Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

minem in errantem in tenebris et umbra mortis, ut molus magnitudine bonitatis et misericordiae Meae evigiles de somno profundissimo peccati, in quo jaces, et convertaris ad agendam poenitentiam et requirendam pretiosissimam amiciliam Meam. Non cessavi diebus multis monere, et secretis instructionibus erudire te, ut considerares horrendum periculum, in quo vivis transiturus de hac vita ad flammam, nisi solvas vincula colli tui, et revertaris ad libertatem filiorum Dei, quorum nomina seripla sunt in libro Vitae. Tempus breve est; et Ego veniam cito positurus tecum rationem, ut recipies mercedem, si poenitentiam egeris, vel tradaris tortoribus, si repugnaveris saluberrimis consiliis Meis. Suadeo ergo tibi, fili, dum tempus est, operari bonum, et copiosis lacrγmis abstergere maculas animae tuae; ut appareas in conspectu Meo candidus, quasi greges OVium tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, et sterilis non est in eis. Ut vero benedictiones Patris Mei descendant superte, quasi super Verticem Joseph, et aspergaris rore

coeli, et in pinguedine terrae viventium sit portio tua; considera, fili dulcissime, qui recessisti a Me, quis sim Ego, ut c0gn0scas magnitudinem peccati, et quasi fel

draconum eXhorreas illud.

Ego sum ipsam et altitudo et majestas infinita, Cui

genua sectunt omnes creaturae, et ad Cujus aspectum Seraphim velant lacies Suas.

Ex quo p0nderare poteris magnitudinem ossensae, quae crescit ad proportionem Meam.

742쪽

Si enim offensio principum terrae tanta reputatur, ut nosti, eo quod principes sint, quid tibi videtur sentiendum de sublimissima majestate Mea 2 certe quamvis coecus Sis, quia repulisti lumen coeli, negare lamen non potes grande malum, quod commisisti, quando dereliquisti Me; praesertim cum Sine aestimatione magnitudinis Meae peccaveris factus ahominabilis et inutilis si0ino, et bibens quasi aquam iniquitatem. Propter quod animadvertens errorem tuum, fili Mi, deberes prosternere te ante thronum gratiae Meae, et prosundissimis gemitibus quaerere mitissimam laciem Meam; ut libereris a grandi malo inimicitiae Regis, Qui

magnificalus est Super omnes regeS Univei Sae terrae.

Et quidem contemplatio divinae majestatis, quam offendisti, charissime fili, deberet resolvere glaciem cordis tui, ut fleres et poenitentiam ageres delictorum tu0rum, quibus provocasti Me, quamvis nullis beneficiis te asseclSSem. Intolerabilis enim deformitas est displicere ius uitae bonitali et sapientiae Meae, licet nihil boni cum creaturis communicarem.

Jam Vero, cum beneficia Mea, quibus ornavi te, sint adeo magna et innumerabilia, immense crescit turpitudo tua, fili, dum resistis misericordiis Meis. Ferae crudeles mansuescunt beneficiis, ut passim Vides eXemplis ursorum et leonum, qui quasi canes domestici sequuntur magistros suos, et tu induraris

c0ntra Me, et pro nihilo ducis admirabilia benescia Mea. Ego sine meritis tuis justificavi te, et significavi signo christianae militiae Meae.

743쪽

Ego praeservavi te ab innumerabilibus malis culpae et poenae, quae incurrisses, nisi secretissima misericordia proteXissem te. Ego eripui te a flamma aeterna, in qua nunc arderes non eXSpectans Vel un3m gultam aquae, qua refrigeratur lingua tua, ni Si cor Meum commotum fuisset super ins nila calamitale silii Mei. Ego pavi te suavissimo pastu corporis Mei in Eucharistiae sacramento et potavi te flumine Vivo sanguinis Mei, ut fieres sanguineuS MeUS.

Quid ergo ultra debui facere tibi, fili, et non seci'

Quid secit unquam mater amanti SSima erga Unigenitum insantulum suum, quod Ego non secerim abundantius erga te, quem dileXi, quamvis tu oderis Me 80uod si beneficia praeterita parva tibi videntur, Ego adjiciam majora, ut, si tu velis, reconcilier tibi amore novo, et deducam te inter justos Meos per vias rectas ad uberrima pascua divitiae Meae. 0 fili Adae, si scires, quid Ego praeparaverim

electis Meis, quibus disposui novum et aeternum testa mentum Meum, quam sortiter doleres vicem tuam, et quaereres rep3rare ruinas delictorum tuorumlo Israel, quam magna est domus Domini, et ingens l0cus p0ssessionis Ejusl0mnia mundi regna, omnes divitiae et thesauri principum, omnes deliciae filiorum hominum calamitas eXtrema est, Si cum requie sempiterna unius electi

comparentur.

