Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

771쪽

Mecundetur anima mea, quae patet, sicut terra sine aqua Tibi. Respice, obsecro, Votum meum, sicut respexisti munus Abel, servi Tui, et mitte ignem de coelo in viscera mea; quae fiant sicut lampades ignis atque flammarum ita, ut aquae multae non possint eXslinguere charitatem, nec numina obruant illam. Haec sit pars mea et praeda mea, oro Te, Fili Dei, ut resormalus ad eXemplar amoris Tui, totus inflammer aeterno ac dulcissimo incendio Tuo.

De studio Mirtutum. Homo quasi nos egreditur, paululum virescit et statim conteritur; eX quo patet, quod nunquam in eodem flatu permanet. Et tamen in hac inconstantia et brevitate vitae omnia tentat, et peregrinatur, et navigat sine sine; studii Vero virtutum non recordatur, et eVanescit in quandam dementiam incredibilem. Coecus est, neque requirit lumen; claudus est, neque mentem applicat ad sanandos et dirigendos pedes suos in viam pretiosissimae pacis filiorum Dei. Miror stultitiam hanc, qua tenentur filii Adam praevaricatores ab utero matris Suae. O quam turpis error est quaerere disciplinas hominum, quorum n0mina scribuntur in terra, et negligere sapientiam Sanctorum, quorum nomina Scripta sunt in coelo lBeatus vir, qui humilitatem, mansuetudinem, Obe-

772쪽

dientiam et caeteras virtutes christianas quaerit sicut aurum, ut corona pulchritudinis ornetur caput ejus. Hic est sapientior sapientibus, et sortior fortibus, cujus Nomen vivet in aeternum. Non est inter mortales gloria ulla, quae cum animo virtutibus decorata comparari possit. 0 quam deliciosus est virtutum paradisus, quem plantat desus Christus in anima sponsae Suae, ut delectetur in ea lo amoenitas hortorum Dei, cujus deliciae sunt cumsiliis hominum. Vere flores isti sἡirant odorem suavissimum ad Austrum, et fragrantia Dei delectat casta corda suspirantia in statum immortalitatis, ubi apparebit dulcissimus decor virtutum, quibus filia Sion coronatur. Certe si homines, qui adorant idola mundi, viderent semel choros virtutum ordinatos et assimilat0s perfectissimae formae Filii Dei, cito converterentur ab erroribus suis, et studiosissime quaererent decorem Virtutum. Sed Vae mihi, neque enim ego satis cogn0Vi, quam sint amabilia haec lumina animae, quae praeparatur

ad nuptias Agni Dei.

Utinam saperem et intelligerem, quanta et quam inaestimobilis sit honestas et pulchritudo animae, quae quasi filia regis est circumdata Vestitu deaurato. Tu poles, altissime Deus, instruere me et imprimere visceribus meis sensum divitiarum interiorum, quibus adornas Sponsam Tuam. Imprime ergo, Domine misericordissime, sensum

istum, et fac, ut vigilem diebus atque noctibus in

773쪽

studio coelestium virtutum Tuarum, et trahar decore

domus Tuae.

Et laetabor ego valde super abundantiam dulcedinis Tuae, sicut qui superatis hostibus suis invenit spolia multa; Eroque fidelissimus praeco misericordiarum; ean- taboque mirabiles victorias Tuas.

De studio contemplationis. Beati sunt, ReX pacifice, servi Tui, qui assislunt faciei Tuae, et remoti a strepitu negotiorum mundi contemplantur mirabilia Tua. 0 quam jucundum, quam suave et quam desiderabile otium illud, in quo silentibus passionibus et imaginationibus silia Sion, dulcissima sponsa Tua, requiescit in ampleXu Tuol Ibi sit consors nominis et suavitatis Tuae decora valde Sulamitis, quae unione castissima dormit in sinu Tuo. Vae mihi, qui telendi in campestribus tabernaculum meum, et audeo loqui de vertice montis Sinai, quem operuit nebula et caligo sole splendidiori Longissime absum a consortio Tuo, Domine altissime, Qui posuisti tenebras latibulum Tuum.

