Latina carmina

발행: 1859년

분량: 121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Cuncta supercilio contemnit , et ore superbo , Vixque levi capitis nutu , pressoque labello Ante salutantes contracta fronte salutat. IIunc tu aliquem reor antiqua de stirpe calonum Credideris , curasque , et magna negotia rerum , Iinperiique ingentem humeris attollere molem. Quid si grandiloquo audieris sermone loquentem , Magnifica , et rigido ructantem Verba palato PQuid si romanas scrutabere bibliothecas , Atque ibi subnixos pluteo plerosque videbis Grandia rugoso versare volumina Vultu , Principibus veluti juris responsa daturos, Electosque graves rerum componere lites 3 II os tu tot Paullos, tot rebere Papinianos Quique decem rursus tabulas conscribere possent. Tu tamen haud rerum specie capiaris inani , Neve latcre pules quidquam sub imagine tanta ;Ηi siquidem pagis Romam venere sabinis Λ duris missi genitoribus , ut sibi natos Essicerent fama celebres , jurisque peritos. Sed nunquam ponitus callosam ponere pellem , Et crassum ingenium , et mores potuere paternOS. Nam licet expellas furca , natura recurrit Usque tamen victrix: hinc sunt tantummodo jussi Codicibus blattas, tineasque e pulverulentis Excutere, et pedibus praxim exercere larenSem ,

' Viribus ingenii haud quidquam patientibus ultra Ut tandem ignaro possent dare Verba popello , Et quavis ratione aliquod sibi quaerere nomen.

32쪽

obiicere incauto speciem virtutis , et umbram Coeperunt vulgo, studioque ediscere multo Omnia librorum quae prima , atque ultima monstrat Pagina , magnificOSque Sonos , et inania verba , Atque expilandos venari hac arte clientes.

Est quoque Pragmaticos qui fraudibus implicet omnes ,

Circuat incautos . et vafro captit et astu. Nempe is causidicis perverso jure dolosas Τendere muscipulas didicit , laqueosque latentes Instruere, atque aures nimio clamore satigat. Si rapias in jus , centum cohibere catenis Haud unquam possis sceleratum vincula Proteum Ludentem , innumeras doctum mutare figuras. Cumque nec ingenio Valeat , nec juro , nec aequo ,s Nam neque Digesti titulos, nec Codicis unquam Vidit , et ignorat qua Τextus voce loquatur in Decernit tricis, et garrulitate perenui , Atque acrem jactat sese , invictumque Patronum Si do frigidulis lis est, obulisque negatis.

Tales Roma greges hominum Focat aure minores ,

Dedecus exitiumque Fori atque opprobria juris. Tu cave ne mala te laedant contagia, nate , Τu cave sallacis ne te mendacia frontis Decipiant, artesque Vasrae , sucataque Verba. Sed facienda satis docui , vitanda retexi. Vade ago consiliis munitus , nate , paternis , Et sapiens meliorque redi , atque instructior usu, Ut patriae tandem fias columenque , decuSque , Quaeque tibi praecepta dedit pater, utere SanuS.

33쪽

UT INUTILIA PRAETERMiTTAT, ET UTILIA , A LUCROSA SECTETUR

EPISTOLA.

quid nunc te dicam ruri sacere, optime Quinti,

Umbrosas inter silvas, et ab urbe remotum, Dum servent rabidi sextili menso calores PNumquid grande paras conscribere P Scilicet ut te Plurima apud seros commendet fama nepotes. Credo mihi, tanti non est levo nomen , ut altos Eripiat nobis somnos, et dulcia perdat Tempora. Stultitia est macie tabescere docta , Impallere libris, atque exemplaria prisca ac Nocturna versare manu , Versare diurna , MEgregium ut vatem miratrix turba salutet, Teque oret supplex , ut candida carmina pangaS , Nupta est patricio si sorte puella marito , Aut si virgineo Vulet sacra tempora peplo. Si iamen incautam laus subdola vellicet aurem ,

Dic coram invenies palponum nam omnia plena iQui tua miretur, stupeatque , et ad aethera tollat Carmina , divino invidiam iactura Maroni ,

34쪽

Contractisque superciliis, pressisque Iabellis,

O pulchre , o bello exclamet i divinus Apollo

Iam properat merita tibi cingere tempora Iauro. Tu tamen his tantum contentus Vive , nec ultra Sinceram, ac solidam Speres attingere laudem; Nam surda a tergo carpent tua carmina lima.

