Joannis Carmignani ... Juris criminalis elementa

발행: 1833년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

I. 676. Heinc suffragia, quae etsi numero longe

majora cuncta tamen non Sint, quae in idem consentiant, sive absolvant sive condemnent solam sacti de quo)agitur probabilitatem constituunt. Quinam vero juris effectus ex hujusmodi probabilitate exoriantur ad id, ut criminalis quaestionis absolvendae ratio inveniatur, decerni nullo modo potest, quin Circumstantiae eXaminentur, ex quibus colligitur, an eX Sola proba hilitate aliquid statuendum sit f. 519. rhas autem circumstantias ex judicii criminalis sorma proficisci jam supra animadvertimus. I).f. 677. Ad suffragiorum Paritatem quod attinet

ubi a legibus uuanimitas non requiritur, usu ubique receptum est ut vel accusatorius vel inquisitorius vel mixtus Processus vigeat, reus, in suffragiorum

paritate, desinitius absolvatur I . S. 678. Praeterea disputatum est quid statuendum cum inter plures judices alii aliam poenam reo irrogandam decernunt. Praemonendum est, hanc Suffragiorum varietatem ibi ut plurimum posse Contingere

ubi judicium, quod iacti dicitur, ab eo, quod juris est, haud secernitur. Quippe cum iudices facti de

accusationis' veritate decreverint nulla alia irrogari potest poena nisi quam leges criminis titulo praesti-

D Sus agiorum unanimitatem In his, quae facti Sunt, requiri subtiliter demonstravit cl. Sonnenseta Sulla pluralita dei voti nelle senteuge criminali pag. 34. S. 4. Is autem , cum major suffragiorum para reum oneret, semper ampliationi caussae locum esse contendit , quin ulla iudicii eriminalia formae habeatur ratio. Legibus Angliae juratorum unanimitatem ad facti veritatem declarandam roquiri nemo ignorati cuius rei rationes Invenies in opere noria deue Itagi delia sicureaza sociale b. 4. Pug. 25o. et Seqq. 23 Boeci. Dissere. de eale. Minersere Gabr. Sche wd eri Dis-εere . de orig. iur. sussp. inter diss. υol. u. pag. 752. Barba covi Bella Huralita de' sustrao ne' giud. erim. eq. a. ubi ine Piam adinodum de Minervae calculi origine rationem proserr.

282쪽

jure statuunt, quoad poenae qualitatem in diversam obierint sententiam non ambigendum, quibusdam Crimen magis probatum, quibusdam vero minus videri , adeout certitudo moralis nullo modo habeatur. Quibus praecognitis assirmare non dubito, tametsi major suffragiorum pars, puta quinque eX Oeto, PCenam legitimam decreverint, nihilominus illi locum esse non posse I . Si suffragia ita inter so dissentiant, Ut tres, vel quatuor habeantur Opiniones, introspiciendum quaenam a dissentientibus contineatur, quaeve eXcludatur, eaque est Seligenda, quae Cum a Severioribus continentur majoritatem suffragiorum in li-

DE OFFICIO IUDICIS.

I. Connexis. Vocis significatio.

I. 6 9. O cium ob inpiondo dicitur, quod unicuique congruit . Heinc iudicis ossicium om

nia complectitur, quae muneribus ludicantis rite re-uteque obeundis apprime quadrant. In accusatoIio Proeessu magistratus, qui criminali iurisdictione potitur, ossicium pauca complectitur. Iudices nimirum,

o Cons. quae tit Deli examen ab eo, quod Iuris est, se F natur , Proponuntur a el. Sonnense is loc. eis. S. I. cum quibus consentire videntur quae hahet Pastoret Les totae Pen. A. der Her. 2 Cone. Thorrillon Idees sur Ies Dix crimin. νM. I. ari. 3 I. 375. 33 Lampredi Iur. γδ. unis. theor. p. l. c. 36. S. 5. Qui plura desiderat adeat Cl. Cremani lib. I. cv. 3O. 5. et Sessc BC au et rea in notis citatos, quibus add. Caravita Instit. crimin lib. 4., 4. c. i. n. 8. et seqq. Dentorid rasam dejur. erim. νοι. 2. S. 93. . Donat. in Me m. Oct. t ες . M ,

283쪽

- v48 quos facti vocant, de accusationis veritate , vel salsitate prΘnuneiant, quique do jure statuit nil aliud praestat, quam legis applicationem. Hujusmodi vero ossicium in inquisitorio processu latius patet: siquidem cum plures casus sint, qui judicis arbitrio dirimuntur, multum civilis libertatis interest, ne tale ar--bitrium aut incertis admodum feratur procellis, aut in demotismum abeat.

