Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

751쪽

0 terra sterilis et vallis lacrTmarum, e qua suspiro ad montem Dei, montem scilicet pinguem, cujus pinguedine repleatur anima me3.

Utinam, clementissime Deus, adeo displiceant mihi Vincula culparum et poenarum, quibus haec vita nimis ligatur, ut quasi peregrinus non salis sidens habitatoribus terrae, et exspoliari timens, transeam celeriter per ignem et aquam in optatissimum coeli refrigerium. Non enim expedit mihi multum immorari in terra

inimicorum, neque fas est, dum 3scendere curo adeXcelsam terram aeternae promissionis, inire foedus cum regibus Amorrhaeis, qui Oderunt regionem viVO-rum, et insidiantur saluti meae.

Quae communicatio luci ad tenebras, aut quae pars mihi inter filios Agar, qui exquirunt prudentiam, quae de terra est 30uid mihi cum mercatoribus Madianitis et cum TFro atque Sidone, ubi pro m0 dico fragmento panis venduntur jura primogenitorum civium Suavissimae derusalem, ubi vellem recondere thesauros meos 2 Nonne sanius consilium est, sugere commercia negotiatorum, qui descendunt mare in navibus, lactentes operationem in aquis multis, et quuerere firmam stationem littoris, ubi non timentur fluctus maris' Prosecto vita haec continua quaedem procella est, cujus undae nunc ascendunt usque ad abΥssos, quibus alternationibus anima mea labescit. Timores, irae, tristitiae, discordiae, umbitiones, cupidiustes innumerabiles cum aliis perturbationibus abs que numero, quid aliud sunt, quam mare magnum et

752쪽

spatiosum manibus, ubi sunt reptilia, quorum non

est numerus 3

Expedit ergo mihi l0t pericula horribilia, et quaerere vllam meliorem, ubi non sit pereundi sormido. Propter hoc, o Fili Dei altissimi, suturam civitatem inquiram, et suspirabo ad solidiorem terram, ad mansuetorum nempe et humilium haereditatem, ut Tu sistola portio mea, dulcissime Deus cordis mei.

De foelicitote ritae aeternae. O vita vitalissima, quae nunquam deficies, quando requiescam in te 20uando veniet immutatio mea, ut ascendam de deserto deliciis affluens, et introducar in campos aeterno virore virentes, et fruar aura sua Vissima, quae per-ssat amoenissimos hortos Dei. O lux beatissima, quae eXhilaras civitatem primogenitorum, qui induli stolis albis incedunt per plateam eX auro mundo, similem crystallo, quando fruar te. O regio vivorum, ubi non erit amplius neque luctus, neque clamor, neque ullus dolor, quando videbo te 2 Vere vita ista, qua vivo inter eXules filios Evae, mors est; non enim adest cand0r ille purissimus, libertas illa pretiosissima et dulcissima societas Jerusalem, quae sursum est; cujus gratia desiderabilis est super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulcior super mel et favum. Ibi purgatis oeulis cordis videtur elegantissima sorma Dei, cujus aspectu corda casta dilatantur et

753쪽

inflammantur aeternis ardoribus, qui non eXstinguentur in saecula.

Ibi requiescit cor infiniti boni cupidissimum, et potatur torrente voluptatis Dei, Qui regnabit in aeternum et ultra.

Vae mihi, qui longe absum ab optatissima requiem ea, qua multi ante me fruuntur, qui ascenderunt sicut hinnuli cervorum in montem Bethel, ut satia rentur ab uberiale domus Deil Usquequo carebo haereditate grandium, qui manducant labores manuum suarum, et infinita cum eXultatione comedunt pinguia medullata 2 Utinam dirumperetur velum, quo absconditur portio mea in terra viventium, et hac ipsa hora, qua Oroni OBS lilia plenus, Vocarer ad coenam candidissimi Agni Dei, cujus pastu dilatarentur Viscera meat Vere Vita praesens umbra mortis est; et expedit mihi suspirare in atria Domini omnibus diebus vitae meae. Beatus vir, cui laci Tmae sunt panes die ac nocte, dum dicit ei cor suum quotidie: Ubi est Deus tuus' bene enim est, ut praesentis Vilae taedio et suturae Melicitatis desiderio currant lacrymae usque in finem.