Cum ergo tu, fili charissime, praevaricando legem Meam n0n sis possessurus, nisi partem aliquam mini-

744쪽

mam bonorum mundi celeriter transeuntis, quomodo non consideras, quanta dementia sit, spem aeternae consolationis amittere' nonne melius et utilius libi est, spe suturi regni laetari, et parce uti bonis momentaneis hujus saeculi, quam perverso consilio solatia praesentia vix gustare et perpetua luce carere' certe ratio haec implevit claustra monachis, et deserta anachoretis.

Haec est viva et efficax doctrina sortissimae veri- lalis Meae, quae, nisi esses durior lapidibus, moveret te ad poenitentiam prosundissimis suspiriis et lacrymis

redundantem.

Desine ergo, sili, servire peccato, quod tibi clausit ostia vitae, et inclina cor tuum ad saciendas justificationes immaculatae legis Meae propter inaestimabilem et super aurum desiderabilem retributionem Meam. Quod si retributio insinitae suavitatis plena et fluminis impetus, qui laetificat civitatem Dei, non movet duritiam tuam, fili dilectissime, considera saltem magni'tudinem et horrorem poenarum, quaS incurris. Etsi enim durior serro sis, timebis flammam aeternam, cujus reatu tenetur corpus istud, quod tu amas plusquam animam tuam.

Quomodo enim serre poteris, fili Mi, tormentum

ignis et vermem, quo in perpetuum rodentur ViScera tua, si nunc serre n0n p0tes jejunium unius diei, aut incommodum lectum unius noctis ΤNumquid adeo coecus es, ut non videas, Slullam electionem esse, impinguare corpus paucis diebus, ut comburatur sine fine Τ

745쪽

Ergo saltem terrore tormentorum conVertere ad Me,

et salva brevi poenitentia animam tuam, ne descendas in lacum pr0fundum eXpers fructus redemptionis Meae. Nollem enim eXercere gladium justitiae adversus te, charissimum filium Meum. Si autem sutura mala, quae non Vides, parum assciunt te nimis amantem apparentia bona, quae Videntur, c0nsidera praesentia damna, quae peccando Succedunt, et disce quaerere et diligere Me. Nonne vides, dum peccas, te fieri inimicum Meum, et conscientiam tuam inquietam et turbulentam esse, amissa pace et serenitate Dei, succedente servitute peccati et deformatione horribili animae tuae 'Paulo ante erat speciosissima et suavissima sponsa Mea, cujus gratia et dulcissima pulchritudo adhaerebat visceribus Meis, et in hora, qua commisit peccatum, facta est abominabilis et horribilis supra omnem mundi deformitatem. Propter quod mirum est, te, fili Mi, nolle considerare mulationem hanc, quam, qui bene ponderat, fugit peccatum, sicut mortem et infernum. Sed si mutatio haec non movet durum cor tuum, fili charissime, contemplare mutationem contrariam de peccato ad gratiam et amicitiam Meam, et trahat te

tua saltem Voluptas.

Si enim bene consideres, anima tua, quae peccaVit, quamdiu non convertitur ad Me, est imago daemonis, quem imitata est, et h0rrenda turpitudine nigrescit. Si autem tu velis cooperari gratiae Meae, suspirio uno renovabitur, et super nivem dealbabitur, setque

746쪽

pulcherrima et jucundissima supra omnem corporum gratiam et amabilitatem, placebitque tenerrimo cordi Meo. Vestitur purpura et bγsso, et ad Regis pacifici tha lanium ineffabili cum decore admittetur. Verum si renovatio haec, quatenus ad delicias Meas pertinet, non m0Vet animam tuam; moveat fallem in tima consolatio, quae de Vera poenitentia cum Spe vitae aeternae procedit. Spes enim sun dabitur et exhilarabit te, fili, cum inlima penetratione laetitiae, quam aeterna Vita Sperata producit. Et in ista ipsa vita mortali gustabis et videbis, quam suavis sim Ego per eXperientiam internorum gaudiorum, quae eX novi late Vitae n9Scuntur.

EX pertis crede, fili, pretiosior est consolatio Mea praesens, quam totius mundi laetitia, quidquid dicant filii hujus saeculi, qui longe recesserunt a disciplina Filii Dei. Neque audias consilia hominum, qui horrent poenitentiam, quasi vitae inimicam; nesciunt enim, quid dicant, et judicant, qu0d ignorant.. Audi potius Me, sili, et vide, et inclina aurem cordis tui; et instillabo tibi dulcissima Verba saltilis,

quam requiro.