S. 68oo Iudicis ossicium vel ea respicit, quae Per sonam iudicando habilem constituunt, vel quae id essiciunt, ut leges juxta naturalis aequitatis, ae criti-Ces principia factis controversis applicentur. Ad primum quod attinet Principis potius ossicium est eas iudiciis criminalibus exercendis personas praeficere,

quae morum integritatem cum persecta rerum crimi-

natiuin cognitione conjungant a . Ad alterum quod spectat, leges ita judicantium arbitrium temperant ut quo strictius fieri potest criminalis. sententia legis applicatio sit.

II. Iudicis arbitrium. S. 68 I. Quoniam singulas legum voculas, ac litterulas judices religiosissime persequi nequeunt, nec tamquam inanimae quaedam machinae ad leges ipsas eXequendas, quidquid aliter aliquibus visum sit ta), . adhiberi queant, adeout plura ex arbitrio sint statuenda 3 , primum praestat vocis hujusce significationem

I Huc revocari possunt quae disserit La Creteile Dissere.' sur te ministere public laoleati des talenis et des vertus, qui exige te minist. etc. Vid. Discours sur P humanite des juges dans P adm. de Iajust. crimin. nec non Discours sur Ira causes de la deo ence dia barreata, qui prostant in Bibi . Missol υ. 4.ia Montesquieti Esprit des lota Iω. H. c. 6. Delitti e ne-

284쪽

investigare. Iudicis arbitrium, teste Boeli mero, est judicium Practicum in casibus α Iegibus aut non Plens , avi non Satis abscisse determinatis cum

laxiore quadam potestate judicandi, ut nec Plus, nec minus , quam jus, et justitia exigit decernat I). I. 682. Legis igitur imperfectio arbitrium iudicis desiderat, quod, cum veluti quoddam legis supplementum sit, legis qualitates quantum fieri potest

praeseserat oportet. Hae autem qualitates sunt, L ut a legis verbis tum tantum recedat cum ea nisi per summam injuriam aequi liceret; IL ut legis vim, et potestatem, ubi verba deficiunt, interpretetur ; III. ut in hac interpretatione adstruenda critices regulas, et naturalis aequitatis principia sequatur ca .

III. Legum inter Pretatio.

S. 683. Dum verba legis nisi per summam injuriam sequi licet, ea res est Spectanda, CujuS CauSa. verba in legem conjecta sunt 3). Haec autem res mens legis, ejus Potestas, ins, Sententia, vel viritus appellatur ). Spiritus legis vel ox objecto, quod lex sibi assequendum proposuit, vel eX Circum-εtantiarum examine, quibus lata suit, deprehenditur. Triplicem praxim continet investigatio mentis' legis.

Aut sactum, de quo agitur, nec ejus verbiS, nec Sententia, aut εententia quidem non verbis, vel tandem verbis, non Sententia continetur 5 . . ,

i Boehmer. ad CarpZOv. quoest. 155. Obs. 1. αὶ Cons. quae habet Alberi. de Simoni Dei furto e sua P na SS. 37. 38. 39. nec non Globig. Censura rei judicialis etc.

285쪽

I. 684. Cum species controversa nec verbis, n e sententiae legis Subest, actio, quae hujusmodi speciem exhibet, civiliter imputabilis haud est. Lex si quidem deficit, quae hujusce actionis politicam imputabilitatem decreverit s. 88. . Species controversa novam legem exposcit, adeoque Princeps est adeundus, ut illam pro reipublicae bono statuat I . f. 685. Cum sententia quidem non verbis specἰes comprehenditur, interpretatione, quam extCnSiMam vocant, Utendum, Ut Casus, de quo agitur, legἰs sanctioni subjiciatur et 3 dummodo tamen verba legis adeo obscura, et inter Se pugnantia non sint, in legislatorem, qui illa declaret adire oporteat 3 , quo casu huiusmodi declaratio nova lex esset. S. 686. Denique cum verbis non sententia legis

species continetur, interpretatio, quam restricliseam nuncupant, in usum deducitur, cujus ope, naturali id suadente aequitate, lex contra Suam mentem ad illas species non accomodantur, quae verbis ejus Con

tineri videntur 4 .

