varia ac Saepius arbitraria sunt nomina. S. ao. Administratio sic proprie dicta ad reipublicae oeconomiam Spectat, quae si rerum quae inter civeS
i Quae dire elim quaeve in directim politica media crimini-
hua occurrant accuratius patebit eum politiae aggrediemur Principia. interim. vid. Bentham loc. eitiai. Nol. I. Paro. u. Pos. 4.. introd.
14쪽
communes vel publicae sunt usum respiciat Politia oeconomica nuncupari potest, cujus objectum Proveritas Publica: si criminum causas in qualibet interni regiminis parte sedulo investigat I , hominumque motus quatenus vel Criminum causas, vel criminum praeparationes Praeseserant adsidue, attenteque scrutatur Politia gubernatrix vel politia sic Pro rio dicta 2 est nuncupandae cujus objectum Securitas publica. f. 2I. ΡOlitia vero, aut oeconomica aut gubct natrix Sit, non solum PrinciaMendo sed et Puniendo suum exerit ossicium: quandoquidem altera quasdam actiones punit quatenus prosperitati publice adver- Santur, altera quatenus primae veluti lineae criminum Sunt, adeoque publicae indulget saluti dum hominum libertatem minuit eo obtentu ne in graviora Prorumpant: quae omnia ad delicti Politim notionem pertinent, ac Politices ossicii cum legis poenalis ossicio Contactum constituunt 3 .f. 22. Poenarum constitutio regulas necessario sup ponit, quibus compertum sit: Ι quaenam actiones tamquam crimina civibus i nterd icantur, II. quae nam mali quantitas criminosis desideriis est objicienda ut suos politicos pariat effectus, III. postremo quomodo perpatrata crimina suis auctoribus imputentur. Leges, quae haec omnia solemniter statuunt, Ius Poenale
constituunt. Illud autem ideo jus poenale sic proprie dictum appellatur, quia in eo constituendo nulla de
i Hanc politiae apeciem administratisam in Galliis nuncupant L. S. Brum . anu. 4. iari. II. 39. a Hanc politiae partem Bentham ante-iudiciariam vocat Traite de la leg. ciM. et pen. υ. 3. Illam generalissimam Inquisitionem vocat Brunem ann. Proe. Inquisit. cv. v. v. u. Quo . modo autem haec politiae species ait exercenda quin ad delatorea um mn rerutra transferatur, tunc erit discutiendum cum de poli- tiae principiis specialim B gemus.
5ὶ Cons. Teoria delia leggi delia siciaretra sociale lib. 5.
15쪽
crIminibus praecavendis statui potest regula, quin cum P cnae notione conjuncta deprehendatur. 23. Iuris poenalis origo, et titulus necessitas,
politiae utilitas est r . IV. Iuris criminalis Politici sciomia ab IurisPrudentia criminali sejungitur.
3. 24. Iuris poenalis principia duplici sub aspectu
considerari possunt: aut enim iuris poenalis tonstituendi regulas indicant: aut hujusce juris jam constituti casibus criminosis applicandi normam edocent. S. α 5. Tota de criminibus, poenisque constituendis theoria ab eo pendet, ut naturalis libertatis re- Strictio, quae criminum, poenarumque constituti nem exhibet, intra solos politicae necessitatis limites adhibeatur. Politicam necessitatem dicimus id quo sit, ut certae civium actiones nisi prohiberentur damnum Politicum parerent et , quod prudenti legumlatorum arbitrio decernendum relinquitur. Principia, quae de criminum politica imputatione statuenda, PCenis, quae mere politicae sunt, irrogandis, nec non de legitimis criminum probationibus ita pensitandis disserunt, ut, dum poenae objocto consulitur, civilis libertas f. 32. non corrumpatur, quaeque Praete RPolitiae criminniis cum poenali systemate conjunctionem, ac neXum indigitant. juris criminalis Politici, seu juris criminalis constituendi scientiam constituunt , quam et criminalium legum ferendarum scientiam nuncupant 3 .
