Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

num Dominum esse, et timebis recedere a Me, sicut mors timeri solet. Ego nunquam levavi lanceam Meam super Virum, qui vellet servire clementissimo Patri Meo, quamvis gravissime pecc9SSel.

Semel suspiravit David, servus Meus, dicens: Ρeccavi, et statim transtuli ab eo peccatum ejus. Paucis gentilibus accusavit se Publicanus, qui Memultum offenderat; et cito descendit justificatus et

laetus in domum Suam.

Decem millia talenta debebat Milii servus nequam, qui pr0cidens rogavit Me; et dimisi liberum, omneque debitum donavi ei. Mulier comprehensa in adulterio stetit timens et

in Stanter accusata in conspectu Meo; et suavissime respondens a damnatione eripui eam.

Magdalenae peccatrici ostendi laetam faciem, et celeriter peperci ei, ita ut Pharisaeus, qui Me invita

Vel 3t, miraretur. .

Latro, qui juXta Me crucifixus fuit, verbo uno mollivit viscera Mea; factusque est stulim particeps regni Mei. Quare ergo bonitas Mea tot testimoniis probata non placet siliis Adae, sed quaerunt solatia peregrina 8 Cravist V. De sapientia Dei, α qua homo peccando recedit. O quam stulte recessisti a Me, fili, cum Adam, patre tuo, qui per arborem prohibilam quaesivit esse

662쪽

II si

Non est haec Via sapientiae Meae, quae palato cordis dulcissime sapit. Ego sapientia, Quae eX ore Altissimi prodivi, sum

lux formosissima, Quae splendoribus aeternis illustro mentes parvulorum, qui Sub disciplina Mea requiescunt. Inflatos autem, et praesumentes de se projicio a facie Mea, ut sedeant in tenebris et umbra mortis, et nesciant discernere inter sinistram et deXteram suam. Vae peccatoribus, quos eXcoecavit malitia sua, ne viderent Me, solem justitiae praeceptoremque Sapientiae, sub Quo in momento discerent secreta coelestia, et fierent doctiores, quamsi scirent numerare Stellas

coeli et arenam, quae jacet in littore maris. Certe licet peccator, qui a Me recedit, sciret omnes doctrinas, quae discuntur in Academiis orbis terrarum, nihil sciret, quia nesciret Me, in Quo sunt omnes thesauri Sapientiae Dei. Et si linguis hominum loqueretur et Angelorum, quasi insans reputaretur in coelesti civitate Mea, quia nesciret Verbum Dei, Qui linguas insantium lacit disertas. Cum ergo haec ita se habeant, quid cogitas, fili, discurrens per varias hominum scientias, in quibus

non est Salus aut salietas 3

Revertere jam satigatus ad Me, sontem sapientiae melle dulcioris, et potubo te, et dilatabuntur viscera tua. In Me Solo potest requiescere intellectus tuus; ne

ergo labores frustra quaerens magistros mendaceS, quos Ego non erudivi.

Fuge de medio Bub lonis, et vita innumerabiles sollicitudines, quibus distrahitur cor tuum; duuam te

663쪽

in solitudinem, lactaboque te et docebo bonitatem, disciplinam et scientiam Meam, ita ut super senes intelligas et omnes consiliarios Pharaonis et divinatores

Chaldaeorum transcend 3S.

Aufer sordes mentis, fili charissime, et mundare, ut puris oculis aspicias candidissimam lucem Meam; daboque tibi, ut fias consors secretorum Meorum, et inflammeris amore aeternae sapientiae, quae ineffabilibus gaudiis casta corda delectat; gusta saporem Meum, et aperientur oculi fui ad contemptanda mysteria Mea desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulci 0ra super mel et saVum.

Et exultabunt ossa humiliata tua, quae implebo castissimis delectationibus, quas praeparavi poenitentibus, qui revertuntur de terra aliena in dulcissimam civitatem Jerusalem, ubi thesaurigant divitias suas. Cavist V. . De pace Dei, qNae per peccatum amittitur. Ego Rex pacificus, Qui magnificatus sum Super

omnes regeS uniVersae terrae, participes lacio amicos Meos pacis, quae Superat Omnem Sen Sum.

Quando enim homo eXistit in statu gratiae, Ego habito in eo tanquam in thalamo nuptiali, ubi omnia pacifica sunt; et gustatur ibi pax dulcissima filiorum

Dei, auditurque concentus suavissimus partium hominis conspirantium in unam consonantiam legis Meae;

quam bene sensit ille, qui dixit: Deus, canticum novum cantabo Tibi, in psalterio decachordo psallam Tibi. Haec paX est auro pretiosior et omnibus mundi

664쪽

honoribus divitiis , et consolationibus amabilior; quam si filii hujus saeculi gustarent, cito despicerent omnes

amores terrenos, et suspirarent ad Me. Tu ergo, fili, considera, quid seceris, quando recessisti a Me, noluisti pacem Meam, et elongata est a te, et SurreXerunt adversus animum tuam innumerabiles hostes, qui non dormiunt, et te requiescere

non sinunt.