Neque durum libi videatur agere p0enitentiam pro salute et vita aeterna tua, cum sis peccator, siquidem Ego egi poenitentiam durissimam pro te, cum Simipsa innocentia et candor lucis aeternae. Immo ex hoc ipso, quod Ego sum eXemplar OS lensum tibi in morte Ecclesiae, sponsae Meae, debet tibi

747쪽

societas jucundissima Videri, Mecum laborare, et tot iere suave jugum Meum super te. Operemur Simul, amice charissime, et vivamus simul strictissima unione Spiritus Mel. Ego adjuvabo et consolabor te, sicut dilectissimum lilium Meum, et extenuabo laborem poenitentiae ad junctis viribus Meis, quas libi secreto suggeram, ne deficias in Via. Et profecto melicior eris adjutorio Meo, etiamsi sedeas in cilicio et cinere, quam si absque societate Meu imperium totius mundi p0SSideres. Non te frangat, sili, asperitas poenitentiae depicta, quam horrent sensus tui assueti delectationibus humanis. Ego lactabo te in secreto cubiculo cordis tui, ut dulcescant tibi poenae, quas Suscipies pro abluendis sordibus peccatorum; et videbis, quanta et quam ineffabilis consolationis plena sit Vera p0eni lenita, et quam turpiter errent filii hujus saeculi inflamantes eam, et male loquentes de in suila bonitate et misericordia Mea, quasi Ego crudeliter tractem peccatores, qui

conVertuntur ad Me.

Recordare filii prodigi p0st innumerabilia peccata

redeuntis ad domum Meam, et interr0ga illum, an passus fuerit desolationem, aut Ego locutus suerim ei Verbum a Sperum, quando coepit suspirare et pulsare Viscera Mea 3 Ego certe, si legisti mellitos sermones Evangelii Mei, c0nVersabar in terra cum publicanis et peccatoribus adeo familiariter et miseric0rditer, ut pr0plerhoc reprehenderer a mundi sapientibus et prudentibus;

748쪽

ex quo judicare poteris, quam salsum sit, Me nimis

SeVerum eSSe erga e08, qui jam non sunt publicani et peccatores, sed incipiunt sequi Me. Propter hoc, sili, hortor te, ne cadas animo, aut eredas, intolerabitam esse viam Vitae, ad quam sine poenitentia redire non potes; sed crede fidelissimo Magistro et Redemptori tuo. Rumpe fasciculos deliciorum, quibus graVaris, et

quaere refrigerium.

Incipe bene uli remediis Sacramentorum, quae sunt quasi canales, per quos fluit pretiosissimus sanguis Meu S. Recede a carnalibus amicis, et quaere unicam et dulcissimam amicitiam Meam. Claude ostium domus tuae et gemitibus multis ora Patrem Meum, ut resormet et efficiat te similem unigenito Filio Suo. Quaere, et invenies, pulsa, et aperietur tibi, pete

confidenter, et accipieS. Non enim tam brevis est misericordia Mea, quam tua, quae est sicut nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens, qui eXOrlO Sole siccatur.

Ego sum sons misericordiae inexhauribilis, et glorificor miserendo A saeculo non est auditum, quod contemnerem

miseriam inopum, et gemitum pauperum quaerentium incomparabiles divitias Meas. Certissime ergo scias, fili, si convertaris ad Me, te habiturum in Me Uno omne bonum et omne solatium. Ego ero tibi pater et mater, frater et Soror, et

749쪽

fidelissimus amicus, paratus ad instruendum, adjuVandum, solun dum et defendendum te. Propter quod deberes constanter aggredi viam Vitae, non timens proelia inimicorum tuorum, cum Ego tecum suturus Sim. Ego enim vici mundum, et ses particeps victoriae Meae, dumm0do velis Mecum esse, neque unquam recedere a conspectu Meo.

Dirumpe ergo vincula tua, fili charissime, et sacrifica Mihi sacrificium laudis, quod Ego libenter odorabor in eXspectata valde reconciliatione tua. Da Mihi dexteram amicitiae, quam requiro, Si quidem Ego prior dilexi te. Desine vagari post vestigia appetituum tuorum et intimo sensu compunctionis et am0ris quaere, ubi cubem et requiescam in meridie; et pura Mihi thalamum in centro cordis tui, ubi set calor meridianus amoris Mei. Convertere ad Me, fili dilectissime, et Ego convertar ad te, ut liberem te de servitute durissima, et elevem ad statum filiorum Dei, inter quos si ueris sormosissima luce Mea.

750쪽

Cnuot F. De in Delicitate praesentis Nitae. Nimis inso elix est vita praesens siliorum Adae, quos peccatum eXpulit cum patre Silo a paradiso Voluptatis, quem plantavit dulcissimus Deus, ut ibi homo, si vellet, meliciter vivereti Quid laciam, in foelix homo, operator terrae spinaSet tribulos germinantis 20uo me Vertam eXul lam procul habitans a cha rissima patria mea γContemplor praesentem Vitam plenam miseriae et tenebrarum, quae inferno conligua esse Videtur, et taedet animam meam vitae meae taedio quodam pene intolerabili. Ego transeo per locum horroris et vastae solitudinis, ubi non est charitatis habitatio; et idcirco timor et tremor Venerunt super me, et conteXerunt me tenebr3e. Certe nox est vita haec, in qua non valeo intueri lucem candidissimam, quam perdidit insipiens Adam, pater meu S. Vae mihi, quem operuit caligo culpae 80uia cum dissicultate et anXietate multa ambulo ad lumen fidei, quae quasi . lucerna lucet in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer, qui nescit Oc- easum, oriatur in corde meo.

SEARCH

MENU NAVIGATION