장음표시 사용
371쪽
erat vel ' rire, apud Chananaeos usitata. Philistaei enim timore Perterriti, Venit deus, inquiunt, in castra. Ouis nos salpabit de manu dei Martis vel deorum Mamtialium so UN) istorum i)3 Iam vero altera forma erat 'DIN, qua uti antiquitus Amalecitae solebant. Ex hac or-
e I et 'in'IN, quod Medi et eos qui secuti sunt
Persae pronuntiaverunt τ' I Δαρι 1κ-ης ε) vel uram, quem nos Graecos secuti Dareum dicere solemus. Νeque vero ignoro, qui Herodolo in his nominibus explicandis interpres suit, eum Darei vocabulum ita explicasse, ut
illud a 'rari ἔργω ducendum atque iddem quod
valere diceret ). Sed eius me non moVet auctoritas, Pr pterea quod nummum ab eo i'tan IN nominatum esse video. Sed quoniam nomina Chaldaica ad Persarum linguam accommmodata illustrare coepimus, duo alia eiusdem generis explicare iuvat, praesertim quum ad hunc deum pertinere videantur. Τraditum enim a Graecis est Cyri nomen significare solem, Xerxis vero maportium hin. Quoniam autem eumdem solem esse ac Martem constat, sequitur, ut verba illa non re sed pronuntiatione inter se disserant. Quare non verendum erit, Ne audaciae in his rebus arguamur, si a VCP mutata littera liquidaurin et a eadem mutatione facta . I lori N A-xerexvel Xerx-es vel Cyaxa es ducendum esse dicemus. Denique hreviter disputandum est de nomine 'ta
Nαβαυ, Nebo. Quod quamquam soli vel Marti datum
esse pro certo affirmare non ausim, tamen non dubitor in I. Regg. 4, 8.
372쪽
- 353 quid mihi in mentem venerit. aperire. In nominibus Chaldaicorum regum verbum Νeho coniunctum est cum Adar vel Agar. ut in Νabo-n-agar, Νab Pol-aZar. Nab col-agar, aliis. Quoniam igitur Chaldaei deum Νeho magnum appellabant, haud improbabile est hunc deum apud Chaldaeos fuisse Martem. Νomen autem eius. Videtur esse iddem quod clamator clamosus, quod quidum ad Martem clamantem haud ineptum est. Ac quae n mina huic deo fuerint. satis mihi docuisse videor. Iam ubi ei templa posita sint, quaerendum eSt. In vetere Amalecitarum regno Oppidum erat magnitudine ac celebritate Bosrae proximum. quod nomen aecepit a Marte. Vocatur enim in Hebraicis libris Quod verbum est plurale pro P N vel CUTIS, 'Eψριιιν vel 'Ed'αι ι. Sic enim interpretes Graeci semper et legerunt et scripserunt Haec urbs Primum quidem tri-
Stium potestatem videtur. Ex nomine Martem ibi cultum esSe Pro certo aestimare possumus. Appellatur autem a Ptolemaeo et Eusebio 'Aδ α δ . Sita erat in Arabiae ProVincia, quae Vocabatur Batanea. Moabitae huius dei sanum habebant in ea urbe quae ab illo vel Ar vel Ariel vel Areo Iis nominatur, quamque a Rabbat-uoah haud disserre ex Stephano compertum est ε). Ammonitae vero hunc deum sine dubio in urbe sua colebant, quae Rabbath-Ammon et eadem, si veterem testem audimus, Philadelphia nuncupata est h). Ibi etiam
373쪽
- 354 Iectum conservabant regis Og ex ferro lactum, cubitos latum quattuor, Iongum novem ij. In PaIaestina vix dubium est, quin ab eodem deo
