Joannis Carmignani ... Juris criminalis elementa

발행: 1833년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ut notionum. Ustema, quo docemur quomodo divitiae formentur, distribuantur, ac consumentur, quodque oeconomiam Politicam vocant I ad juris criminalis persectionem vel maxime conserre. Ars statistica sive modus, quo alicujus loci productioneS, consumationes, populatio, commercia exponuntur ca ad eumdem scopum conspirat . N. ' 3. Animadversio.

S. 6o. Ρolitica, sive ars civitatem recte regendae, si magistratus ossicium, legibus jam constitutis, inspicias, omnia in praxi complectitur, quae vel ad securitatem vel ad Pros eritatem referri possunt. Ρolitia vero criminalis f. i7. tota magistratus politici prudentia est, cujus exempla in libris ad materiam hanc pertinentibus occurrunt 3 et generales regulas

frustra conaberis tradere. A R T. III.

SCIENTI E , Quae CUM IURIsPRUDENTIA CRIMINALI CONJud GUNTUR .

N. ' I. De juris rudentia civili.

S. 6 I. Iuris civilis costituendi regulas a civili iuris- prudentia differre analysis docet. Illud privatorum jurium quoad personas, res, et actiones Originem, indolem costituit, haec jus constitutum interpretatur, ac casibus practicis applicat. Quamvis juris civilis

32쪽

XXXIII

principia partim ex jure naturae, partim ex iure politico deriventur, quod sola docendi methodus demonstrat, nil dubium, ea magis ad jus naturale quam

ad politicum pertinere I .

I. 62. Civilis vero jurisprudentia naturalis justitiae, atque sequitatis regulis innititur tota. Quibus positis, si ea huc revocentur, quae de criminalis iurispruden

tiae indole I. 27. , nec non quae de juris naturalis ossicio I. 42. althi exposuimus, in comperto erit, civilis jurisprudentiae studium maximam juri nostro

utilitatem allaturum. N.' a. De medicina legali. I. 63. Multae sunt in jure nostro, maXimique momenti quaestiones ad humani corporis vitam, incolumitatem, ac pudicitiam tuendam pertinentes, quae, sola medicina legali praelucente, recte dirimi possunt. In his autem enucleandis quaestionibus criminalis magistratus judicium cum medicorum judicio recte concurrit. Quapropter rerum criminalium peritum medicinae legalis regulas addiscere et juvat, et decet ca . N.' 3. De artibus librealibus, et mecanicis.

3. 64. Crimina non solum in hominum vitam, corporisque incolumitatem irrumpunt: verum etiam in omnia privata et publica commoda peccant, atque in humanae industriae productiones debacchantur . S. 65. Si quid crimine aut corruptum aut deStructum sit, criminalis jurisprudentia facti, de quo agitur, qualitatem investigat, atque determinat. Hujus

33쪽

. i.

modi vero iuvestigatio uos artis alicujus vel liberalis , rarissime tamen , ' vel mecanicae peritiam e lagitant S. 66. Attamen cum artes rectius, atque Securiusquam scentiae, ad quas medicina legalis pertinetc f. 63. J, suum exserant judicium, uon video Cur criminalis doctrinae studiosus artes callere debeat i radeout, ad artes quod attinet, vetus adagium hic recinendum puto: tractant fabrilia fabri.

CRIMINALIUM DISClPLINARUM METHODUS .

: S. 67. Cum elementa primas, Praecipuasque scientiae ad quam pertinent, notiones complectantur, jurisque constituendi cum juris constituti principiis connexionem exhibeant f. a. , idque methodus praestet, ordiuis ratio postulat, ut statuamus I. quae aptior atque concinnior in criminalthus disciplinis enucleandis methodus sit: II. quae elementorum distributio eligenda .