IV. De judicis scio generalia Ponuntur prino M.

S. 68 . Quae de imputationis civilis indole tum quoad intentionem agentis I. 37 eqq.

tum quoad damnum immediatum societati illatum 3. 224. et seqq. et quae de causis tum intrinsecis

S. 364. et seqq. tum extrinsecis f. 373. et seqq.

t Cod. lib. t. tu. t . I. I. et tale. Dis. lib. I. tu. 3. I. 11. Cons. ι. I95. art. 28. n. 2. αὶ Dig. lib. t. til. 3. l. 29. 3 Dig. eod. l. . 4ὶ Dig. lib. eod. I. 25. Cons. cl. Cremant Iib. I. c. I S. P. I. qu tuae tradita principia exponit, rationibusque, ac exemplis dilucide exornat i nee non auci. ab eo citatos, quibua add. De

286쪽

quae poenam vel minuunt vel penitus excludunt, quaeque de actis judicialibus legitimis f. 495. et seqq. indicavimus, omnia judex ob oculos habeat oportet, si ossicio suo ex fide tangi desiderat ci . S. 688. Denique iudices in sententia serenda judi-Cent anteaquam iraScantur; Summam fidem , sed uis Ium studium, et praesertim vacuum assectibus animum adhibeant u et verum qinurant, atque Bnimadvertant: I. Nullum gravius negocium excogitari Posse, quam criminale judicium 3 . II. Poenas interpretatione molliendas Potius, quam eXasperandas esse . III. In poenalibus causis hon ignius inter pretandum 5 . 3v. Satius esse impunitum relinqui facinus nocentis, quam innocentem damnari 6 . Postremo, ut cum Cicerone loquar, cum judici dicenda est sententia , meminerit, se Deum habere

T I T. VII.

DE APPELLATIONIBUs.

I. Appellatis quid , et quatenus concedatur. g. 689. Amellatio est ad superiorem judicem Iegitima Provocatis , quin iniquitatis Praecedentis Sententim querelam continet 8 . Ut appellationi

287쪽

Iocus sit, necesse est, iudicem haberi, a quo appelletur , et eum, ad quem appellatur, quique de appellatione cognoscit I . Quemadmodum in civilibus a sententia, non ab interlocutione appellatur ita in criminalibus obtinete nisi sorte interlocutio maximisit praejudicii, quaeque per sententiam definitivam re tractari non possit ca .

LII. Qui amellare possint.

I. 69o. Plures iure Romano excipiuntur casus, in quibus appellandi iacultas reis praeciditur 3 : at

eum appellationibus locus patet, diserte cautum est, non solum reum, Sed propinquos etiam, quorum interest, nec non in quibusdam criminibus quemvis e Populo, etiamsi mandatum non Sit, pro reo quamvis nolente provocare posse . Ea est iuris nostri Perpetua sententia, ut ubi reo appellare liceat, id et accusatori impartiatur 5 . III. Anima ersio.

f. 69 I. In quaestionibus, quae ad rem familiarem pertinent, civilis libertas exposcit, ut litigantibus omnia experiri integrum sit, quae suorum iurium tutela desiderare videtur S. In publicis autem judiciis, eum publica salus cum privatorum juribus concurrat, dilationesque omnes politico poenarum objecto obsint 7 , eatenus reo, ut Poenam a Se avertat,

288쪽

dontendere fas est quatenus id ad Acti veritatem deis monstrandam confert. Heinc duo veluti sponte sua profluunt axiomata. I. Quo propius criminis execuistio ad privatorum judiciorum objectum accedit eo facilius appellationes admittendae et . II. Cum de publicis agitur criminibus, quaecumque judicii criminalis Arma sit, si leges eas adhibuerint cautulas, quae vcritati detegendae, ac judicis arbitrio avertendo idoneae sunt, appellationes rejiciendae et .

DE CRIMINALIS QUAESTIONIS IΣSTRUCTIONE.

I. 69a. Quaestionis instructio est modus a lege' praestitutus, quo acta legitima, quae judicium constituunt, a legitimis personis quae illa exercent exe-xuntur. Hinc caussae instructio aut oratis est aut scripta: aut Publica, aut Screeta.

