Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

761쪽

caret gloriam mundi, revelatus est a Te, Qui superbos humilias et pauperculos a terra SuscitaS. Hujus numeri fuit Martinus Turonensis, qui totis visceribus dilexit Te, et contra leges mundi, scidit chlamrdem suam, ut tegeret Te, Qui in persona pauperum mendicare soles, quamVis Sis dives super Omnes reges univerSRe terrae.

Et ideo sic placιt Tibi conlomplus mundi in Martino,

servo Tuo, ut diceres: Martinus hac Me veste conleXit. In numero isto, Domine, possem numerare mulla millia servorum Tuorum, qui eXemplo Tuo reliquerunt omnia et in spiritu humilitatis famulati sunt Tibi, nihil curantes, quid mundus sentiret. Propter quod senserunt illi virtutem et misericordiam Tuam magnam, quam ego quoque sentire Vellem. Fiat ergo, mansuelissime Domine, misericordia Tua super me, servum Tuum, ut fiam de numero illorum, qui mundum vicerunt, et absconderunt thesauro S SUOS in coelo, festinantes ad amplissimam Inercedem Suam.

Et sucrificabo Tibi primogenitum amorem in ara cordis mei, quod inflammetur, oro, igne purissimi Spiritus Tui. Cis pol V1 .

De reformatione hominis. Inter alia verba vilae, quae praedicasti, Domine, filiis Adae ignorantibus viam Tuam, diXisti, necesse esse, ut renascatur in Te, qui de Adam inso eliciter natus est. Et quidem, altissime Fili Dei, ego dono Tuo regeneratus sui aquis Tuis, quae in baptismo abluerunt originalem culpam meam.

762쪽

Sed post grandem misericordiam Tuam infixus sum

in interilia peccati, quod feci et pro nihilo perdidi

divitias Tua S. Ex quo facies animae meae, quae erat nive candidior, denigrata est super carbones desolatorios, et sensus mei sine Doeno justitiae Tuae militant contra me. O clementissime Redemptor, quomodo deformata anima mea, quam sormasti ad ima nem Tuam 'A planta pedis usque ad verticem capilis non est in me sanitas, et Vulnera mea multiplicata sunt super capillos capitis mei. Propter quod, cum in Te Solo sit salus mea, Oro Te, Mitissime, ut resormes hanc fragilissimam creaturam, et configures illam persectissimae et amabilissimae

formae Tucte.

Adorna, Rex Sion, thalamum animae meae, Sp0nSae Tuae, ut nihil admittat, quod non sit honestum et decorum, ut placeat cordi Tuo. Resce, Rex Salomon, servulum Tuum, lac columnas argenteas Virtutum, et reclinatorium aureum charitatis, ut requiescat ibi majestas Tua. Quodsi haec structura eget ascensu purpureo, bonum mihi esset, sanguine sus o tantas divitias comparare. Utinam totus in Te muter, o unigenite Fili Dei, ut

non solum resormetur corpus humili latis meae configuratum corpori claritatis Tuae in regeneratione, cum veneris judicare terram; sed nunc, antequam Veniat dies magna et amara valde, cor meum resormetur adeXemplar cordis Tui.