I. ineris metho S . S. 68. Elementa conscribentis ossicium est germana scientiae, quam tradit, eXhibere principia, illorum Causas sedulo investigare, atque evolvere, ae conclu-Fi otium, quaS vocant, quaeque Scientiae applicationem practicam perhibent, cum principiis cohaerentiam ostendere. Id vero confici nequaquam posset nisi ea adhiberetur methodus, quae, simplicioribus, evidentioribusque rerum principiis, quae ad εcientiam per

34쪽

tiliunt expositis, ad coiriplicatiora sciurilia' hujus theoremata graditur, PUrpetuum noti, ignotique nexu in euodat, id ea ruinque, quae in Scientiam conflantur, mutuam relationem extordine enucleat. id analysis praestat. Proindemi OS quantum instituti nostri ratio,

ac moralium disciplinarum indoles id patitur, methodum hanc in nostrum deducendam usum cura hiis mus i . Principia omnia non ex praejudicatis vulgarium Scriptorum opinionibus , nec hypotheticis umbraticorum philosophorum deliramentis, sed ex jugi experientia, et ex intimo omnium hominum sensu hauriemus, ita ut, si magna licet componere parvis, illustris Verulamii verbis uti quodammodo possimus; prosteriiscilicet, non ullam aut vim aut iusidias hominum iudiciis secisse aut Parare, verum eos ad res ipsas, et rerum faedera adducere et . II. Elementorum distributio. 'S. 69. Atque ut primum ordo operis, alque PjuS ratio pateat, partes illius a nobis constituuntur quatuor. Prima pars generalem criminis civilis, ac pcunae id eum exhibebit, nec non politicam, que utririque intercedit, connexionem ostendet. Altera eX hac Politica coit -

o Methodum hanc, quam Lavolsier in chemiam. Cullen

In medicinam invexere , iuri nostro applicare satagit Bentham Irattes ae legisl. ciMil. et Penal. ex quo multa in nostrum deduximus usum. Syntheticam methodum opportuniorem duxit Hei- neccius Elem. jur. ci . sec. Ord. Iust. in Praes recte quidem qis enim non iuria conati tuendi sed juris consili uti pricipia tradebat. Proinde imperialium Institutionum methodum in totum deserere illi haud fas erat. Hanc vero methodum salis concinnam, utilem que existimat Gibbon loc. cit .ch. 44. Quibus cau-thelis anaim a methodus in moralibus disciplinis ali adhibenda quomodo cum Synthetica Saepe saepius a scriptoribus confundatur late exposui in opere Goria delle Ieggi dellia sicurereta so

ciale lib. I. GP. II. Per tot.

35쪽

nexione judiciorum criminalium necessitatem adstruetrillorum naturam eX poenae politica indole desumet, variasque illorum sermas perlustrabit. Tertia elementorum para generalium principiorum ad societatis. usum applicationem ostendet, ac quae cujusque eriminis natura sit, quae poena tu illud singillatim sancienda , quique probationum modus adhibendus minutatim vestigabit . Quarta demum ex natura civilis imputationis, nec non criminalium probationum in. dole necessitatem criminum directim amoliendorum

desumet, ac politiae generalia perstringet principia 1 .

. . . I

, ci) Cum omnia in iure nostro ex recta politicae imputationia idea deaumantur, consequitur, illorum methodum haud esse amplectendam, qui prius de politiae principiis dein de poenia agunt. Methodum hanc adoptavit Briasot de Warville neoriades Ioiae crimin. υol. r. ch. a. rejicitque Blachaton. Coment. Onthe laws of England. b. 4.

36쪽

ὴ et

ELEMENTA

IURIS CRIMINALI s

LIBER PRIMUS

DE DELICTIS ET POENIS GENERATIM

PARS PRIMA

DE DELICTIS.

GENERALIA CIRCA DELICTI NATURAM

ExPONUNTUR PRINCIPIA . ff.

DE DELICTO GENERATIM. - -;

I. Vocis e mon, et generalis signiscatio. I o. Quamvis rerum potior consideratio Sit, Prior

tamen verborum habenda est ratio I et quare, evoluta prius delicti etymologia, indoles ac natura thematis planior exhibebitur. Delictum a delinquendo etymologiarum investigatores derivant a , quasi actum illum significet, quo id linquimus, quod derelinquendum non erat. Latissimo Sensu VOX Sumpta omnes a legibus, quae humanarum actionum uorma

sunt, desectiones designat 3 .