quae modo a Iudaeis modo ab Idumaeis occupata est. Denique Doram urbem maritimam nomen hoc eodem deo habere suspicor. Ibi enim celebre cuiusdam dei templum fuisse, compertum ex eo habemus, quod in numis haec urbs Δωρα ὼρα appelIatur. Erat autem posita ad radices Carmeli in terra, quae linguae vel peninsulae speciem habebat. Vnde verisimile est. Scythas, quum ad Pontum Euxinum venissent, ibi non temere aut sortuito locum huius simillimum elegisse, deoque Adar dedicasse. Locus autem ille nomen Obtinuit Δρομος 'Aδαρ vel 'Aχιλλεως. Ex quo nomine Pe Spicuum est, eOS in ea sententia fuisse, ut Achillem a Marte vel sole non disserre arbitrarentur. Quae quidem eorum opinio etiam ex eo cognoscitur, quod eum deum, qui cum Diana Hurica eodem in templo colebatur, Achillem esse dixerunt. Martis autem religio maxime in
eis Iocis viguit. Quare nihil habet dubitationis, quin
Thraces huius dei cultum ex septentrionalibus Iocis assumpserint. Quin etiam Romanos quum alios deos tum artem aliunde accepisse, non tam futilis est opinio, quam videtur esse eis, qui superstitionem hanc omnem a Graecis hominibus inventam esse volunt. Venisse enim vel ex Asia colonos vel ex Scythia Hyper raeos in Italiam eosque Romam vel condidisse vel conditam incoluisse, negari nisi temere non potest. Etenim obscura
374쪽
355 illa multisque probata de Aenea fabula: quid aliud testatur , quam coloniam ex barbaris, ex Semiticis populis et eis, qui Graecorum hostes fuerant, in Italiam Romamque esse deductam' An hanc sabulam omnino fictam commenticiamque esse nihilque continere veritatis
iudicabimus p Quid vero P quod quum aliorum deorum,lum Opis Martisque nomina. quod Romuli Remique ex Rhea Silvia origo ad Scythas omnino Spectant, nonne haec declarant colonos illos ex Scythicis Venisse regioni-hus p Quid de Romano Dianae Ephesiae templo loquar. quod Livius inclytum scribit fuisse iam regnante Servio Tullio i)2 0uid 2 de Vestae cultu. de sancto igne, de Saliis Vestalibusque virginibus, quae Romanis erant eum Scythis communes p Quod praeterea Romani ludos vel f
stos dies mortuorum ex Scythia deprompserunt eosque nominarunt Taurios . nonne indicat, etiam posterioribus temporibus eis quamdam suisse eum Chersoneso coniunctionem 7 Martem autem quum hi ipsi in eis regionibus natum esse tradiderint, quae ultra Τhraciam sitae sint, ex Scythia eum allatum esse Romam quis negare potest8 Quae et multa alia qui diligenter cum animo suo reput verit, aut veteres religiones aptas inter se et cohaerentes esse omnino negabit aut concedat neeesse est mirum quoddam esse inter populum Romanum Scythicasque gentes vel familiaritatis vel consanguinitatis vinculum. De Martis apud Scythas festo alio loco disputabimus. De cista autem sacra reliquisque rebus, quae ad huius dei cultum pertinent, legi Possunt ea, quae ac-
Denique non praetermiserim ea nomina, quae Martis appellationibus Moloch et Adar respondent, etiam lunae
375쪽
- 356 imposita esse. Vocabatur enim regina vel regina
coeli atque IN 'A γρα. Priusquam disputandi finem laciamus, de Νeptuno
pauca dicenda sunt. Herodotus eum deum non ah omnibus Scythis sed a regiis tantummodo cultum esse ait. Cuius rei quae suerit causa si quaerimus: Vix alia potest indagari, quam quod reliqui Scythae a mari abstinebant, regii autem sortasse propter pristinam cum Phoenicibus coniunctionem navigationi operam dabant. Νeptuno autem, Herodoto teste i). apud illos nomen erat Θαμιματωδα-ς h. e. deus maris potentissimus. Illud En, quod iddem est ac IN I et proprie solem Dionysum significat, nos reddidimus deus. Quoniam de omnibus Scytharum deis disputavimus ad ea quae investigare potuimus Oportet respicere Omniaque paucis verbis comprehendere. Primum quidem id quod summum