De estherae libro et ad eum quae pertinent vaticiniis et psalmis libri tres quos scripsit Ioannes Anselmus Nickes De libro estherae cum excursu de chananaeorum scytharumque deis

발행: 1856년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

- 332 esse facile perspicitur. Sed videamus de ipsis urbibus. Iope quidem in libro Iosue nisi uno loco scripta non invenitur: Irecon cum termino qui respicis Ionen i).

quod sane mirum est. Ouum autem urtim non exPugnatae. ut Sidon, ut Tyrus, tamen Israelitis attribuerentur. Prorsus explicari nequit. quid sit, quod Iope nulli Omnino tribui assignata videatur. Erat enim in finibus eorum, qui ad mare usque pertinebant. Et profecto, filiis Aser, qui litus obtinuerant. Apheca data esse Ie-

Haec autem urbs, etsi est rege Privata, tamen quum in alta rupe posita δ) deaeque templo A) Ornata esset, in Amorraeorum potestate remansit δ). Quare consentaneum erat, ut haec eadem etiam tribui Iudae adscrib retur ' . Sed quum. Iosue regnante, a Iudaeis numquam vi capta esset . primum quidem in Philistaeorum. postea ut Scythopolis in Syrorum ditionem venit. Erat autem sita in colle edito ad planitiem magnam et ad constituendam aciem idoneam. Quare factum est, ut ei Philistaei ibi his, copiis coactis, contra Iudaeos Pugnarent.

et Syri vel potius Idumaei Damasceni proelio sacto in

sita suisse traditur ad magnam planitiem aptissimamque ad pugnandum h). Haec autem et magnam silvam et Carmelum montem possedit tantumque valuit, ut cum vicinis oppidis exercitum quadraginta millium Parare atque

352쪽

- 333 alere posset ij. Quodsi igitur nomen situm naturamque loci consideraverim, illud mihi videar haud impro- habiliter coniicere eamdem suisse Iopen et Aphec vel Aphecam. In ea autem Opis cultum viguisse Plinius ait,

cuius haec sunt verba: une Phoenicum, antiquior temrarum inundatione ut ferunt. Insidet collem praeia-

vero haud difficile est ad diiudicandum, ea urbs, de quanos diximus et Aphaca, cuius mentionem faciunt scriptores Christiani, eademne fuerit an diversa. Illa enim posterior iacebat ad torrentem Adonim habebatque Ia-

cum sanctum nomine Boeth δὶ. Sommenus eam collocavit ad Libanum, πεμι τον Λιβανον - . Quod si verum est hanc Aphacam ad eum montem positam fuisse quem nos Libanum dicimus: ne cogitari quidem Potest, eam Sacris litteris commemoratam esse. Νeque enim illud n vum quiddam aut singulare habet, duas fuisse in Pho nicia urbes , quarum utraque et ad torrentem δὶ nec

procul a maiori monte i Libano, Carmelo in sita suerit, utraque etiam Opis vel Veneris cultum ab eaque iddem nomen Aphaca βὶ habuerit. Nam ex hac ipsa re causa Perspicitur, quid sit, quod altera postea non Apheca sed

IOpe nominari coepta sit. Priusquam a Palaestina discedam, dicere Oporteat. quomodo Asserae turpes religiones fraudesquo eunuch rum , quos Graeci corybantes vocabant: in sanctam Iudaeorum gentem irrepserint. Sed haec qui discere avet, apud Moversium legat doctissime ex Sita.

353쪽

- 334 lam igitur Idumaeos sequentes ad Syriam veniamus. Ibi Assera tanto in honore suit, ut Omnino dea Syria appellaretur. Locus autem, ubi celeberrimum eius erat sanum. ab ea vocata est Ba m)byc-e. h. e. Vn Q vel pDNI ad Opim, vel mutatis litteris I in D, P in a. aDN vel an . Hoc postremum nomen in ΤaImude Babylonico l. c. exstat. Graeci autem eam Hierapolim nominahant. De ea quidem scribit Strabo: Ouattuor schoenorum Uatio trans sumen s Euphratem) est Bambyca . quam Edessam et Hieramlim Mocant. In ea Syriam deam Atargatem colunt ij. Lucianus quum Hierapolitanae deae simulacrum describit. eam multa signa habere ait cum aliis deis communia. Eam enim manu altera gerere sceptrum . altera fusum. in castite portare radios et