S. 603. Quae uam autem instructio in criminalibus quaestionibus sit a lege adoptanda decerni nequit, quin ulla inter utrumque processum adhibeatur distinctio , eaque Perpendantur quae moralem certitudiuem vel

imis , vel hominis respiciunt S. Io9. .

f. 694. Instructio oratis, quae criminis et innocentiae probationes per judicum aures demittit, magiaratibus non convenit, qui utramque juris ot sacti quaestionem dirimunt, quique idcirco omnia ad cri-

lices et legis normam perpendere debent I. 511. .

i Cum de sententiis iudicum inferiorum agitur, quae vim definitivae lege lata adsequuntur, reum vel appellationibus vel remediis', ut aiunt, nullitatem aibi prospicera posse, existi mat Cremani lib. 3. O. 3O. S. 19. 2 Cons. Nani Obs. ad Cod. Leo old. art. 5 i. Servin. De Mugislat. erim. Iiμ. N. art. 5. S. 3. Dentand Essy de juriam. Crimiu. -l. a. S. 334. Elem is de Pr M. crimis. Oh P. Z.4. Iur. Crim. T. I. 39 .

289쪽

Instructio scripta, quae oculis sidelibus omnia subjicit, huic quaestionis criminali dirimendae methodo appriis me quadrat I . E contra oratis instructio cum mulista in criminalibus probationibus exhibeat, quae intimum judicis imperiti sensum valde commoveant. Iudicibus mere notionalibus, qui de secto tantum Cognoscunt, exacte convenit f. 461. . S. 695. Instructio scripta, Cum SeceSSum Cognoscentis et otia quaerat, tumultuosam publicitatem ne- cessario respuit, non ita tamen ut reus secretae inquisitionis victima sit qtaod instituti nostri non est inquirere di . Instructio oratis ideo maximam inter eXcogitabiles publicitatem exposcit quia opinio publica solum repagulum est immodico arbitrio, quo Judices ad reum vel absolvendum vel condemnan

DE PROCESSU CONTUMACI ALI.

696. Haec omnia rite procedunt si reus praesens fuerit, at cum frequenter obtingat ut delinquentes, admisso crimine, vel latitent vel aufugiant, quid tune cum absente reo faciendum sit breviter investigabimus. Rei absentia, illius legitimis citationibus inter-

εὶ Sunt qui nulla inter Iudises et Magistratus, inter moralem hominis et Iegis certitudinem adhibita distinctione instructionem oralem et publicam in coelum laudibus efferunt rideoque De hinum siDis adpingunt , suetibus iamiam . a Cons. quae graviter disputat Cl. Poggi mement. jurisPr.erim. lib. I. S. 37. et S. II. et seqq. 3ὶ Omnia, quae ad tribunalia permanentia, vel ad judices sorte electos, judicis interrogantis , et decidentis discrimen, . ProcesSum FGr tum , vel uou scriptum, Prisatim vel publice habitum pertinent, invenies in opere Goria delle teret della si- auresza motale lib. 4.cV. 18. /

290쪽

cedentibus, contumacia dicitur I . Sicuti vero hujusmodi citationes in contumacem reum per publicaesdicta transmittuntur, Ordo judicialis, qui contra

absentes Servatur, ProceMus Contumacialis, vel

edictalis dicitur et . f. 697. In accusatorio Processu, quo Romani utebantur, quoties dies alicui actioni I. 589. a Prae.

tores constituta acceSSerat, acCUSatorem IS et reum, et

Patro uos citari Per praeconem iubebat 3 . Si accusatores non affuissent nomen rei ex reis eximeba tur . Rei autem non accedentis bona adnotabantur , quae, si reversus intra annum SeSe PurgaSSet, recipiebat, sin minus in fiscum, elapso anno, Cogeban

S. 6i)8. Moribus hodiernis plura quoad reos absuntes consideranda Occurrunt, scilicet: Ι. ordo procedendi . II. Quid circa criminis poenam statuendum sit. ΙΙΙ. Quid circa rei contumaciam in se consideratam. IV. Quid circa damni civilis reparationem. S. 699. I. Ad procedendi ordinem quod attinet nil vetat quominus Omnia rite procedant aeque ac si reus praesens esset 5 dummodo tamen pluribus is citetur publicis edictis, quorum numerus atque ordo

a lege praefiniuntur 6 .f. 7oo. II. Ad poenam quod spectat ea tantum in

reos absentes irrogari posse videtur, quae pecuniariam aestimationem recipit 7). Ficta enim litis contestatio , quae eX rei oritur contumacia , in his tantum, quae ad rem familiarem pertinent, locum obtinet,

SEARCH

MENU NAVIGATION