Ego non crevi ad mensuram grandium, qui vescuntur voluptuose in lautissima menSa Tua.

Ego laboro valde in tabernaculis Jacob, luctatoris Tui, et suspiro ad p0rtas Sion, quas magis dileXisti; si sorte post luctam dones mihi benedictionem de rore coeli, cujus stillicidia concupivit anima mea. 0plo enim, D0mine, vacare Tibi, Qui es summum bo-

774쪽

num, gaudium et corona mea, in silentio curarum et creaturarum, quae nimis importune sollicitant cor servi Tui. Ego vero dirigo Orationem meam ad Te, Domine, quasi sacrificium Vespertinum, eXSpectans tempus beneplaciti et serenissimae laciei Tuae. Portio enim haec non est audita in Canaan, neque visa est in Theman; atque ideo non possum illam

emere a mercatoribus terrae.

Privilegium nobilium est, qui non laborant in Aegypto, ubi in hortorum morem aquae Nili per fossas

ducuntur irriguae; sed elevatis oculis in coelos Tuos, opera digitorum Tuorum, eXspectant pluviam voluntariam, quae descendit eX consilio aeternae voluntatis et ex dulcedine infinitae bonitatis Tuae. Haec sit, oro, pars mea, Sit potus et esca mea, et pingue nutrimentum cordis mei.

De studio solitudinis. Illi sunt servi Tui fideles atque prudentes, Domine, qui aut semper, aut certis temporibus sugiunt de medio Babrionis, ubi sunt strepitus et rumores innumerabiles ad solitudinem, ubi onagrorum more liberi et soluti a vinculis occasionum et perturbationum ingrediuntur ad pascua Tua, et delectantur odore agri pleni Tui. Bene est illis, quando fugiunt societatem peccatorum et negotiatorum mundi, ne sorte inquinentur. Foelices sunt, dum quaerunt in tranquillitate solitudinis suavissimam societatem et conVerSationem Tuam. certe licet deserta sint sterilia siliis hujus saeculi,

775쪽

qui mollibus vestiuntur et habitant in domibus regum; filiis tamen Tuis loca solitaria foecundissima sunt, quia

scinduntur eis aquae in deserto, et torrentes dulcedinis in solitudine. Tu enim, fidelissime Domine, visitas amicos TUOS, qui respuunt hominum commercia et solatia propter Te; et venit super capita illorum secreta misericordia Tua, sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Haec est Sors e0rum, qui terga Vertunt mundo, quorum anima concupiscit et deficit in atria Domini.

Non sollicitat illos ambitio aut avaritia filiorum Adae; quia omnia desiderabilia mundi vendiderunt propter Te, Domine, Qui es totus honor et haereditas illorum. Et quidem Ego invideo illis sortem hanc; non quia velim eos privari haereditate pretiosissima, sed quia vellem et ego admitti cum siliis Levi ad eam possidendam omnibus diebus Vitae meae.

Propter quod expedit mihi, Rex pacifice, non multum negotiari cum Assγriis et Sabaeis, sed per campos floribus Tuis vestilos quaerere Te, Qui lactas

3nimam, SponSam Tuam, ducens eam ad solitudinem, et loquens ad cor ejuS. Recordor ego, Domine, SerVorum Tuorum, quos

quasi patres honorat Ecclesia Tua, qui tenebantur intimo desiderio solitudinis, ubi gustaverant Te, et multiplicaverant sine testibus inaestimabiles divitias Suas. Placet mihi valde consilium hoc, quod praedicavit

Verbis et exemplis casta generatio quaerentium Deum, quaerentium formosissimam laciem Dei Iacob.