iὶ Hinc hallucinantur qui omne ius ab utilitatis principio
in civitate derivant. Cons. quae contra Beniliam disserui Te ita delia lemi delia sicurezzia sociale lib. I. eaP. 9. Pag. 344- έο. 2 Vocem hanc acriter insectatur Auctor libri des Ietir. des chet. μωρ. Ο.-l. I. 5ὶ De hac scientia optime merisit Cl. Bμccaria cuius, liber dei deluti e deIte yene, mole quidem parvus ut Principioru a
16쪽
I. 26. Criminalis Iurisprudentia, si iurisprudentiae
vocem amplissimo Sensu, quo eam nonnulli usu
pant, accipias I , cum juris criminalis scientia latissime sumpta iacile confunditur I. II, ). Angustiori significatu legum criminalium jam conditurum
seu juris criminalis constituti scientiam designat, regulasque complectitur, queis leges criminales Secundum aequitatis naturalis, ac critices principia interpretantur, criminosisque casibus, qui laris obtingunt,
S. 27. Nullam in juris nostri intellectuale systema inter theoriam et Praxim distinctionem invehimus. Ρraxis non quoad principiorum diversitatem, sed
vi maximus, dignus est qui ab iuris nostri studiosis nocturna, diurnaque manu versetur. Paulus Risi, et Filangieri novas acientiae huic addidere provincias, ita ut Legum criminalium ferendarum principia Italiam quasi cunam habuisse jure optimo nobis gloriari liceat. Quamvis enim pauca Μontes quieu Principia magno Beccariae ingenio viam quodammodo aperuerint, quid est quaeso quod, ad rem criminalem quod allinet, exteris invideamus , quidquid contra librum Dei delitei e deIle ρena Linguet effutiati Nonne Brissol. qui Italiam nostram tamquam ingenii inopem carpit, nonne Bernard, Servant, Dupaty, La Croix , Servin, Carrard, Paaloret, ceterique , Blachatone ac Bentham ipso haud exceptis, multa ex memoratis scriptoribus hauserunt l i Dig. lib. r. L. Io. S. I. minees. Reeit. in . elem. jur. cwil. Iib. I. tit. I. S. 24. u5. Lude ig. in υita Iustin. Pag. 268. eique
antiscribens Gibbon in the Historr of the deeline and fati σthe Rom. P. eh. 44. not. I. obscurioris aevi iurisconsultos me rito crepant, quod In Romanis citandis legibus absurdam adoptaverint methodum dein usu atque auctoritate recePtam , legis scilicet numerum dumtaxat indicandi, primis , quae uni cuique titulo inscribuntur, superadditis verbis. Hi autem tituli super mille sunt. Nos methodum amplexi sumus, quae librum, titulum, et legem numerat. α Scite inquit Du Friche de Valaeth Loiae penat. disc. Prelim. Pag. I 3. not. M On ne Consondra pas la science de Ia legislationo vec la science des Ioix: Pune est iusqu'a un certa in potnt independante de Pautre. A' la rigueur on peut e tre legislateur sans Bucune connaissance de Ia acience de la legislation ut quam ultimam orationis partem paullo temperantius accipiendam cen
17쪽
quoad habitum hujusmodi principia sectis controversis applicandi, a theoria distinguitur i . Hoc autem sensu juri rudentia definitur re Habitus Practicus recte judicandi de actionibus hominum secundum leges criminales I .
V. Iuris Romani Scientia. f. 28. Cum criminalis jurisprudentia legum poenalium applicandarum scientia sit f. 2 3. ), consequi
tur, ut haec criminalium disciplinarum pars non modo legum notitiam complectatur, quae in sontes sancitae unicuique populo peculiares Sunt, quaeque vel Patrim vel munici ales tiuncupantur 3 et sedet illarum etiam, quae tametsi locis, temporibusque diversis conditae attamen in legum numerum, queis Subjicimur, sunt cooptatae. Sapientia ac aequitas, quibus Romanae leges conspicuae sunt, praesertim quae in Ρandectis continentur, illis maximam reverentiam conciliarunt, adeo ut licet Romano Imperio extincto,
i vide de hac re plura disserentem Cl. Cremant De tur.