Diuitiasti Go la

37쪽

II. Varim juxta marias leges delinquendi

3 71. Homines, si tamquam eritia dirigibilia considerentur, innumeris serme legibus, quibus illorum regimen obiectum est, subjiciuntur. IIeinc varia possibilium delictorum juxta harum legum diversitatum

natura, ac nomina. Si a regulis deflectamus, quas, naturali pretelucente religione, a nostra erga Deum opt. Μax. reverentia deducimus, in Peccatum va- tui ale impingimus I : in Peccatum vero Sic PrΟ-Prie dictum cum praecepta deserimus, quae nobis a Deo tradita revelatio demonstrat ca . Si a bonis moribus deficimus, quibus nos vel recta ratio, vel educatio imbuit non tam erga nos ipsos quoad nostram Persectionem curandam, quam erga alios quoad ill Num Persectionem promovendam, mitio irretimur 3 . Si jura illa contemnimus, quae ratio, atque omnium sere gentium consensus bis, qui nostri generis sitiit, inesse nos docet, in delictum naturale cadimus 4 : in delictum ciuile cum loges instingimus, quas civitas, cujus imperio subjicimur, suae mel saluti consulens sancivit 5) . . .

s. 72. Hoc autem delicti genus ius nostrum proprie respicit, idque aliis otiam nominibus designatur: dicitur enim vel malescium, vel scelus, vel sagi-

'ambiguitatem cons. Doria deIIa lemi delia sicureaza a taleves. a. Pag. 5. ι illud philosophicum a quibusdam nuncupatur. Arnaudraenonciat. du ρeche Philosoph. Pag. 55. 27 S. August. lib. au. triaci. contr. GuSt. Si vitii vocem latiore significatu usurpat. Pussend. De jur. niat. et gerat. lib. I. e. 4. S. 6. La morale uniMerselle. ou GDoirs de Phomme fondes fur la Nature Nol. .seci. 3. Ch. I. Pag. 356. 4ὶ Ne delictum nain rata cum civi i confunderet diserte cavit Cl. Creman. De jur. crina. Ith. t. o. . S . u. 5, Kenimericli. Sinnom. jur. orim. lib. I. S. I.

38쪽

tium, vel excessus, vol crimen, vel facinus, vel Noxa, vel ιnjuria prolati vario sonsu a juris Romani vel Ecclesiastici scriptoribus sumitur i).

I. Gollis delicti origo Politica. s. 73. Civilis delicti indoles, si cum nitis morali

bus excessi hias conseratur, in civilium legum infra otione consistit S 7 I. : hae autem leges ciMitatem constituendam vel coristitutam supponunt. Civitatis autona constitutio necessitatis Politicoe effectus est: quippρ homines naturalis libertatem status numquam cluseruissent, nisi id communi securitali fovendae necessarium fuissot. Necessitatis politicae regulae, ad quas naturalis libertatis restrictio attinet, ad politicam

spectant f. 47. b. Politica nihil aliud est quam hu

manorum pathematum et Conditionis hominum politicae contemplatio eX experientia deducta, ut quid hu

jusmodi pathematibus dirigendis expediat, juxta qua politica hominum conditio exposcit, statuat f. 48 . Heinc delictorum origo ex his, quae politicam homi

num naturam constituunt, est jugiter repetenda.