Atque ideo precor Te, Fili Dei altissimi, tangas

776쪽

digilo Spiritus Tui viscera mea, ut suspirent ad Tegemitibus inenarrabilibus; et prae magnitudine desiderii inveniendi Te fugiant de urbe Chaldaeorum ad

pacem et serenitalem Tuam.

Pro misericordia ista grandi supplicabo Tibi ad altare Tuum in muneribus dilectionis et in holocausto pinguissimo, quod instituit amor Tuus. 0d0rare, precor, suave sacrificium novi testamenti, qu0d haereditate acquisierunt charissimi filii et amici Tui.

De rigilia cordis. Bene intellexit legem dulcissimae charitatis Tuae, o unigenite Fili Dei, sponsa Tua, quando dixit: Ego dormio, et cor meum vigilat. Qui enim possidet Te per divinam gratiam et aeternam misericordiam Tuam, habet cor sollicitum, ne forte perdat Te et obscurentur oculi ejus prae magnitudine tristitiae. Credo autem, Domine, sollicitudinem istam valde placere Tibi; nam fidelissimus Apostolus Tuus Vivens sub umbra alarum Tuarum, inter opera persectissimae justitiae, timebat et vigilabat castigans corpUS Suum, ne sorte reprobus fieret. Sed et omnes amici Tui, Domine, vigilant super custodia cordis, quia peregrinantur per terram inimicorum, qui crudelissimo latrocinio exspoliare solent

incautos ViatoreS.

Ex quo sit, ut mihi necesse sit a somno eXSUrgere, et Super custodia mea vigilare, quamdiu superest halitus in me, et Spiritus Dei in naribus meis.

777쪽

Vere, Domine, filii Adam laborant lethargo mortali, et egent adjutorio Tuo, ut eXcitentur; propter quod fac, Domine, ut anima mea nunquam obdormiat in morte, sed pungatur stimulo charitatis Tuae, quae non sinat illam in terra requieSeere. Si enim in terra requiem invenire non possit, Suspirabit Te; uretur aestu per diem et gelu per noctem, et recedet somnus ab oculis meis. Utinam sollicitudo haec semper eXcitaret cor meum, ut semper ferretur ad Te, et multiplicaret sine sine vigilias suasi Si enim Tu, Pastor amantissime, custodisti vigilias noctis Super gregem Tuum pernoctans in oratione Dei, justum erit, ut ego non graVer somno, dum agitur de causa aeternae salutis et interminabilis consolationis meae. Vigilabo ergo lactus sicut passer solitarius in tecto d0mus meae fugiens consortia peccatorum, et eX loco sublimi explorans sures, qui per tenebras noctis quae

runt subvertere SenSUS meo S.

Non dabo somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, donec inveniam et teneam Te, et fruar Optatissima praed3 mea. Hoc est consilium dignum secreta eruditione Tua, o sapientia Dei, Quae fide Tua illuminasti me, ut invigilia charitatis quaeram sine requie temporali aeternam requiem et beatissimam pacem Tuam.

De rictoria hostium animae.

Omnes, qui de bello pacem Tuam inquirunt, Domine, laetantur, quando Vincunt obstinatos inimicos

778쪽

suos; laetissima enim victoria est, quando per sortissimam virtutem deXterae Tuae vir justus prosternit mortem et infernum, et Omne, quod in corpore mortali adversatur aeternae legi Tuae. Quando scilicet accedit homo ad cor altum, et eX- altaris in illo per multiplices triumphos miserationum Tuarum, quibus glorificaris inter mirabilia opera Tua: Tunc eXpanditur cor sine superbia elevatum et insultat inimicis suis, sentiens adjutricem deXteram Tuam, quae contribulavit capita draconum in aquis. Tunc salit sicut cervus claudus, et aperitur linguamulorum ad cantandas Victorias Tuas. Beatus vir, qui susseri tentationem, et luctatur cum hostibus suis; quia licet seminet in lacrγmis, in eXultatione tamen inelet, et laetabitur pro diebus, in quibus eum humiliasti, et pro annis, quibus vidit mala. Et exaltabitur sicut unicornis robur ejuS, et Senectus ejus non erit sterilis, sed in misericordia uberi

super omnem ubertatem Orbis terrae.