Veniat, oro Te, dulcissime Deus, suis ille, ad quem

creasti me; ut in amplexu Tuo vivam sine timore culparum et dolorum, quo sollicitor et sollicitabor, donec in lumine Tuo videam sormosissimam lucem Tuam

et amplissimam mercedem meam. O merces magna nimis, pro qua laboraverunt Omnia

corda nobilia sortissimorum militum, qui de bello pacem, quae Superat omnem sensum, acceperunt l

754쪽

Quis mihi det consortium tam inaestimabilis consolationis, ut ascendens de terra deserta et inaquosa mergar in abFsso voluptatis Dei ΤEgo lab0rabo clamans, donec aperiatur mihi via ligni vitae, quam requiris anima mea.

De periculo amittendi Deum. O summum et amabilissimum bonum, Deus meuS, et invictissima sortitudo mea, in quanto periculo Ver-Sor perdendi TelΑdvena ego sum in terra aliena, per quam 3mbulo, et multi latrones insidiantur mihi habenti thesaurum in Vasis siclibus, quem porto ad civitatem Jerusalem, quae est dulcissima patria mea. Vae mihi, quia occurrunt mihi occasiones innum e rubiles, quibus sollicitor ad relinquendam amicitiam Tuam, optatissime Deus cordis mei lLabores, tentaliones, distractiones et multa incitamenta peccandi veXunt me, ut cum dissicultate conservem preliosissimum gratiam Tuam, et sacile capiar laqueis delectationum, quas generat mundi ingura. Quid ergo suciam, vigilantissime custos hominum, cupiens Sic transire per bona temporalia, ut non amittam aeternu8Sed jam in schola mansuetorum et humilium, cum quibus est conversalio Tua, docuisti me, ut tollerem

suave jugum Tuum, et discerem esse mitis et humilis corde ad exemplar incarnali Filii Dei. Haec est eruditio Tua, Magister, Qui habes verba Vitae.

755쪽

Haec est sapientia parvulorum, qui, cum sint parvuli in oculis suis, crescunt ad mensuram pleniludinis Tuae, et protegente Te eripiuntur, sicut passeres a laqueo venantium, et custodiuntur quasi pupilla oculi Tui. Interim ergo dum timor perdendi Te sollicitat animam meam, memor ero scholae Tuae, o Fili Dei altissimi, et vivere curabo Sub umbra alarum Tuarum, et dicam di Erue a framea inimici, Deus, animam meam, et de manu canis unicam Vitam meam. Salva me, o Fortissime, de ore leonis ei a cornibus unicornium quaerentium perdere S3llitem meam.

Et quia in meipso sentio aliam legem repugnantem legi mentis meae, obsecro Te, o Potentissime, liberap3uperculam creaturam Tuam a seipsa, ne pereat in periculoso valde proelio passionum suarum, quae quasitigres famelicae currunt ad illicitas praedas suas. Si audieris, Domine, orationem servi Tui, in qua prosternitur Tibi adorans infinitam majestatem Tuam, sacrificabo Tibi ardentia igne Tito Viscera mea, et .

cantabo in aeternum super mel dulcissimas misericordias Tua S.

