Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Revertimini ergo ad Cor, Filii prodigi substantiae

Meae, et Ego suscipiam, et strictissime amplectar Vos, tanquam fidissimos amicos Meos, et super unoquoque vestrum laetabor copiosius, quam supra nonaginta noVem

just0s, qui n0n indigent poenitentia. Quid cunctamini, optatissima praeda Mea 2 Festinate jam subire leve onus Meum, et in Sch0la

sapientiae melle dulcioris discite a Me, non mundum labricare, non cuncta visibilia et invisibilia regere, non miracula patrare, sed: quia mitis sum et humilis corde. Cujus imitatione amara quaeque dulcescunt.

Cnuot 1 . Hortatur Iesus Christus, ne filii Adae quaerunt

solatia mundi.

Novi cervicem vestram duram, filii Adaei semper enim dulcissimo Spiritui Meo restitistis, non fidentes promissis Meis, sed aVide quaerentes Solatia peregrina. Sed nunc saltem, inclinante jam die, convertimini ad Me, et sub jugo Meo suavissimo invenietis requiem

fatigatis animabus VeSiriS. Tempus est, ut in hora novissima quaeralis Me, et mundi vanitati anteponatis suavissimam amiciliam Meam. Venite ergo, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima Vestrat Quare appenditis argentum non in panibus et laborem Vestrum, non in Saturitate 30uid vultis vobis in via Aegypti, ut bibalis aquam turbidam 8 Et quid vobis cum via Assγriorum, ut profanas aquas haurialis 3

82쪽

calix in manu Mea, quam praeclarus est, e quousque ad salietalem bibunt sideles amici Meil Mirum est, quomodo non placeat vobis cisterna Bethlehem, et inhietis ad cisternas dissipatas in medio silicis eXciSas. Ne bibatis de calice Babylonis, ubi mors auro tecta laletlEccet e vulneribus Meis sanguinem, aquamque pro pino, ut cordis humani sitim expleatis. Accedite ad Me celerrimis assecluum gressibus, et lateri Meo, quasi sonti vivo labia imprimite, ut satie mini ab uberibus consolationis meae, et torrente voluptatis inebrieminit

Fallax mundi gratia capiat gentes, quae non nOVerunt Me, et ante Baal genua curvaverunt lVOS autem, gens Sancta, regale sacerdotium, et populus acquisitionis Meae, Venenata mundi pocula, epulasque peccatorum respuentes, pura Jordanis aqua delectemini, fructuque ligni vitae vescamini in amoenissimo paradiso, quem plantavi electis Meisl Cravis . Monet Iesus Christus sollicitudinem in aeternae

salutis opere.

Breves dies hominis sunt, et numerus mensium ejus apud Me est.

constitui quippe terminos ejus, qui praeteriri non

poterunt.

Et cum vos, Adae filiit in vitae brevis angustia deberetis exultare ad currendam viam Meam, in hac sola pigritamini, et mortalibus bonis nimium sollicite

83쪽

detineminit Fruimini bonis, quae prohibui, et abutimini creaturis, tanquam in juventute celeriter. Nullum viret pratum, quod non Velociter pertranseat

luxuria Vestr3. Coronatis vos rosis sestinanter, antequam marceSeant,

et cordibus indomitis licentiae habenas relaXatis. Non placet Mihi consilium hoc; dementiam hanc odit anima Mea. Vos sestinalis ad interitum Watis, quasi Vos pretio magno Mihi non emissem. Ergo resipiscite modo, et summo cum emolumento in requiem Meam ingredi properate lTantumdem sollicitudinis postulo ad vitam jucundissimam, quuntam in aeterna morte posuistis. Ego cucurri in sili, ut sugientes vos apprehenderem, et e seri late mansuefactos ad dulcissima pascua aeternae vitae deducerem. Cur modo marcescitis ignavia et non ascenditis ad terram viventium possidendam 2 Cur torpescitis, electi Mei, et non potius animamini, ut assurgatis ad haereditatem opulentam primo

geniti populi Mei 3

Certe, si Sciretis, quam sit magna multitudo divinae dulcedinis, quam abscondi et servavi quaerentibus Me sicut desiderat cervus, et currit ad sontes aquartam, ita et Vos cursu velocissimo requiem Meam peteretis. EXperio lumen, credite, et currite, Si quo modo e0mprehendatis, more illorum, qui in agone contendunt, et anXie currunt ad bravium. Filii hujus saeculi sunt via oces ad effundendum SBnguinem: VOS autem, amici Meil propter verba lubi0rum

84쪽

Meorum magna sollicitudine custodite vias duras, et ad regionem vivorum inter dolores ac sudores sortissime Suspiralel

Iustos celeriter ad patinam currere Iesus Christus

docet.