erimin. lib. I. introd. Quantum autem haee inter theoriam, et praxim distinctio vana ait fusius explicavi in Dissertagione eritioia stillo studio delle discoline criminali loc. SuPr. cit.Pag. I 59. et seqq. Acrem hanc inter jurisconsultos disceptationem acriorem effecere dissidia inter dogmatismum atque e trismum, ut dicunt, nuper a philosophiae rationalis acholis in iuris scholas invecta. Cons. Teoria delle lemi della εicurezza sociale lib. I. cv. 8. qui inscribitur re deI dritto, e delia giustitia D. sa Boehmer. Elem. jiarisρr. crimin. Sect. I. c. I. S. I. 5 In poenalibus Etruriae nostrae legibus illustrandis utilem navavit operam Sabelli in sua Praxi uniMersa. Αat, Codice Leo- pol dino in lucem prodito, nova tironum ad iuris patrii cognitionem manuductio desiderabatur. Pensum hoc docte et laboriose consecit Cl. Iacobus Paoletti Institui. crim. theorico-Practio. Pa Oletii opus, ut fertur, novis exquisitisque notis auxit Cl. Angelus Posgi in au prema Criminali Curia olim Adsessor , ac Iuris criminalis practici Florentiae antecessor emeritus; quaanu tuo ex ipsius acriniis excidere, ae publici juris sieri vehementer cupimus.
18쪽
licet maxima politico reipublicae regimini ac poenali illius systemati si historiam non jurifrationem spectes intercedat conjunctio , ipsaeest ter cultiores Europae
gentes, ac praecipue in Etruria nostra vigent, maxi
mamque juris poenalis constituti partem exhibent ci . Iuris Romani scientia ad durisprudentiam pertinet ca . VI. Iuris criminalis Philologia.
f. 29. Non omnia in jure Romano et propter sermonis, quo Romanae leges exaratae fuerunt, diversitatem, et Propter morum, usuum, rerumque publicorum mutationem adeo Clara Sunt, ut absque antiquitatum studio, classicorum scriptorum notitia, veterumque historicorum auxiliis intelligi queant. Ρraeterea Veterum populorum, Graecorum nempe, Hae-hreorumques instituta, ad rem criminalem quod attinet, multa scitu dignissima exhibent, quae tametsi nostrorum temporum uSibus Parum Sint Opportuna, attamen vel multum, ut quidam putant, ad juris Romani explicationem conserunt, vel uberem criminalis eruditionis segetem praebent, ex qua si non utili-
neut , quam Cum ceteri interpretes Perfunctorie tetigissent, opulentissimo atque omnibus numeris absoluto comentario di
tavit celeti. Batav. lC. Antonius mathaeus, cuius opus nuper eruditia, philosophicis, concinnisque cumulavit animadversionibus Cl. Thomas Nani in Ticin. Lycaeo Iur. Crini. Antec., illi a rejectis. quas in hoc invexerat opus Μichael Leggius. v Quia quaeso iis haud stomacetur, quae praesertim Lininguet et Brisaot insense admodum ac indistincte in ius Romanum imprecanturr Codicia leges eae profecto sunt, quae ut plu rimum in poenis sanciendia eximiam redoleant immanitatem. Quia enim despotismo sit pudor i Ast sequitatis naturalia regulae, quae circa poenarum applicationem in Pandectis, et ipso in codice quandoque occurrunt, philosophi aeque ac iurisconsulti laudes benedictionesque merentur. AEquius de Romanis legibus iudicium perhibuit Gibbon o . laud. ch. 4 i. His iid de quae prostant in opere Moria delle teret delia sicurezza aociale lib. a. caP. 15. S. 1 .
19쪽
tatem semper, antiquarum rerum mitem notitiam nobis comparare possimus. Studia, uotionesque, quae
ad hunc scopum interibant, ad juris nostri philologiam, vel criticam pertinent, nec ad illius essentialia principia referri queunt I .