Existimasti te habiturum et possessurum pacem, Si satisfaceres appetitui, et desideriis vanis ejus, Vivens more gentilium, qui n0n cognoverunt Me; et tamen nihil pacis invenisti, sed sollicitudines et an Xietates, Stimulos conscientiae, horrores et timores judicii Mei, sicut Cain, qui egressus a facie Mea limuit, ne Omnis, qui inveniret illum, interficeret eum.

Contigit tibi, fili, quod olim accidit populo Israel,

qui non bene usus suit habitatione Jerusalem, civitatis Meae; migravit enim Judas propter afflictionem et multitudinem servitutis, quam peccando incurrit habitavit inter gentes, nec inVenit requiem. 0 quam graviter errat peccator, qui pacem filio rum Dei a se projicit, et implicat se infinitis quaestionibus lo quam in meliciter vivit impius, qui sugit nemine

perSequente, p0rtans secum damnationem mortis, quam OperatuS est lUsquequo clamabo et invitabo te, fili ingrate, ad convivium deliciarum Mearum, ubi pacificabuntur interiora tua et laetabuntur consortio pacis et amoris Mei' convertere jam, sili, in requiem tuam, quam per

665쪽

dolores mortis comparavi tibi, et placeat tibi habere

Mecum cor unum et animBm un3m.

Faciamus hodie pactum concordiae fidelissimae, quae non habeat finem. Ego parco tibi, dulcissime amice, neque recordabor culparum, quibus ossendisii Me; praebe Mihi cor tuum, ut ineamus foedus amicitiae in sanguine Meo,

quem fudi pro te. Rumpe jam vincula colli tui, captive fili, et respira ad libertatem Meam; nam quod altinet ad Me, Ego ero fidelissimus adjutor in opportunitalibus, in tribulatione et egestate tua. Ego scripsi te in medio corde Meo, neque unquBm obliviscar tui. Tantummodo peto, ut revertaris ad Me, et in posterum bene utaris suavissima c0nversatione Mea; et faciam, ut oriatur in te justitia et abundantia pacis, quae permanebit cum Sole et ultra lunam. Ecce latus Meum apertum, et manus claVis perso ratas; junge latus cordis tui lateri Meo, manusque tuas manibus Meis, et convertere tandem ad pretiosissimam pacem Redemptoris et Amici tui.

De tutela Dei, a qua homo peccando recedit. Ego custos hominum curam gero Servorum Meorum, quasi nutriX foveat infantulum suum; non enim dormitabit, neque dormiet, Qui custodit Israel. Custodio Ego amicos Meos, ut charissimam pupillam oculi, neque patior Virgam peccatorum Super Sor-

666쪽

tem, sive haereditalem justorum, ne sorte jusli Mei nimis afflicti extendant ad iniquitatem manus Suas. A principio mundi non est auditum, quod mater aliqua tam ardenter diligeret et custodiret unicum filium suum, quam Ego, Qui erga justos Meos plusquam mater sum et animas eorum diligo, quasi dulcissimas sponsas Mea S.

Non limebunt, qui serviunt Mihi, a frigoribus nivis; omnes enim domestici Mei vestiti sunt duplicibus, quia bonum Dominum sortiti sunt. Quare ergo, fili, recessisti a Me, et exposuistite tot periculis et latronibus, qui insidiantur tibi dicentes: Deus propter ejus peccata dereliquit eum; persequimini et apprehendite eum, quia non est, qui eripiat. Quis te proteget a Vitulis mullis et lauris pinguibus, qui obsederunt te, si sis eXtra tutelam Meam' Omnes bestiae s lvae properabunt ad mortem tuam, nisi Me custodem tuum esse Sentiant. Foris vastabit te gladius et intus pavor; Vagus et profugus eris super terram. Nonne considerasti, qualiter timeant malefactores, qui reges terrenos ossenderunt 2 certe nullibi quiescunt, sed timent a d omnem strepitum, quasi ad umbram mortis, cogitantes, ne sorte ministri regis offensi irruant repente Super eOS.

Quanto ergo magis sollicitabit te timor mortis, si careas custodia Mea, et ut servus peccati tradaris Persecutoribus tuis 3 Mirabile est, quam dementes sint peccatores, qui

667쪽

tradiderunt animas suas in manus hostium Suorum, non cogitantes, se carere sortitudine Mea. Revertere igitur, sili carissime, ad Me, tutorem tuum, et Ego, Qui confregi capita draconis, defendam te. Ego te ducam per terram desertam, per locum horroris, et vastae solitudinis, si fideliter perseveraveris in limore Meo. Ego conturbabo principes Edona; et robustos Moab apprehendet tremor, dum per Viam vitae transieris sub tutela Mea. Convertere eX loto corde ad Me, custodem ductoremque tuum, non requirens infirma auxilia mundi et factorum ejus; et Ego Solus duX tuus ero, eroque tibi sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et Super eOS V0litans; et eXperientia cognosces, quia melior est dies una in atriis, et custodia Mea, super millia; et in temp0re angustiae liberabo te, eo, quod posueris tu Me cor tuum munitum firmissima fiducia infinitae bonitalis et misericordiae Meae.