0 exemplari quis mihi det, ut quasi columba Ielle

763쪽

carens volem ad Te, et habitem in foraminibus petrae et in solitaria caverna maceriae. Ibi contemplabor eXemplar meum, et abl3ta VetuStale veteris Adam accipiam novam et pulcherrimam sormam Tuam; qua ego, qui mortuus sui, fiam in animam viventem de purissimo et vitalissimo Spiritu Tuo. Cis vetat x. De reformatione sensuum eaeteriorum. Externi sensus mei, o divina libertas mea, abducti sunt in captivitatem et multipliciter erraverunt eX utero matriS Suae. 0 Domine benignissime, quomodo lacti sunt in desolationem lIntravit mors per senestras et per p0rtas, quae sine cust0 diu patent, ingressae sunt gentes in sanctuarium Tuum, de quibus praeceperas, ne intrarent in Ecclesiam Tuam. Vere sensus mei, quasi equi sine si Oeno cucurrerunt ad solatia Sun. Nunc vero, O custos Israel, et fidelissima tutela mea, claude portas hujus creaturae, quam secisti Tibi, sicut clausisti ostium arcae Noe in diluvio aquarum multarum, ut salvaretur semen electum in ea. Certe ego novi per eXperientiam, me indigere cuStodia Tua, o amantissime Fili Dei, se ui omnia scis et poles, et servas amicos Tuos in abscondito faciei Tuae. Vigilabo ego super gregem meum, non quasi ego possim praeserVare a corruptione senSUS as Suetos de

liliis suis, sed confidens in Te, custode meo, Qui

764쪽

poles subito honestare pauperem et delere omnes abominationes ejuS.

Quis enim potest sacere mundum hominem de immundo conceptum semine, nisi Tu, Qui Solus es 8Tu es, Domine, justificalio, redemptio et puritas

mea, quae, Obsecro, adhaereat Visceribus meis, ut sensus mei Doeno timoris tui retrahantur ab eXcessibus, quibus maculaverunt animam meam, quae debuisset esse immaculata Sponsa Tua.

Satis inquinata est, Domine; sed nunc abluatur aqua Jordanis, vivi fluminis Tui, ut restituatur caro ejus, sicut caro pueri parvuli eXistentis in innocentia sua. D innocentia, quam pretiosa est

Non adaequabitur Tibi topagius de Aethiopia, nec

Tecum tinctura mundissima componetur.

Sed jam qui perdidit Te, inn0cens esse non poteSt. Tu Vero, innocentiae sons, Jesu Christe, Fili Dei

altissimi, potes hominem peccatorem super nivem dealbare et ita consorinari Tibi, ut peccatorum sordes, accepta ab illis occasione justitiae, et cooperentur in bonum, sicut frequenter sacis in iis, qui secundum propositum dulcissimae gratiae Tuae vocati sunt Sancti. Utinam et sors haec milii contingat, ut eductus de lacu miseriae et de luto faecis laver et munder ad formam puritalis Tuae, ut sani dignus consortio electorum Tuorum, et Duar Suavissima praesentia Tua. Cisrini A. De mortificatione paSSionum. Inlaelix nimis homo sum portans corpus, qu0d corrumpitur et aggravat animam.

765쪽

Vae mihil quis me liberabit de corpore mortis hujus 3Ρalior bella innumerabilia, quibus pars in serior op

pugnat portionem superiorem meam, destinatam cognitioni et amori allissimi Dei mei. Ascendo ad terram promissionis, ubi est requies et haereditas mea; et passiones indomitae, quasi bestiae same incitatae, importunis proeliis VeXant me. Haec est servitus siliorum Adae, ut in seipsis serant domesticos inimicos suos, qui rebellaverunt contra Te, Rex pacissice, Qui facis ulraque unum. Tua est, sortissime Domine, victoria tam crudelium inimicorum, a quibus nemo liberatus est, nisi per potentissimam gratiam Tuam. Beati pugnatores illi, quibus est auxilium abs Telascen Siones enim in suo corde disponunt, facientes quasi gradus scalae, quae pertingit ad coelum, de mortificatis passionibus, quas calcant, ascendenteS SU- per ipsas sicut Tu, Domine, victor mortis, ascendisti

Ego Vero vir claudus eX utero matris meae non Valeo prosternere hostes meos, qui nascuntur eX me,

nisi robores fragilissimam creaturam armis fidei, et insuperabilis charitatis Tuae.

O charitas omnipotensi 0 armatura Filii Dei, cui

nectitur omne genui certe expedit mihi, o divina virtus et sortitudo mea,

armari a Te, ut non timeam a timore nocturno paSSiOnum eXcoecanlium Oculos mentis meae, ne Videat purissimam lucem veritatis, quae sincera corda confirmat.

