Latina carmina

발행: 1859년

분량: 121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

LABERI Us

Poli me occidistit nunquam cessabis ab ergo pStridentiquo sono frendes mihi semper in auro δVin' tandem in nasum vitream mihi surgere bilem PPAMPHILUSO hominem placidum i repetito irasceris ergo ;Quippe est grande malum i sed ne indignere , cavebo Ingrato teneras posthac offendere verbo Λuriculas : animo exciderat; jam haud excidet unquam.

Cum tandem vario miscentur spectra tumultu , Et latebris excita suis, vim Sanguinis urgent Acrius, hic celeri repetens vestigia nota Impulsu , fibras, nervos, et caetera motus Instrumenta ciet, rebusque assueta diurnis Quos sensu vigilante frequens exercuit usuS , Exercent actus sopito corpora SenSu, Dextraque quas tetigit, tum res contrectat easdem , Pesque vias relegit , crebro quas legerat ante. LABERIUS Iamdudum ausculto, miserum iugulasque loquendo :Iam salis hoc. PAMPHILUSTantisper adhuc. LABERIUS PIus iam satiS. PAMPHILUS Plurima sunt etiam, . . .

Audi,

22쪽

Audiam:

LABERIUS

Nihil ipse diutius hercle

PAMPHILUS At haec saltem : sunt plurima . . 'LABERIUS

Iam satis hoe

Iam tandem. PAMPHILUSErgo Fale , ergo Vale. LABERIUS

Di te male perdant. I blatero, vacuoque instata cucurbita venio.

23쪽

AC PRAECIPUE DE CARTES II SYSTEMATE

Muo me per altum, perque iter invium Monstris paventem , Calliope , rapis PIam Τerra, jam Coeli recedunt, Omnia jamque Chaos resorbet.

Non usitatas miror imagines , Nec firma tellus pondere stat Suo IVerliginoso sed tumultu Forma Oritur , faciesque Mundi. Quos , quotque circumvolvere Vortices , Qua prominentes cornimus angulos

Vi conteri , quasque huc , et illuc Pulvereas volitare nubes lQuas non figuras jugiter induit Ilio purus aether P sequo meatibus cuniculosis ingerendo Nil patitur superesso inane. Quippe hic perenni vorticis impetu Ad usque centrum truditur intimum. Hoc fonte derivata solis Flamma micat, radiosque sundit.

24쪽

Vides quot hanc circum exigui fluant Orti ex voluta materia Globi PUt rito transmittant, et una Compositos radios refringant pHinc tractus omnis scilicet aeris , Hinc vastitas dissunditur aequoris , Imbresque , fontanaeque IImphae ,

Et celeres oriuntur amnes.

Hac in globorum congerie , Velut Nostro volucres infimo in aere , Aut aequoris pisces in undis , Terra , Vagique natant planetae :Nam vi coactae particulae simul Se tortuosis nexibus implicant , Unde et repercussa incidentes Luce iterum radios reflectunt. Quo Musa tendis P desine pervicax Τumultuoso Vortice territam Turbare mentem , meque tandem

Restitue in placidam quietem.

25쪽

AC PRAECIPUE DE PTOLEMAEI SYSTEMATR

uingo veloces tibi, Musa , pennas, Linque jam terras , juvat altiores

Aetheris tractus , propiusque Summos Visere coelos. Aeris praetergrediamur oras , Unda Iabuntur pluviae , niVesque, Unde nos magno trepidos fragore Fulmina terrent.

Aspicis coelos velut aere susos pPallidam Lunae faciem tueris pDeprimi et valles humiles , et altos Surgere montes pCandidae hinc Astrum Veneris , diurnae Nuntium Lucis , minus inde fulget Mercuri sidus , nimium propinquo Solo perustum. Proximus quanto micat igne Phoebus lHic procul noctem , tenebrasque pellit , Reddit hic cunctis , adimitque rebus Millo colores.

26쪽

Luco Mars ardet rubea, Iovemque Quattuor circum comitantur astra , Inde Saturni spatiosus ambit Annulus Orbem. Quae nitent multa radiata luce

Astra num dicam totidemne soles PAmpla non certe minus , aut minori Lumine fulgent. a jam tractus vitreos petamuS , Atque coelestes tueamur undas; Quis super Coelos si uitare magnum Crederet aequor Cerne nunc quanto revoluta motu Altior moles rotet , et minoreSSecum in adversum rapiat diurno Impete Coelos. Musa, quo tandem penetrabis audax PQuidve iter tentas homini negatum ΘDesine, et Coelo rediens ab alto Labere Terris.