De amissione gratiae divinae, quam peccator incurrit.

Omnes mundi thesauri comparati cum divina gratia Mea pulvis sunt et cinis, neque ulla aestimatione digni reputantur. Tanta est quippe allitudo, dignitas et pulchritudo gratiae Meae, ut bonos aestimatores ad incredibilem admirationem mOVeat. Ex quo sit, ut servi Mei oculos illuminatos liaben-

668쪽

1 22

tes intimo dolore et compassione moveantur Super proXimis suis, quando a. statu gratiae Meae in statum culpae mortalis labuntur. 0u0d si tu, fili, bene considerares, cito conVerte reris ad Me motus. magnitudine calamitalis, quam peccando incurristi. Erat anima tua suavissima sponsa Mea in vestitu deaurato, circumdata varietate, cujus pulchritudinem sol et luna mirab3ntur. Tanta erat ejus gratia, cum in fide desponsationis permaneret, ut Oculos Meos mirabiliter delectaret. Erat ornata monilibus filia Ierusalem, speciosa Sicut columba, sormosissima luce illustrata, et suavi valde decore praedita. Erat conformis exemplari suo, cujus comparati0ne non lucent astra matutina. Erat dives valde divitiis veris virtutum Mearum, quas neque aerugo, neque tinea demolitur. POStquam Vero peccavit, egressus est a filia Sion Omnis decor ejus, et a tanta melicitate incidit in tameXtremam calamitatem, ut coeli super hac mulatione

obstupescant.

Tanta enim est, o fili, turpitudo et ignominia peccati, quod commisisti, ut sactus sis leprosus putredine intolerabili, horribilis et vermium ebullientium esca miserabilis. Quid est hoc 3 Quomodo dissipata est amoenitas paradisi Mei, et terra fructifera versa est in salsuginem a malitia inhabitantium in ea 2 Quomodo anima tua contra fidelitatem desponsalio-

669쪽

iiis recessit a Me, et med ala est cum amatoribus mullis, qui corruperunt eam 3 Convertere ergo, fili Mi, ad gratiam et amicitiam Meam, et ad splendorem laciei tuae; neque sis ita delirus, ut in tanta calamitate et eges late deinceps

vivere Veli S.

Induere preciosissima veste nuptiali, ut placeas Mihi, et recumbas in magna coena, quam praeparaVi charissimis electis Meis. Suadeo tibi, emere a Me sine argento VeStem regiam, ut per plateam sanciae civitalis incedas purpura vestitus inter filios Sion incirios et amictos auro primocharitatis Meae.

De participatione Sanctorum, quam homo peccando deperdit. Vae soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem set Beatus autem Vir, qui per communionem charitatis particeps est omnium timentium et amantium Me et custodientium Suavissima mandata Mea.

certe qui Mihi per gratiam unitus est, UniluS quo'que manet Omnibus membris Meis viventibus coelesti vita graliae Meae, quod est genus amicitiae fidelissimae, qua nihil amabilius invenitur in terra suaviter

viventium.

Angeli Mei et sancti homines Mihi per gratiam conjuncti, sunt amici fidelissimi singulorum hominum diligentium Me. Et tu, fili, quando placebas Mihi, habebas solatia haec ei privilegia just0rum omni auro pretiosiora.

670쪽

Eras copulatus Sanctis Meis, quorum nomina scripta sunt in libro vitae; omniaque illorum bona per communicationem amiciliae pertinebant ad te membrum

vivum Meum.

Ego que caput Ecclesiae, sponsae Meae, influebam in te motus vitales charitatis Meae similes illis, quibus moneo corda diligentium Me, et quaerentium formosam valde faciem Meam. Spiritus enim Meus urgebat te, et eXcilabat, et inflammabat ardentibus desideriis aeternae si uilionis, qua satiantur venientes de terra saligati milites Mei. Nunc autem denigrata est facies tua peccatis, quus icarbonibus desolatoriis, et jaces infixus in interitu, quem secisti privatus consortio Sanctorum, quae cu-

Quos amicos invenies fili, si amici Mei non fa-Veant tibi' duae societas tibi proderit, dum cares Angelorum

et servorum Meorum societate 80uis te in angustia consolabitur, si cum scorpionibus habites, et coeli concordia libi desit 'BeVertere ad consortia civium Jerusalem, civitatis Meae, et ad sesta, quae celebrantur communione dulcissimae charitatis; ut vivas so eliciter, quod reliquum est vitae mortalis, et postea transeas ad c0mmunionem Ecclesiae triumphantis, ubi dulcissima paX erit, et unio plena atque persecta.

Recede a tabernaculis impiorum, qui non diligunt te, neque seipsos, nam qui diligit iniquitatem, odit

animam Suam.

SEARCH

MENU NAVIGATION