est, deorum sana et quasi Vestigia secuti ex Idumaea et Palaestina in Syriam , ex Syria in Armeniam Scythiamque pervenimus. Eosdem tribus illis Iocis invenimus deos, pares superstitioneS. aequales denique turpitudines. Praeterea neque deorum apud Scythas nomina, neque religiones illorum ceremonias consuetudinesque ignota esse sacris scriptoribus cognovimus. Vnde gravissimum argumentum conseculi sumuS. Scythas non venisse. ut de recentioribus quidam Putarunt, ex India, sed ex Idumaea atque ex Syria in regiones septentrionales esse traductos. Originem Praeterea patriamque salsorum deorum fines esse Chananaeorum Amorraeorumque vidimus. unde ista pestis prosecta per Asiam Europamque manavit. In Graeciam autem atque
in Italiam non Aegyptiorum quies ac segnitia Supersti
376쪽
- 357 liones illas transtulit, sed quum Phoenicum et Syrorum commercium tum maxime Scytharum errores atque expeditiones. Quemadmodum igitur Iudaei veram dei notitiam sanctamque religionem, ipso deo et iubente et adiuvante conservarunt: sic contra Idumaei studium Omne OPeramque in eo collocarunt, ut plurium deorum fraudem, fabularum commenta, superstitionum turpitudines, quam celerrime Possent . ad omnes gentes perserrent. Vt autem Idumaeorum Iudaeorumque generatores ex matre una nati sunt: sic ex una eademque terra Cha naan et tenebrae prosectae hominum mentes erroribus obruerunt, et lux orta est dissipatisque lenebris omnium animos laetissimo veritalis splendore collustravit.
377쪽
Maxime mea interest, ut quae de plurium deorum cultu in unipersum diximus recte intelligantur fixaque in lectorum animis haereant. Itaque locus, unde ad Excursus exordium respiciatur, nullus mihi fine libri videtur esse aptior. Principio igitur ibi in eo versati Sumus, ut sanctum Paulum Rom. 1, 2 l. m. secuti superstitionis originem eis causis ex PlicaremuS, quae ductae ex animo Psychologicae vocantur. Sunt enim
aliae quoque diversaeque huius rei causae, quae a libri Sapientiae si3, 2. 3. 14. 15. in auctore atque a sanctis patribus asseruntur. Sed quoniam id nobis causarum
genus, quae in animo sitae sunt, tractandum Sumpsimus, Primum P. 263. ad peccatum Adami impietatem
Posterorum ita putavimus reserendam, ut unum uir
rumque crimini subesse principium probaremus. Νeque enim ad peccatum reserenda unitas est sed ad principium. Νam toto coelo inter se disserunt primi patris Praevaricatio et posterorum delicta. Deinde ea quae sequitur pagina conati sumus ostendere, quam difficile factu sit, ut qui ex oblivione Dei in impuritatem delapsi , inde autem sese ad superbiam erexerint, animo Oreque Deum esse affirment, quem re lactisque negare non desinunt. Νam ex incontinentia arrogantiae coniuncta summae nascuntur difficultates, quominus homines
duobus illis vitiis dedili Deum creatorem suum iudicemque confiteantur et rite colant; quamquam divina identidem misericordia efficitur, ut ad adorandum Deum
Virtutesque colendas revertantur. De hac superstitionis CaUS3 V. S. Athanas. Orat. c. genti. 8. ss. S. ΤheOPhil. 2Pisc. Alex. c. Origenisti. ep. pasch. l. Bibl. Patrr. t. 5. p. 84 . D. Thom. Aqu. Summ. 2. 2. q. 4. a. 4.
378쪽
P. D. Carolus Vercellone sodaI. Barnab. Procurator Generalis Censor Deputatus. IMPRIMATUR Fr. Dom. Buttaoni O. P. S. P. A. Magister. IMPRIMATUR Fr. A. Ligl Bussi Arehiepiscopus Ieonteu. Vieregerens.