Assurget sorsan sciolus, qui sorte vagantis Meschini errores, Bertoidinique libellos, Bertoldique vafros tantum perlegerit astus. Is quoque ridicule nasum suspendit aduncum :Hic friget versus , curto haec pede Ullaba peccat , Nec redolent doctum vulgaria carmina Vatem , Et digito mendas designat, et ungue maligno.Quis ferat haec P neve a studiis animum abstrahat Θ Ergo Si sapis , et scrutis locuples cupis osse relictis, Abstine Apollineis curis et paupere MuSa,

Atque Ridolphini praxim , librosque sorenseS

Perlego , causidici ut possis acquirere famam. Tum gravis attonito leges expono clienti :Boc Baldus docet, atque hoc Bariolus , omnia novi , Nec pudeat leges mentiri , et condere textus. Tum te incedentem lento per compita gressu Turba salutabit longe : Illustrissimo , Salve. Tuncque cliens pinguem caprarius asseret haedum , Alter vina dabit quae mittunt optima Cryptae , i' Atque erit in magno tibi foenore functio parva. Nunc cedo si tibi quid pepererunt carmina. Verum Mendicat vates et inani pascitur aura.

Faliscae Dioecesis oppidum.

35쪽

Mitte igitur Musas , nummisque incumbe paraudis :Si multis etenim lumeant marsupia nummis Indoctus, deformis , iners , ignobilis , asper Sis licet; ingenuus, pulcher, lepidusque , Seiensque Sique voles dici vates , eris alter Apollo. Quod si gloriolae stimulus te pungit, et urit , Et rerum ignarum pudet indoctumque videri,

Et cupis indocto doctrinam obtendere Vulgo , Haud ingens labor est , tumidas tantummodo noris Proiicere ampullas, et sexquipedalia Verba , Atque geometrica cruciare voeabula passim Puncta, superficiem , conon , tetraedra , scalenon, Et cuncta ad leges revocos , normamque Mathesis Verborum lamen haud multum vim scire labores. Sic etiam poteris medicas expromere Voces , Sphinc terem , mediastinum , di aphragma , pilorum Sis laudator aquae , traducas scripta Galeni, Germanos , Batavos , Gallos , Anglosque recense :Cuncta voca ad trutinam, scriptores carpe latinos , Aegyptum Venerare, et ad aethera tolle Pelasgos , Corrosoque legas insculpta vocabula Saxo ,

Quod tibi Gruterii , Sponii quod pagina monstrat , Nullaque frons libri , nullus te fugerit index.

Sic poteris ventrem scabere, et dormire SupinuS , Et docti famam studio venabere nullo. Sin steriles artes , inopesque Sequere Sorores, Sibila non deerunt , irrisoresque cachinni , Nec tibi pieria quadrans erit ullus in arca , Et macra saepe trahes vacuo suspiria ventre.

36쪽

CRISPUS advena , eum duobus imposioribus PII LEONTE veterum sententiis addicto, et BAR ULLO

recentiorum sectatore , variis de rebus sermonem instituit,

iisque adest RULLUS Barulli filius.

icile , fas vestris accumbere coetibus P Hospes Uuc primum Venio , morumque ignarus, et urbis: Sin minus urbane , saciles , ignoscite , et Ves.

BARULLUS

Immo age , et ossiciis Iubeat tibi parcere , porro Hospitis haud vultus , haud exhorrescimus Ora. Quicunque es, nobis qui te tam comiter Offers , Hinc jam noster eris, veteres velut inter amicos Fas tibi colloquiis jam liberioribus uti.

Cuias tu p

II abent plerumque cerebri Nescio quid vacuum Romani : quove voearis Nomino P

CrispuS.CRISPUS

37쪽

Aiu' Crispus P Quid Iupiter hoc est is IIuu redis in mentem , fili , dulcissime fili,

Ηοc mage te , Crispus quod sit tibi nomen, amabo. Nam mihi filiolus primaevo in foro juventae Crispus erat, fato quondam praereptus acerbo. Audin' Rulle P Ultro Crispum salvere iubeto.