ginam declarat sceptrum. Deinde vero fusus eam significat - id quod seminae sacerdotes in eius templis sa-

ciebant - lanam tractare ad implicandos phallos. Radii

autem Sursum Versum reclinati monstrant, radiorum pisuperne missorum enasci quaecunque terra Pragen

rat δ). Aedificia denique oppida urbes ab ea portari, turris indicat in capite posita. Sed varia erant huius deae

insignia. Eius simulacro leonem Veteres adiungere sol bant tamquam animalium regem aut hoVem, Propterea quod in eo summa sunt robur labor utilitas. De leoniabus quidem Macrobius, sub eodem Adamatis simulacro, inquit, species leonum sunt eadem ratione terram

γατι,. Eisdem sere verbis de ea Plinius 6, is: Bambyce, quae alio nomine Hierapolis vocatur, Syris vero Magog abust vel Mapo99. Ibi procligiosa Alamatis, Graecis autem Derceto dicta colitur. 2ὶ Lucian. de dea Syr. S. 32. M Macrob. Salum. 1, 23.

354쪽

Romanis leones additos esse videmus δὶ . Quoniam autem terra non modo gignit animantia Omnia sed etiam alit. CorPus eius mammarum multitudine operiri solebat. Apud Gronovium imagines quattuor sunt deae Opis mul-

Sed sortasse quispiam miretur, quod haec dea piscis caudam abiecisse ac repudiasse videatur. Sed considerandum est, quaenam sit natura pulchri artisque leges quid stulent. Nam artifices, quum ex homine et Pisce conflari venustam figuram non posse persPicerent et tamen arti ac naturae deae salissacere vellent, seminam aut in animali marino sedentem finxerunt aut simulacro eiusmodi figuram addiderunt. In statuis Florentinis dea quaedam est β), quam adhuc Dianam Ephesiam habu runt. At vero eam esse Opim, plura sunt, quae indicent. In eius enim vestimentis, quae tripartita sunt, Primum quidem huius deae liberi sunt Apollo et Diana, deinde ero tres gratiae, quibus cum Opi vel Venere maxima est necessitudo, denique dea ipsa marino hirco insidens. qua quidem re duplex eius declaratur piscis hominisque natura. In nummis Florentinis β) item quaedam Demeter est; eius caput Ornatum calatho: ad utramque Pa

tem duo genii cum facibus, qui vel sol et luna sunt habendi vel etiam cupidines, ad eius pedes itidem semina

355쪽

- 336 Est equo marino imposita, quae hanc deam priscam Derceiem mse ostendit.

Sed ut ad rem revertatur Oratio, in media Asia altera erat urbs ad Physcum amnem a Tigri quattuor di rum iter disiuncta, quae nomen aperte ab hac dea

accepit i). Sed vix dubium est, quin pluribus locis huius

deae simulacra altaria fanaque fuerint. Tantam enim eius religio vim habuit, ut omnes in tota Syria pisces consecrarent neve quisquam eos aut interficere aut vesci

Iam vero Idumaei et Amalecitae ad Pontum Euxinum deducti, Herodoto teste, huius deae sanum habu runt in monte, qui inter Borysthenem et Hypanim intererat. Huic loco nomen fuisse 'Aπα-ρορυρος h. e. Opis mons. ex Strabone compertum habemus δ). Iam autem a Rhea. quae in silva vitam egit ob eamque causam Silvia nominata est, ut Romani, sic etiam Scythae originem suam ducere solebant. Nam de Scytharum generatoribus Graeci Pontici narraverunt, Herculem , quum boves Geryonis quaereret, venisse in regi nem silvestrem. in 'Υλαων, ibique reperisse in spelunca quadam subterranea seminam ancipitis naturae, cuius corporis altera pars esset hominis, altera autem a coxis anguis. Cum illa eum convenisse, ac genuisse filios tres

Agathyrsum Gelonum Scytham, qui earumdem gentium Patres auctoresque essent. Haec quidem illi ε). Feminam illam deam terram esse, mea quidem sententia, et ex eius domicilio liquet et ex corpore. Νam quum illa ex

356쪽

aquis in terram transiret, piscis cauda in caudam anguineam non Poluit non converti. Hanc autem deam svi

terra in antro vel in ipso inserno habitare, etiam A gyptiorum erat opinio. Νam Isidem, quam itidem Apollinis Dianaeque matrem putabant, cuique Busiri Gali rum more turpissimos sestos instituebant, a Rampsinito rege dicebant in inferno esse visitatam i). Priusquam de hac dea disputandi finem laciamus, haud alienum est, de deis terrestribus, quos Graeci χθονιους vocant. breviter dicere.

De Dite et Proserpinst.

Veleres soli et lunae propria posuisse et nomina et signa, quibus maximam eorum cum terra coniunctionem exprimerent, iam supra a nobis significatum est. Haec quidem signa, Verendum non fuit, ne prave intelligerentur ab eis, qui opinionem illam de coelestium deorum ex terra origine aut primi invenerunt aut penitus Perspexerunt. At vero Graeci et Romani quum eiusmodi deos ex Asia acciperent, quomodo illam coelestium cum terra consanguinitatem comprehendere ac retinere potuerunt p 0uidp lunae Opis cornua, soli autem calathum h. e. oppida et urbes imponere. nonne inauditum, nonne absurdum estp Omnino autem illi tanta erant animi su tilitate atque elegantia, ut eisdem deis non modo COntrarias partes sed ne plures quidem facile tribuerent. Quare lactum est, ut ab eis Dianae Iunoni Minervae. quae omnes a luna minime disserunt, sua cuique vis ac natura adscriberetur, earumque munera et Officia certis

357쪽

- 338 definitisque legibus circumscriberentur. Eadem ratione commoli sunt. ut duarum partium . quas Asiatici terrae assigna erant, alteram Veneri darent alteram Cereri relinquerent. Soli igitur quum arctissima cum terra coniunctio esset, relicto coelo, in terram ad inseros descendendum suit. Qui quum coelestibus ex sedibus decessi set, a se imPetrare non Poluit, quin sororem germanam lunam ad se rapere conaretur. Ita quidem intelligitur evenisse, ut sol ac luna et in coelo lucerent, et ut Dis et Proserpina dominarentur apud inferos. Sed ut haec accuratius perspiciantur, inde a nominibus horum de rum et signis notisque repetendum est. Lunam igitur, ut a terra Originem trahere diserte exponerent, appellabant aut Nn x liberam siliam temrae aut PDN NN Europam lucem lunam terrae aut e

iam, ut Ephesii, abiecta sSllaba prima. simpliciter Opim. Quum primum nomen illud Zerapha ad pronuntiandum longius esset, Asiatici eius Prima parte Zara, Illia, uti solebant. Eosque secuti sunt Graeci et Romani, quum Proserpinam Κορην Liberam dicebant. Sed quum vocis vis a priore parte Zer ad alteram apha, Api. Opi d Iaheretur, suerunt. qui Vel Proserpinam vel Dianam Ephesiam Opim nominarent. In insula quidem Delo Arge

et Opis, ut opinor, tamquam mater et filia. ut pro certo amrmare possum. tamquam duae diversaeque deae carminibus ceremoniisque celebratae sunt ij. De Diana autem Ephesia poeta quidam apud Macrobium γ) hoc modo:

Cum his lunae nominibus mirum ad modum congruunt

ea, quae soli Diti indita sunt, Servis, Sanapis vel Sianopis, Ser et Apis. Serapis iddem est quod PnH ni

358쪽

- 339 filius, liber terrae: Sanapis autem ut supra diximus.

iddem quod PDN sol terrae t . rax Ser autem nihil aliud nisi Liber. silius. Denique ut Opis Proserpinae,

sic Apis Ditis nomen mutilatum est. Iam vero signa. quae Primum matris ProPria ac P cularia suerant, ea post matri et liberis communia esse coeperunt. Ita quidem cornua, quae Opis insignia erant, quum Astartae tum vero Libero tributa sunt, et ea quidem in Asia bovis, in Africa capri. Et mammarum mul-

ad Dianam Ephesiam delata est δ). Quemadmodum autem calathus Serapi, sic lotus, quae Opi conVenit, oliam Proserpinae est imposita. Haec quidem vera esse, lacile ex antiquis simulacris potest perspici. Etenim in Mus. Flor. Gemm . tah. 53. 8. Serapis est radiis et calatho, in lah. 53. I. etiam capri cornibus Ornatus, quibus signis ipse et sol et filius terrae vel et coelestis et terr ster esse declaratur. Iam in tab. 54, 4. Serapis calathum serens et Proserpina lothum; quorum ne dubitari de natura posset, alteri solis signum, alteri lunae appositum est. Graeci igitur quum hunc deum et solem esse et matris nomine insignibusque donatum viderent, duplicem eius vim ac naturam ita diviserunt, ut Coeleste regnum Apollini, terrestre autem imperium Plutoni vel Diti adiudicarent. Eisdem autem rationibus commoti

I Vt Samys et Camys vel Camos, sie Sanapis et Canapis.

I) Macrob. Salumn. I, 20.3 Ilierou . ep. ad Eph. : Dianam πολύμαστον colebant Ephesii. Minue. Fel. Octav.: Multimammia etiam Diana Ephesia depingitur. Mammas deae suae absurde adiunxisse Ephesii reeentiores videntur. Nam antiqua statua aurea virginis et bellatricis erat. Xen. Anab. 5, 2, 13. . Mus. Flor. numm . tab. 49. 3. sigura sedens; eanis venatorius, ex quo venatrix eo oseitur; anguis Macrob. Sari. 3, 20. Salus na

turae lunaris effectus eat); luna plena adiuncta.

359쪽

- 340 - . Dianae coelum, Proserpinae terram ad habitandum regnandumque conceMerunt. Fuisse tamen tempus, quum

Diana et Proserpina, Pluto et Iupiter eidem essent, nuIIa umquam delevit oblivio. Νam Dianam etiam ex veteribus nonnulli Proserpinam habendam dixerunt. Sed huius rei illud potissimum testimonium est, quod haec dea Iovis ex Cerere filia sororque Liberi dicebatur. Iddem vero in Plutonem cadit, qui Saturno Opique natus esse putabatur. Iam vero ut de sanis horum deorum apud Amale- .citas breviter dicamus, totius huius cultus metropolim Sinopen fuisse demonstravit Moversius i). Nam quum haec urbs antiquitus mercatura Commercioque omnium maxime floreret, hinc Alexandriam et Canopum in A gypto, hinc Babylonem et in Asiam Serapis veneratio delata est. Erat autem cum Serapi coniuncta Proser-

ditam . ex eo colligitur, quod veteres eam vel Assyriorum h. e. Syrorum Vel Cimmeriorum h. e. Scrtharum coloniam esse tradiderunt δ). Erant ad Pontum Euxinum alia huius dei sana ac templa, quae nominatim asserre longum videtur. Postremo animadvertendum est. terrae et Procterpinae cultum ab Idumaeis sive ex Syria in insulam Delum sive ex Scythia esse translatum ε). Ex Delo autem eam religionem quum Graeci tum Athenienses receperunt,

qui quotannis matri et filiae κουρη laeta s

lemniaque agere solebant β).

360쪽

v I. - De igne vel Vesta Iovis matre atque Cereris.

Quamvis praVitate morum Veteres Vitaeque turpitudine impediti sint, quominus rerum creatarum fines animo menteque transgrederentur atque ad creatorem mundi cogitando pervenirent: tamen ultimum finem quemdam Primumque Principium, ex quo reliqua Omnia essent orta, statuerent necesse fuit. Hoc rerum Vesdeorum omnium principium primo quidem Asiaticarum religionum inventores, multo post philosophi quidam in Vesta dea vel in igne positum esse arbitrati sunt. Νam Vestam et Scythae omnium coluerunt plurimum i) etBabrionii deorum matrem esse praedicarunt. Eius autem natura Omnis cernitur in igne, quem, quamquam ante coelum suisse dico, tamen mihi coelestem vocare liceat. Sed signum, quo hanc deam praesentem eSSe e gnoscerent, non simulacrum quoddam sed ignem terr Strem esse Voluerunt. Quamobrem ad hanc potissimum deam reserendum est, quod Herodotus nisi Martis Soγ-

paulo post Vestae quod in terris erat signum ipsum recipere in deorum numero eique locum alterum tribuere placuit. Nam ignis terrester quoniam et in terra inest et interdum ex ea erumpit, idoneam hane cum terra Consanguinitatem consecutus est . ut filius illius, vel . quum Vestae nomen sexumque retineret, filia haberetur. Ita quidem factum est, ut coelestis Vesta terrae esset mater, terrestris filia. Sed veniamus ad nomina.

SEARCH

MENU NAVIGATION