O senectus non fragilis, sed matura, n0n infirma,

sed tuta sub protectione fortissimi Filii Deil

Haec est aetas mentis non annorum nUmero computata, sed victoriis multis provecta et carnis sensibus dealbata. Tu scis, Domine, quam gloriosus sit flatus sortium, quibus inceperunt hostes cedere, et quibus c0epit pax

Tua succedere.

Orta est in animabus eorum justitia et abundantia pacis, quae superat Omnem sensum, et non solum insuturo saeculo, sed adhuc in hac vila dominabuntur

779쪽

cum pacifico Rege suo a mari usque ad mare, et assumine usque ad terminos Orbis terrarum. coram illis procident AeIhiopes, et inimici eorum terram lingent.

Quis mihi det, ut de proeliis, quae quotidie mihi

constituunt hostes mei, surgam ad statum eXcelsum victoriae Tuae, O summe et potentissime Triumphalor,

Qui confregisti capita draconis, et dedisti eum escam populis Aethiopum'

Ego laborabo pro victoria ista, armatus galea Salutis, tectus lorica justitiae, et accinctus gladio Spiritus Tui. Doce, obsecro Te, O Fortissime, doce manus me3S ad proelium et singulos digitos ad bellum, cujus finis sit optatissima et gloriosissima victoria Tua. Crevist x x. De ingressu animae victricis in coelum. Impossibile est, Domine, hominem mortalem eXplicare inessabilem triumphum animae victricis ingredientis in aeternam requiem beatissimi regni Tui. Quomodo ergo potero ego unus e plebe Tua eXponere aut intelligere arcana verba, quae non licet homini loqui' Sed l0quar, et respirabo paululum corpore quidem absens, sed corde praesens in platea dulcissimae Jerusalem, civitatis Tuae. O lux candidissima et mare spatiosum infinitae Sua-Vitatis, quomodo anima laboribus terrae satigata et sitibunda statim ac ingreditur in desideratam valde requiem et gaudium Domini sui, mergitur in Te et satiatur abundantissimo torrente voluptatis Tuae l

780쪽

Slatim ac separatur a corpore mortali et longo carcere suo, Velocissimo volatu sertur ad Te, summum bonum et refrigerium suum; et nisi debito poenarum Purgatorii teneatur, celerior quam aquila Volat, et penetrat coelos Tuos tola sormosa et suavis quasi columba deargentata, cujus posteri0ra lucent in pallore auri. Ad ejus autem ingressum eXultat tota civitas Tua, quae sursum est; et innumerabilibus laudibus cantat redemptionem concivis suae provenientem eX antiqua

et fidelissima misericordia Tu3. O misericordia magna et mirabilis Vabile nimis. O beatissima consummatio laborum, qui coronantur requie sempiterna et vita immortalissima lo si daretur mihi, servo Tuo, ReX pacifice, e l0 coaliquo secreto, quem oculi carnei non viderent, intueri sponsam Tuam, animam justi ingredientem et Soleianissima processione deductam ad thronum Tuum. Credo certe, Domine, tantam esse laetitiam Tuam et Sponsae Tuae, et totius Jerusalem triumphantis in hora illa, ut videantur coeli terraeque liquescere prae magnitudine dulcedinis Tuae.

0 vita jucundissima, quomodo corda illa conneXa vinculo vitalissimi Spiritus Tui, mutuo junguntur et adhaerent sibi ad celebranda sine fine inaestimabilia

gaudia sua lUtinam vocer ego ad consortium tantae solennitatis, Domine, ut dilatentur viscera mea, et mergantur in flumine vivo purissimae aquae, quam sitivit VeXat enim me nimis ardens sebris in terra deserta et inaquosa, plena laboribus et anxietatibus abSque numero.

SEARCH

MENU NAVIGATION