BULLUS

Salve, Crispe.

CRISPUS

Quis hie P

BARULLUSNatus meuS.CRISPUS O bone, Salve. BARULLUS Non malus is , laevo nec natus Apollinc. CRISPUS, Credo Dummodo sit patriae quidquam virtutis in illo.

PIT OLEON

Quae tibi sunt artes , quae munera , quidve vagaris p

CRISPUS

Palladias Patavi postquam didici hactenus artes, Quaeque ibi jamdudum multo exercentur honore Incubui studiis , ad patria tecta revertor.

Jam nisi quis Palavi fuerit, vir non erit unquam.

38쪽

PARULLUS

Hoc mihi pluris eris, doctas nam Palladis artes Ipse etiam excolui, et si nos bene noveris, hercle , Absit ab invidia j doctos lateare neceSSe est. Forsitan audieris nomen , famamque Barulli; Namque quis ignoret nomen , famamque Barulli PNimirum hic ego Sum.

CRISPUS

Tibi gratulor , at mihi nusquam. Nominis id, bene si memini, pervenit ad aures.

Miror , Crispe , tamen damus hoc juvenilibus annis. Iam nunc experiar quantum profeceris. Ra Fare age, quem vates inter praestare latinos, Quemve magis nitido reris candore loquutum p

Vincero Virgilius gravitate, lepore Catullus isus, et omne vafer ridenti Flaccus amico Tangere , et auda ei serri super aethera raptu.

Virgilium memoras, et frigida carmina Flacci, Ausoniae reticens clarissima lumina linguae.

Quid tibi Lucanus

Grandi turgescere nisu , Deficiens medio sed enim conamine rumpi.

BARULLUS

Si nondum digno tractantem grandia metro Audisti vatem , iam nunc audire licebit.

39쪽

Scilicet aeteredior sublimi includere versu

tata

Magnum opus, Encyclium , quod nemo ante auserit usquam. Neu quid sorte putes dicto minus , accipe sodes Principium , veteres nec jam mirabere Vates. Quae mare , quae tellus, quae vastus continet aether Cuncta canam , et rerum revocabo ab origine caussas.

CRISPUS

Quae libi conveniant potius, quam carmina Flacci ;Uuid dignum tanto seret hic promissor hiatu

Parturient montes , nascetur ridiculus mus. BARULLUS

Grandia fastidis video , et sublimia. Verum Si concinna placent, Valeri, quid amoena Thalia Edidit egregium quem Bilbilis inclyta vatem , Et sale qui multo conspersa Epigrammata scripsit P

Poli a pago hanc scabiem : vosque o si cura decoris, Vos caput insulsum surcis extrudite tandem Coetibus o vestris, totoque Helicone Camoenae, Τurpia no sacros contingant labra liquores , Virgineos vo choros facies obscoena profanet.

BARULLUS

Proh l Superi l tantumne homines audere t Quid istud Nempe rei est Vos o cerrito accurrite , cives , Voo capiti insano elleborum praestate, maloque Correptum genio , lustrali spargito Irmpha. Namque quid ore vomis tantum pus, atque Venenum , Aurea discerpens divini epigram mala vatis P

iniuitia o Goosio

40쪽

Tuque animo indignos ausus perserre lubenti Bulle potes PRULLUS

Quidni

BARULLUS

Potulanti obsiste.

Quid ad me P

At tandem somno te Iuppiter excitet isto.

Tu quid , Pitoleon p

Nugas dedignor ineptas , Cunctaque prae Graecis , et magno aversor Homero.

Tertius hicne Cato coelo delapsus ab alto est, Vel tripode ex magno reddens oracula Phoebus PBARULLUS Sed si naturae scrutari arcana , Sophorum Pendero dicta juvat, rerumque exquirere causSas ,

Totus in hoc ego sum , proprium dedit hoc mihi regnum Iuppiter , et magno implevit mihi munere pectus, Quod magis ergo probas mundi sistema p

Λt tibi nullus orit sollers Galileus, et aeque Nobilis ingenio , doctisque Copernicus ausis , Et medium immoti , qui circum lampada solis

SEARCH

MENU NAVIGATION