II. . Ex natura societatis origo delactorum. f. 74. Humanae naturae egestatibus neutiquam consultum fuisset, nisi homines mutuam inter Se SO-cietatem iniissent. Societatis objecto consentaneum

i Vicat υociab.jur. Renaa et i Elem. jur. crim. lib. I . E. I. Quomodo jure Romano delictum a crimine discreparet, Philologica disquisitio est: vid. Ant. Math. De crim. Proles. c. 3

39쪽

suit, ut omnes in id consentirent ut cuivis sociorum quodcumque ei vel natura, vel fortuna, vel propria industria obvenerat, Sartum foret tectumque, ne

intra hujusce politici objecti si nos naturalis libertas, qua antea homines pollebant ad proprii judicii normam agendi, Coerceretur .

f. 75. Ast cupiditates, quibus homines in societatem mutuam compellebantur, utpote quae in humani animi assectibus radices agunt, horum asse tuum naturam induentes certis circumscribi limitibus saepe saepius abhorruerunt, scelestique homines non desuere, qui dum sibi socialem securitatem eXposcebant, essraenam quoad alios extra- socialis status licentiam eXeriscere sibi fas esse rebantur majorem voluptatum Summam inhiantes quam societatis natura permittit I).

I. 76. Si hujusmodi cupiditatibus nullus imposi

tus suisset limes, jam de societate actum esset. Necesso igitur suit, ut moratior, validiorque civium coetus actiones Omnes, quae societatis objecto adversabantur, tamquam mala Politica considerarent, ac veluti crimina illas compescendas in posterum statuerent. I ,κ necessitate politica, quae ad quasdam hominum aeti nos veluti crimina interdicendas socialem voluntatem

impulit, criminales leges exortae a . III. De i utabilitate Politica, et de imputatione civili. . 77. Statim ac certae civium actiones veluti crimina habendae sunt ac prohibendae, qualitatem quamdam politicam adispiscuntur, quae illis in hiatu hominum naturali haud inerat: potest videlicet de hisce

i Filangeri Seianza deIIa legisI. lib. S. P. u. o. 26. αὶ Subtiliter et ingeniose haee omnia explieat Bentham Prine. de legisι. νοι. I. ch. I i. qui consulendus. Vid. etiam obserMations

40쪽

- 5 net Ionibus vidi citam institui, ut od legem, quae illas Prohibet, conserantiar, BUCtoriqUe Cognito tamquam mala Politica objiciantur, quod antea aequalitati hominum naturali ropugnabat i . f. 78 Qualitas haec Politicam humanarum actionum in utabilitatem constituit; hujusmodi autem imputabilitas, cum nil aliud sit quam qualitas illa

humanarum actionum, eX qua sit, ut eae tamquam mnia politica a societate arceantur, nullam aliam basim habet, quam damni avertendi necessitatem, quod ex hujusmodi actionibus emergeret si libere patrari

f. 79. Imputabilitas actionum politica illas legis iudicio subjicit. Iudicium vero, quod de quavis acti O- ne, cui haec politica inest qualitas, juxta legem latam

instituitur, ut auctori cognito tamquam malum politi Cum objiciatur, in utatio ciuilis dicitur et . Ex quo sit, ut societatis damnum politicae imputabilitatis hasis sit, politica vero imputabilitas civilis imputationis fundamentum exhibeat. 9: 8o. Politicae imputabilitatis existentia, et quantitas ab judicio pendet, quod in legibus criminalibus constituendis legislator fert, ut ea civibus libertatis naturalis portio interdicatur, quae si eXercoret Ur SO-ciale pareret damnum. Imputatio civilis nil aliud est,

quam logis jam latae actioni alicui politiosi imputabili opplicatio. Unde sit, ut politica imputabilitas a Lρ- gislatoris judicio, civilis imputatio ab judicio illius,

a) Lampredi Iur. 'ub. uniM. theor. P. I. c P. S. II. α Vox imρutabilitas sensu politico sumpta vel quantitatem damni socialis designat, quae cuivis actioni relate ad alias inest, ut lex statuatur, ex qua hujusmodi actio plus minusve impuletur , vel qualitatem indieat, quam ex lege lata actio adipiscitur, ut ex hujusce legis praescripto impulari possit, ac debeat. Primo aspectu imyutiabilitas politica talis est quatenus ex regulis pendet . quae inter jus naturo te, ac necessitatem politicam pro- nunc tanta altero vero ciMilis, nam ex lege ei vili jain lata desu

mitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION