장음표시 사용
11쪽
Aedificans vacuo pendentes aere turres ,
i Spe siquidem dives quilibet esse potest, Oh quae praeterita Iacta egi insomnia nocte lQuas mihi deIicias obtulit hora brevisi
Dum placidum toto carpebam corpore Somnum , So menti exhibuit ludicra scena meae. Ille egomet quondam pauper, Rex esse videbar, ornabatque meum Regia pompa thronum. Aurea parietibus pendent aulaea superbis, Magni sicasque dapes splendida mensa parat. Et me nobilium lato circumsidet ordo , Nutibus et pendet plurima turba meis :Et novitate stupens instabar imagine Regni , Regis erant mores, Verbaque Regis erant. Ite, redite citi, Rex Sum parere necesse eSt, Mens mea lex esto e sic Volo , sie jubeo. Certatim famuli centum mea iussa facessunt:
Voh misero l si quis lentius illa iacit.
Quippe decennales minitabar saepe triremes , Saepe etiam exilium , Verbera , Vincla , eruces. Haec mihi dum tacitam Iudunt insomnia mentem , Excutior somno , pauper ut ante sui.
12쪽
tuique suos posuit sines Natura , Deusque: Nulla tamen Vati jura , modumque dedit. Quid libet audendi data vatibus ampla potestas ,
n quascumque velint currere posSe iaS. Scilicet incaluit quoties mens vatibus aestro ,
Phaebeo quoties percita ab igne furit ;Omnia perrumpit , praetervolat omnia Velox , Quaeque alii nequeunt , quidlibet ausa potest. Nunc ciet aequoreos fluctus , nunc aequora placat, Et nunc longinquas tendit ad usque plagas. Nunc loca percurrit , quae torrida semper ab igne Et virides herbas, et sata laeta negant. Nunc Populos gelidae subjectos aspicit Arcto , Quos rigida aeterno frigore stringit hyems. Nunc super astra volat , penetrat nunc ima prolandi , Nunc ubi sol moritur , nunc ubi surgit, adest. Nunc tremit ultrices inter sino vindice Divas , Nunc inter laetas ludit Hamadrradas. Tartareae custos aulae stupet ore trifauci , Dulco poetarum si capit aure melos. Cuncta licent vati: hinc homines o dentibus orii , Saxaque belligeros progenuere Firos.
13쪽
Siquo volet, lacile vates se vertit in albam,
Humanae oblitus conditionis , avem. Quin si iactura est cuiquam reparanda cerebri , Hoc opus, hic ingens, hanc reparare, labor. Se coulo attollens tentato haud amplius ausu, Aligero Lunae concava Scandit equo.
Nam quidquid cerebri hinc nobis evanuit, illuc Advolat, et vitreis conditur in phialis. Aut minor , aut maior sua cuique videlicol illic Est phiala : at vatum maxima quaeque tumet.
14쪽
nter PAMPHILUM Philosophum Perspateticum , ει LIBERIUM quemdam eae iis,
quos vulgo somnambulOS vocant.
PAMPHILUSQuo quo Tam propere P Lubeat paullum subsistere , paucis
Iam dices alias: nunc quippe laborat 'Coxa dolore gravi, et casu contusa recenti, Chirurgum peto.
Quid narras P proh tristo i videbam Te pede nimirum titubantem incedere claudo Verum qui lactum Θ
15쪽
Si seiro laboras Accipe. Praeterita carpebam nocte Soporem, Cum mihi visa dies alto lucescere sole In somnis , et nescio quid me urgere negoti, Prosiliensque toro, noto circumdor amictu, Et soleas , caligas, tunicam, se moralia , necnon Apto humeris breve palliolum , capitique galerum.
Poli apago hunc morem; verum quid deinde P
Egredi , et audenti hac illac discurrere gressu , Tum pedo inoffenso scalis descendere, clauSas Et reserare lares, tacitusque excedere tectis.
PAMPHILUSIn somnis ne etiam PLABERI Us
In somnis, dixi, meus est mos. Accipe quod reliquum est : dum totam pervagor urbem , Forte erat Aufidii domus instauranda , Viaque Prostabant media caementa , aggeStaque Sa Sa. Inscius qssendi, et casu revolutus acerbo , Coxa, dolori saxis adversa impegit acutis. Protinus excutior somno tremefactus , et aegre
16쪽
Exanimisque domum media me nocte reduxi.
Non quod concideris , Laberi , tantummodo miror , Quod capite incolumi es, quodque ossibus integer usque huc. Credo autem , toto si pondere concidis , ictum. Longius audiri, ceu cum procumbit humi bos , Quippe saginatum Vincis pinguedine porcum. Sed quoniam mihi nulla tuae est medicina saluti, Haec tamen in tanto sumas solatia damno.Quid tuus iste velit morbus , causasque docebo , Si quidquam veri crepuit Gorgonius olim , Quo doctore duos usus sum circiter annos , Quique mihi penitus Naturae arcana reclusit ;Dignius ex quo me studium , coetusque sophorum Excipiens , tandem puerilia mittere iussit, Excussitque manu Ciceronem , Virgiliumque.
Me, Sodes , nunc mitte, satis mihi coxa molesta est ;Obtundunt nimia me garrulitate sophistae.
PAMPHILUSErgo quid P hunc hominem audes appellare sophisiam Proh rabios i numquid tibi valia sophismata vendo p
At quaeso , bona verba , iocans , o Pamphile , dixi, Quippe homo sum placidus , tecum contendere nolim , Doctus es, immo mihi doctissimus. Amplius hoc vis P Attamen ignoscas: alias assabimur urget Nunc me quid maius.
17쪽
PAMPHILUs Sequar ergo. LABERIUS
PAMPHILUSExili sum corpore, nec piger.
Dic saltem paucis , si tandem audire neceSSe QSt. PAMPHILUS
Ut lubet. Ergo velis fieri si doctior, audi, Atque animo penitus, minime haec temnenda reconde. Si qua usquam sanis oculis obiecta tuemur , Percipimusque manu , vel nare , Vel ore , Vel aure , Esligies quaedam , rerumque simillima imago Protinus externis impingit sensibus; inde Haesi rerum species oblata extrinsecus , alte Imprimitur molli cerebro deducta per imos Nervorum tubulos ..... rides , stultissime rerum pNervorum tubulos , et sanguinis acta Vigore, Et vi spirituum , quos appellant animales.
Belle equidem: quorsum tamen haec tam ducere ab alto PPAMPHILUSQuippe ita perspicuo deducitur Ordine Sermo , cuncta etenim sunt ceu docta connexa catena. Cum vigilant sensus, mens experrecta tuetur,
Et legit exposito veluti descripta libello
18쪽
Sculpta cerebrosae rerum simulacra medullae. LABERIUS
At paulisper ades: tenuis me scrupulus angit: Nonne cerebrosum si rite latina recordor , Insanum sibi vult P igitur cerebrosa medulla Stulta medulla tua est: num non PPAMPHILUSVah nescie rerum , Nec medicas voces, nec docta Vocabula calles. Intima pars cerebri, Medicis cerebrosa medulla est. LABERIUS Pamphile , parce precor, non omnia nOVimus omnes. Μo Deus abnormem fecit , crassaque Minerva, Et sermone meo , et Verbis nostratibus utor. PAMPHILUS
Heu pudor , heu quot agit caecos inscitia rerum lAt saltem poteris me plurima nosse Magistro. Omnibus ergo illic mens assidet arbitra, proseri Iudicia, humanosque excreet libera motus, Ingemit, odit , amat, gaudet , timet, imperat, optat.
Quam profers peregrina, pape i quam mascula verba lQuam sublime sonas , quamque expuis ore rotundo lPAMPHILUSCuilibet o populo nimirum haec obvia non sunt. Languida cum vero Iaxantur corpora Somno,
Mens etiam placida veluti composta quiete, Et miris sopita modis , vi cessat ab omni.
19쪽
Tum pars quae celeris purissima sanguinis , usque Ad cerebri ressuit sinuosa volumina , sormas Excitat ignavas: surgunt tum somnia mille , Incautam varia fallunt et imagine mentem , Ludicra nocturnis veluti spectacula Scenis. Mens autem species tantum prospectat inanes ;Sed neque iudicium cst, nec agendi certa Voluntas.
Macto tot et tantis virtutibus ; at brevis esto.
PAMPHILUSMe ut melius faciam, noscas, Si non bene nosti. At si dilueris nimio praecordia Baccho, Escarum aut avidum implerit mala copia Ventrem , Multiplicis vexat stomachum discordia succi , Crudique ad cerebrum assurgunt plerumque VaporeS, Et sopita cient pravo phantaSmata motu. Plurima tunc aegram funesto insomnia visu Mentem sollicitant, et turbida terret imago. Atqui nulla movent sopitos extera Sensus :Ergo intra est Omnis tantorum causa malorum. LABERIUS Cuncta equidem quae vis: at si potes, abstine ab ergo. PAMPHILUS
LABERIUS Facile huic verbo stomachor: sonat aure molestum
20쪽
Sic habet: at vetus est. Memini cum nempe caleret Ut plerumque solet doctis studiosa iuventus olim dissidiis , audito protinus ergo , Ceu canis ad serulae sonitum, procul essugiebam.
Tune mihi hanc Laberi, labellam obtrudere tentas Vel quisnam tibi prava creat fastidia morbus Audin' cum largo pulmone exploditur ergo, Quam tonat, atque hostem sternit ceu fulminis ictu PLABERIUS
At mihi perstringit miseras crudeliter aures.
Si tamen enervis placet, ut Sine robore Sermo, Ne timeas , placido loquar , ut pudibunda puella.
Numquid adhuc tibi plura tamen dicenda supersunt 3
PAMPHILUSAd te nunc venio : dixi nihil hactenus ad rem , Ergo age , quae hesternam cumularunt surcula caenam
Nil ego praeter olus , fumosae cum pede pernae , ovaque bina edi, servens quae coxerat unda.
Dura edis ova P malum i duro quid crudius ovo pDura calor stomachi nunquam bene concoquit ova. IIaec stomacho damnosa serunt, cerebroque tumultum. Ergo nil ultra , duro causa omnis ab ovo.