De aestimatione gratiae Dei. Si linguis hominum loquar et Angelorum, o Fili Dei vivi et sapientia Patris Tui, non potero digne aestimare magnitudinem, altitudinem et decorem gratiae Tuae. O Domine, si dignaretur infinita bonitas Tua, erudire me ignorantem, ut cognoscerem divitias ejus, et amarem formam illam, quae est participatio formae Dei l

756쪽

Domine, ex iis, quae docuisti me, balbutiens dicam, quaecunque conferant ad aeternam laudem Tuam. Quid est, Domine, quale bonum est divina gralia Tua, nisi candidissima vestis et corona dulcissimae pulchritudinis, qua ornatur anima justi, sponsa Tua 'Est ornamentum pretiosissimum, quo induitur silia regis, cujus omnis gl0ria est ab intus, quamvis, ut decet reginam, sit circumamicta varietatibus. 0 quam inaestimabilis decor, qui, si videretur, Omnia corda lapidea peccatorum emolliret l0 quam inessabilis suavitas, qua delectatur cor allissimi Filii Deil

omnia mundi imperia, omnes divitiae, omnis hominum gloria, sapientia et sortitudo nihil est, si cum divina gratia Tua comparetur. Ego scio, Domine, me non p0sse digne loqui de tam inessabili bono; et propterea desidero illuminaria Τe, ut saltem intelligam excellentissimam dignitatem. ejus, quantum mihi satis est ad quaerendam et amandam lotis visceribus gratiam Tuam. Melius enim mihi est amare speciem ejus, quam de illa abundanter vel eleganter loqui. 0ua in re vellem, mitissime Bedemptor, dissimilis esse hominibus, qui quaerunt gratiam regum terrae super aurum et lapides preliosos. certissime enim scio, gratiam illam non esse multo prelio dignam, cum in principibus illis non

sit sal US.

Gratia vero Tua, Rex pacifice, infiniti pretii est, cum in Te sit salus et aeterna vita mea, pr0 qua

757쪽

quilibet bonus negotiator dabit omnem substantiam domus suae, et quasi nihil despiciet eam. Revela, Domine, Ocul0S meos, et considerabo mirabilia magna, quae sunt in lege gratiae Tuae; et anteponam amabilissimam formam ejus omnibus amoribus

terrae; vigilaboque et laborabo pro consortio illius

omnibus diebus Vitae meae.

Γtinam imprimeretur cordi meo aestimatio juslagratiae Tuae, Domine, ut nihil c0gilarem, loquerer, Vel sperarer, nisi quod requirit dulcissima lex amoris Tui. Cnvot v. De imitalione Christi.

O candor lucis aeternae, Jesu Christe, ReX et Praecept0r vitae meae, qu0t magistri prurientes auribus discurrunt per scholas hominum, quaerentes docere alios, cum ipsi ignorent Te, in Quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei lduomodo audent dicere aliis justioribus se: Imitamini BOS. Ego certe non sequar istos praecepi0res, qui perdunt animas suas, et alienant a Te inso elices imi

tatoreS SUOS.

In consilium eorum non Veniat anima mea, ne forte surda fiat ad secretas voces et inspirationes Tua S.

Tu, Domine, revelasti mihi verba Patris Tui dicentis: Hic est Filius Meus dilectus, in tuo Mihi complacui; Ipsum audite. Cum ergo auctoritas divina major sit, quam totius mundi sapientia, ego meipsum prosterno ante Του,

758쪽

legislatorem et eXemplar vitae, et eligo potius imitari Te, quam filios Adae, patris mei. Tu enim secisti me ad imaginem et similitudinem Tuam; et veritas Tua exigit a me, ut fidelissima imi- talione sequar Te, ducem viae, quae ducit ad vitam. Sed quando incipiet nimis dura voluntas mea, Serio velle, quod intellectus meus illuminatus fide Tua dictatesse faciendum 8 Usquequo morabor et disseram de die in diem, imitari Te, innocentissimum Agnum Dei ΤNumquid timenda et non magis amanda est manSuetudo Tua, qua redemisti me γEgo certe confiteor Tibi, sortissime Victor mundi, in Ecclesia magna Tua, expedire mihi imitari humilitatem Tuam, qua domui sit orbem ligno crucis Tuae. Ita sentio testimonium perhibente conscientia mea, et idcirco, precor Te, lac, ut ambulem per Viam, quam ostendisti mihi, quando in terris visus et cum