VII. Iuris criminalis historia, ejusque Vari . f. 3o. Cum criminalium legum objectum publica semper securitas suerit S. II. abuti de patet, cri
minalium systematum origines, atque progreSSus SO-cietatis originibus, atque progressibuS Semper Proportionales suisse. Ρolitica, ad quam magna ex parte jus
nostrum pertinet f. 37. si tamquam quid facti
consideretur, nil aliud est quam mediorum complexio, quae homines vel intimo sensu ducti, vel rerum
vi, ac circumstantiarum necessitate quodammodo impulsi in commune commodum invexere, Ut natura
lis status evitarent incommoda f. s. , publicaeque
consulerent utiIitati. Si tamquam principiorum systema consideretur, horumce mediorum abstracta contemplatio est, quae in illorum persectionemqaadantenus valet influere., S. 3I. Ρrimo aspectu criminalium systematum inventio tamquam politiae pars cum societatis incrementis conjungitur et altero vero cum humanae mentis
a Peliti, Potieri, Sigonii elocubrationes huc pertinent, quae vel Romanorum vel Graecorum rem criminalem illustrant. Plura etiam in Hathaeo ipso, Binheracevi O, Gothosredo, ceterisque inveniuntur, quae ad iuris nostri philologiam proprie pertinent. Everardi Othonis, Meerman, Fellem berg collectanea multa exhibent, quae huc sacile reserri possunt. Non deerit fortassis qui nostram hanc disciplinarum criminalium partiti nem fastidiet. Nemo de hac re sententiam serat priusquam Ilius utilitatem ad elementa quod attinet conspexerit. Quo ad huiusce a ludii utilitatis exempla, nec non scriptorum, qui de illo optime meruere notitiam cons. Teoria delle leggi della sieu reallia sociale lib. I. cap. I 5. S. IV.
20쪽
progressibus connectitur: sub hoc duplici aspoctu hi storicam admittit indaginem: unde duplex juris criminalis historia, Politica nempe, et literaria. Illa varias vitae civilis periodos ito Perlustrat, ut quae civilitatis in criminalium systematum persectionem influentia suerit demonstret I : haec, quae de criminibus, et poenis Agunt scripta recen Set, pensitat, ae
quantum singula in jus nostrum utilitatis contulerint
Dolendum sane, huiusmodi historiam, quae iuris nostriacientiam quodammodo everimentarem redderet, hucusque adeo circumscriptam fuisse, ut in societatis Progresdibus, Privatae tantum vindictae, quae loco poenae fuerat, privatorum certaminum ; nec non iudiciorum Dei abolitionem, atque idcirco Bolam poenarum originem investigaverit: omnino vero destiterit simul ac , constitutis jam poenis, politici regiminis cum illarum acerbitate vel lenitate nexus perscrutandus occurreret. Id certe aecidit quia ut plurimum eriminalia systemata poenalibus Eanclionibus circumscribenda tantum sunt visa. Ast in poenarum historia tres diversae epochae idem exhibent phaenomenum, quod adhuc haud satis animadversum a politicis existimo; ca- Pitalium scilicet, corporearumque poenarum abolitionem, libera Romae vigente republica , Feud alia regiminis gliscente bar-ha rie, Petri Leopoldi florente regno. Quaenam quaeso huiusce phaenomeni suerunt eaussae t diversae profecto pro politicorum regiminum diversitate deprehenduntur. Quidnam poenarum os peritatem inutilem evinxiti Satius publieae securitati consul
tum fuit nec ne i Digna sane hominis philosophi disquisitio l Illam diu est quod aggrodi ausus sum in publicis praelectionibus
quaa, favente Deo, quam primum praelio committam. Plura ad hunc iuris nostri historiae partem pertinentia scripserunt Filan gistri Selenga della Iegisl. Iib. I. P. I. c. o. . u. c. 35. Bernardi DiscOura sur Ies Ioix crim. in introd. feci. v. qui prostat in Bibliotheca Brissot de War villes υol. 8. minc. Cremant De Naria jurimr. crim. GPud. diM. gent. Malanima Comentario ilologico- eritico sui delitti e Ie ρene seeondo it gitis diMino. Renaagi Di strib. de Ord. etform. jud. crimin. a Vid. auctores quos laudat Cl. Cremant De jur. erim. in Proteg. Pag. 25. not. u. cui addend. Rena Egi Elem. jurivr. eri- min. Praefat. La Creteile Reflexions stir les ecriMains de Iegislation Penale, et Brissot Bibliotheque Philosophique du legislaeeur, du politique, dia jurisconsulte etc. nec non Goria deIle emi deIla sieurezza sociale lib. I. caP. a 3. S. II.