Ego clamabo vim pallens, et impl0rabo Deum, ad-

766쪽

jutorem meum; si sorte imperet ventis et mari, statque tranquillitas magna et pax optatissima filiorum Rus. Si ortus mihi fuerit sol de coelo, sicut desiderat

anima mea, omnes bestiae, quae eXierant ad praedam, congregabuntur et collocabuntur in cubilibus suis. Et ego, dulcissime Deus, cantabo mane miSericordiam Tuam, et celebrabo tola die invictissimum veri tatem Tuηm. Scio enim, Domine, quia paX haec, quae de passionum victoria procedit, est lamentum amoris Tui, quo ardent corda quaerentium Te, et requirentium formosissimam faciem Tuam. Et propterea non satiantur hTmnis et canticis misericordiarum Tuarum, quarum non est numerus; et cupiunt multiplicare laudes operum mirabilium Tuo

rum Super numerum Bren3e mariS.

Haec sit pars mea, precor Te, Deus meus et miSericordia mea; de victoria ista, quum postulo, cantem vocibus et ignilis assectibus in generationem et generationem opus novum sortissimae deXterae Tuae. Cinvisi x . De reformatione imaginationis. Multa mala pallor, clementissime Domine, ab inconstantia imaginationis meae, quae discurrit per innumerabiliu loca, et format innumerabiles imagines, quas ego nollem. Quid faciam dissipatus et divisus a Te, cujus imaginem formare non valeo ΤJusta punitio est haec, Domine, ut, qui dereliquit

767쪽

Te propter figuram mundi, patiatur mille tormenta imaginationum importunarum, neque possit sigere in

formosa valde humanitate Tua oculos cordis, quod commisit adulterium. Ego vero semper sperabo, quia licet omnia excelsa Tua et fluctus Tui super me longo tempore transierunt; Tu tamen mitis et suaVis es, et post tempestatem magni maris asseres tranquillitatem servo Tuo.

O tranquillitas diu desiderata, et mullis laboribus

quaesita, quando Venies, ut procella mea mutetur in auram, et sileant tumentes fluctus eius. Certe serenitas haec pretiosa est Valde, quam reges multi cupierunt. Utinam recederent jam a creatura Tua, o Fili Dei Vivi, Omnia spectacula deformia, et imprimeretur ei sola forma Tua stabilis et constans, et a nullis importunis imaginibus impeditat

Ego cantarem Tibi canticum redemptionis novae totis viribus et visceribus, sicut cantare solent, qui navigant mare turbatum, quando erepti a periculo vitae deducuntur in portum Voluntatis eorum. Recordor, potentissime Domine, quando increpuistimare rubrum et eXsiccatum est, et deduxisti populum Tuum per medium abyssi sicut per desertum; atque ila spero in dulcissima bonitate Tua, quod congregabis Sicut in utero aquas maris, et pones in thesauris abΥSsos.

Et ego confitebor Tibi in vasis cantici, et psallam

Tibi in cithara animae meae a Te ordinatae atque compositae, paratus non tacere laudes Tuas et misericordias antiquas Tuas in aeternum.

768쪽

De reformatione intellectus. O veritas et sapientia Dei mei, cujus pastu solo potest saturari cupidissimus sciendi intellectus meus, quale tormentum est hoc, quo crucior discurrens per diversas doctrinas et artes h0minum, et non Valens requiem iuveniret Si numerem multitudinem stellarum et arenam, quae jacet in littore maris, et cognoscam innumerabileS proprietates creaturarum, non satiabor, quia cupio omnia scire. Αlque ita labor inquietus est ante me, qui num cessabit, donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam omnia, quae desidero in novissimo spectaculo Tuο. O spectaculum sormosissimum aeternae veritatis et

bonitatis Dei. Prosecto bene est, nihil velle scire nisi Te, Jesu

Christe crucifixe, ut sublata curiosi tale sciendi multa parum necessaria, amem Te fortius, et velato intellectu velo fidei Tuae, curram ad montem visionis, ubi videtur serenissima facies Tua. Consilium hoc placet mihi, Domine, quia sanum, et Sanctum, et suaVe est, Velle scire et nosse Te, Quies Omnis sapientia, salus et consolatio mea.