Serva me, Rex Jerusalem, ab hostibus meis et Tuis, qui sub veste mansuetudinis Tuae sunt lupi rapaces, et quaerunt perdere dilectam animam mectu . Ρr0fiteor, me nolle alium regem, nisi Te, qui dulcissimae charitatis legibus regis fidelissimos servos Tuos. Cn 'ut v . De contemptu mundi. Beatus vir, quem Tu erudieris, Domine, et de lege Tua docueris eum. Huic certe mundus crucifiXus est, et ipse mundo, quem grandi sensu Tuo c0ntemnit.

759쪽

cujus contemplus causa est, ut existim0, quia justitiae Tuae, Domine, sunt rectae et laetificantes corda et praeceptum Tuum lucidum illuminans oculos.

Illumina ergo me, O luX formosissima, cujuS comparatione non lucent astra matutina, ut videam mundi vanitatem et figuram cito transeuntem et contemnam illam. Utinam, O veritas sortissima, quae Vincis omnia, bene caperem sensum Tuum, ut despicerem mendaciustiorum Adae, qui a Te auditum avertunt lUtinam penetraret cor meum vox dicentis: Omnis caro foenum, et cecidit nos, quia ventus Domini insumavit in eo lHaec est sapientia sapientum, et sortitudo fortium, Domine, ut christiano sensu Tuo et altissima fide Tua spernant visibilia bona honorum, divitiarum et delitiarum, pr0pler meliorem et manentem substantiam, quae legitimis certatoribus conservatur in coelis.

O substantia domus Dei, quam contemptibilia sunt patrimonia mortalium comparata cum prelio Tuot Prosecto sapienter secerunt pauci illi amatores Tui, qui noluerunt habere haereditatem in terra morientium, ut haereditate possiderent TelEt ego desiderans esse e numero paucorum, despicio omnia desiderabilia mundi, ita ut, si honores, voluptates et divitiae affluunt, nolim cor apponere. Transibo ergo, quasi peregrinus futuram civitatem inquirens, et destitutus solatio in praesenti saeculo, sestinabo ad dulcissimam patriam meam. Imitabor sortes pugnatores, qui noluerunt Suscipere apparentem mundi redemptionem, ut melio-

760쪽

rem invenirent resurrectionem, currentes ad refrigerium Sul m.

Fac, o sapientia Dei altissimi, ut contemptus mundi imprimatur visceribus meis. Fac, ut abominer fructus terrae, ut ascendam in palmam, et colligam melle dulciores Ductus ejus.

De egemplis contemptorum mundi. Delectasti me, Domine, in lactura Tua, et in Operibus manuum Tuarum meditabor; in illis, inquam, operihus novae creaturae Tuae, quam creasti in Operibus bonis, ut sequens Te, mitissimum praeceptorem Suum, perSeVeranter ambularet in illis. Multa fecisti, Domine, mirabilia nimis, in quibus lucet altissima sapientia Tua; sed illa videntur dulciora et amabiliora, quae operatus es in cordibus seXaginta fortium Israel, qui suerunt ex sortissimis servis Tuis, contemptoribus mundi, quos mors et infernus timuerunt. Ex hoc numero suit Alexius, fidelissimus amicus Tuus, qui despiciens romanam nobilitatem cum divitiis et Voluptatibus nova mundum arte deludens, transivit per Viam vitae tacitus et incognitus hominibus, sed bene cognitus Tibi probanti renes et corda; et sic inventus est mirabiliter scriptus in libro vitae Tuae. Ad hunc etiam numerum pertinet Paulinus, charissimus amicus Tutis, qui vendidit se, ut redimeret pro Ximum Suum, sicut Tu, Domine misericordissime, tradidisti Te, ut salvum saceres populum acquisitionis Tuae. Propterea Paulinus, quamVis occultavit se, ut cal-

SEARCH

MENU NAVIGATION