27쪽

IN VATINIUM

QUI QUAM REVERA NON OBTINET SCIENTIAM SIMULAT

sequis hoc animo seret Iubenti pEcquis hoc oculis videbit aequis PEn Vatinius ille , quem minerva Declinat veluti puellus anguem IEn Vatinius ille , quem sinistris Natum numinibus satentur omnes , Quem nec melpomene, nec ipse apollo Noc ipsae Charitesque , Gratiaeque Usquam luminibus tuentur aequis. En adest hominum clegantiorum Coetibus rudis ipse , et imperitus, Qui frontem properanter , indicesque Librorum attigit, atque lectitavit; Veras nescit enim eruditiones , Nec limon tetigit scientiarum et Plurima tamen eruditione Essert so tumidum , scientiisque ;Et si sermo oritur quis eruditus Cuncta despicit , improba tque cuncta , Et supercilio notat superbo ,

28쪽

Et gestu, capitis quo motione. Ipse unus sapit, unus ipso novit Sermonis decora , elegantiasque Ipse callet , et optimos poetas ,

Scriptores Veteres , novosque callet.

Ipse et Philosophos celebriores , Ipse et Rhetoricos politiores , Et quod est hominum elegantiorum , Et quod est hominum eruditiorum. O cutis salo perfricanda multo , Insulsum quo caput i Capuine dicam PAn sollem potius , cucurbitamque , Aut si solio aliud , cucurbitaque

Est unquam leviusve, inaniuSVe. At vos , o iuvenes, quot estis Omnes IIunc arcete procul , quot estis omnes Omnis dedecus cruditionis, Omnium et scabiem elegantiarum.

Nam quis hunc animo feret lubenti Nam quis hunc oculis videbit aequis

29쪽

20 GALLONII AD FILIUM SUUM

QUEM ROMAM SCIENTIARUM AC PRAECIPUE LEGUM ADDIsCENDARUM CAUSSA ΜIssURUS EsT

Iato, licet doctae multa cum laude Minervae

Iamdudum studiis teneros sacraveris annos , Nunc tamen est animus Romam te mittere , quippe Instituendus adhuc , artesquo docendus honestas , Quaeque sub hoc nunquam posses addiscere coelo, Grande quibus tandem lacias tibi nomen , oportet Ut magnas urbes, et magna lycea frequentes. Sic hominum studia , et varios cognoscere mores , Sic poteris recta vitam componere norma. Scilicet has veri partes reor esse parentis , Ut studeat natos virtute augere , bonisque Corporis atque animi : quod si Di coepta secundent , Consiliumque meum , haud multum dispendia curo. Verum no pravi docilis vitium imbibat aetas, Vergat et in laevum , vel rerum nescius erres , Accipe quae genitor te censuit esse monendum. Primo igitur venerare Deos, cole templa, nec usquam

Excidat ex animo pietas tibi , relligioque ;Tum suge pestiferos comites cane prius , et angue ,

30쪽

Perniciem morum , turpis, pravique Magistros ,

Ne mala consuetudo animum corrumpat honestum.

Inde autem Ieges , et discere jura memento; Iura decus, dant iura lucrum , nomenque, et honores. Est ubinam studiis possis impensius istis , Est ubi commodius quam Romae incumbere P Nam quo

Legum Roma parens , ibi sacra, ibi civica iura

Imperium posuere suum, quin et Sapientum Consilia haud desunt , responsaque, votaque Patrum. Illic et vasta tollit se Curia mole, Turba ubi conveniunt quam plurima Pragmaticorum ,

Et magno tractant vocis conamine causas ,

Fessaque clamoso resonant subsellia iure ;Iurgia dum dirimat Praetor, decretaque saxit. Sunt quibus ingenuos e jure expromere SenSUS , Atque illos recta ratione esserre , modoque, Aut studium dedit, aut potior Natura , Deus Ve, Et veluti in succum leges convertere , et omnis Horum habitat medium juris prudentia pectus. IIos pete , ab his hauri leges , hos consule, puram Ut valeas iuris doctrinam ediscere : Verum Impuro ne forte bibas de sonto liquores , Neu praestes nimium faciles nebulonibus aures , Copia quorum ingens romana occurrit in urbe , Horum Omnes aperire dolos, fraudesque iuvabit. Forsan per mediae gradientem compita Romae Saepius aspicies aliquem , cui serica circum Vestimenta sonant , digito nitet annulus , aurum

Dependet semori , sese circum picit , alio

SEARCH

MENU NAVIGATION