Propter quod ego delibero non vagari amplius per Academias filiorum hominum, in quibus, etsi mulli proficiant, multi tamen saligantur inquisitione veritatis,

quam n0n inveniunt.

Vacabo ergo Tibi, veritas Dei, et considerabo mirabilia opera Tua, neque putabo, me aliquid scire inter homines, nisi Te, in duo sunt omnes thesauri sapientiae Dei.

769쪽

Atque ulinam ignorem omnia alia praeter Te, Domine, ut resormetur intellectus meus contemplatione solius bonitatis et veritatis Tuae, qua chori Angelorum pascuntur et inessabilibus consolationibus exultant. Melius est enim mihi, non solum in suturo, sed etiam in hoc saeculo scire Te Solum, quam cognoScere omnia alia eXtra Te. Aperi ergo mihi, Domine, sensum, ut intelligam Te, quemadmodum solent Te cognoscere charissimi amici Tui, ut illuminer splendoribus sanctorum Vialorum, interim dum ponis tenebras latibulum Tuum. Et memorabor justitiae Tuae solius osserens Tibi hostiam laudis et jubilationis pro universis mirabilibus Operum Tuorum, super quae Omnia ascendit copiosissima misericordia Tua.

De reformatione rotuntatis. Scio, Domine, quid primum requirat a me bonitas Tua in principio legis Tuae immaculatae conVertentis animas. Jubes enim, O suavissime legislator, ut diligam TeeX toto corde meo, eX omnibus Viribus meis, et ex tota sortitudine mea. Justus es, D0mine, et rectum judicium Tuum. Si enim Tu es prima et infinita bonitas et pulchritudo, justum est, ut reddam Tibi primogenitum a sectum cordis mei. Sed vae mihi, quia sollicitor valde innumerabilibus amoribus, qui dilacerant animam meam. Omnia desiderabilia filiorum Adae, patris mei, mi-

770쪽

litant contra me, et paulo minus surantur improvi

dum cor meum.

Si expellam amorem unum propter Te, Domine, nesciens, per quam portam intr0ierit, invenio intra me amorem alium sortiorem illo; et multiplicatur pugna et sollicitudo mea sicut guttae pluviae cadentis in terram. Haec est servitus mea nimis dura, quη crucior usque in sinem; neque suppetit remedium, nisi in Te Solo, Deus cordis mei, Qui potes convertere ad solum decorem Tuum lacerata viscera mea suspirantia Tibi. Quis mihi det, ut nihil velim, nisi Te, salus et libertas mea, ut dirumpantur vincula colli portantis multa juga non hominum, sed jumentorum 8Si digneris, Domine, respicere hanc creaturum Tuam positam in tormentis, et trahere me post Te, ut curram Saltem in odorem unguentorum Tuorum, cum adolescentulis, quae dilexerunt Te; ego sacrificabo Tibi viscera mea, et surgent quasi virgula sumi ignita suspiria ex altari cordis mei. O Fortissime et Polentissime, vince me charitate Tua, et resorma voluntatem istam Vagantem per creaturas, ut ieratur pondere dilectionis ad speciosissimam laciem Tuam. Si audieris votum meum, fidelissime Domine, ero servus Tuus emptilius et signatus signo libertatis Tuae; et non admittet ultra V0luntas mea eXtraneo S 3m0reS, quibus divertatur ab unico refrigeri O SUO. Faciamus pactum mutuae dilectionis, o Rex pacifice, quae permaneat in aeternum, ita ut per plu-Viηm Voluntariam, quam segregasii haereditati Tuae,

SEARCH

MENU NAVIGATION