Homo quasi flos egreditur eX ulero matriS SVae, ubi ossibus et nervis compegi eum; et vix ad h0ram in materia carnea consistens, sugit Velut umbra, et nunquam in eodem Statu permanet.

Idcirco justi, quasi aeternarum divitiarum avari mercaloris, licet consummentur in brevi, captent lamen indefessa diligentia tempora mult3. Et, si quid ex humana fragilitate peccant, citissime Se mundant lavacro sanguinis Mei, ne subito praeoccupati die mortis, quaerant spatium p0enitentiae, et

invenire non Vale3nt.

Atque ideo justis Meis omnia cooperantur in b0num, iis, qui secundum propositum dulcissimi cordis Mei

vocali sunt Sancti. Sive enim recte agant, si Ve qu3nd0que peccent, Vehementer ad palmam incitantur, dum intimi doloris consigitur Spina. Charitas Dei urget illos, ut magna semper operentur, ut fidelissimae promissionis Meae consortes fiunt, dum lati nimis mandati Mei viam sine desectione percurrunt. Vos ergo, charissimi amici Meil quos introducere diecrevi in terram melle et lacte fluentem, contendite intrare per angustam p0rtam, Blatequam tenebrescat, et clausa urbis sanctae janua respondeam Sero pulsantibus: Nescio vos l

85쪽

Inquirile futuram, quandoquidem inter mortales non habetis civitatem permanentem lSit vobis cordi supernu Jerusalem, et per itinera aeternitatis ad pinguem et coagulatum montem Meum, laci Tmarum valle, gemitibus inenarrabilibus et sua-Vissimae charitalis ardoribus propera tel

Omnibus quantumvis peccantibus ritum Iesus Christus olyert. Quis est homo, qui vult vitam imm0rtalem, et cupit, coelo serenissimo, dies videre bonos 2 Veniat fidenter ad Me, et custodiat planas et rectas vias Mea si Vitu immortali vivet, et sacto intra eum vivo fonte

dulcissimae aquae salientis in Vitam aeternam, mortem non gustabit in aeternum.

Ex magnitudine infinitae bonitalis Meae omnes sal Vos seri volo, neminemque projicio, ne peccat0rem quidem obduratum, dummodo ipse salvus fieri velit. Nemo declinet a Me humana pallens, quasi taedis amicius sim hominibus tam saepe parcendo. Misericors quippe corde sum, et ignoscendo delector. An coarctare vultis, Adae siliit misericordiam Meam,

ut ad mensuram miserationis Vestrae sit tanquam nubes mutulina, et quasi ros mane pertransiens, qui eX Oriente sole consumitur 3ViV0 Ego, quia nolo mortem peccatoris, Sed ut magis e0n Vertatur, et vita infinitae consolationis plena Vivat. Gloriam Meam misericordia grandem alteri non dabo ac in aeternum sine taedio miserebor.

86쪽

Ulinam filii hominum, qui peccando consenescunt, quoties Ego parcerem, totius vellent reconciliari Mihi,

et ex animo requirerent Me: hilarem semper, ac liberalem inveuirent: et animas nimis desolatas blande loquens con Solarer. Nemo enim, ab orbe condito, ex animo invocavit Me, super quo Viscera Mea non commoVerentur quamvis innumeris et gravissimis sceleribus Me ud iram prOV0casset. Ab insantia enim crevit Mecum miseratio, et de utero mitissimae matris Meae Mecum egreSSa eSt.

Conqueritur de ingratitudine hominum. Justas querimoniarum cauSas habeo Bd VerSum VOS, filii hominum gravi corde, qui pretium magnum insit nitae misericordiae Meae repellere cogitastis. Praevaricali estis pretium dulcissimi testamenti Mei et spreto cultu divinae majestalis Meae, idola mundi

Veneramini.

Quid est h0c8 0uid invenerunt in Me iniqui latis

patres Vestri, quia recesserunt a Me 8 Leges Medorum atque Persarum Studiosis Si me obser Valis et satrapis mundi placere contenditis: Solus Ego contemnor, nec inveni0, quibus placeat amplissimus honor regni Mei. Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur a malitia inhabitantium in ea 2 Universae creaturae ad nutum obediunt imperio Meo: solus homo currit adversus Me erecto collo, et pingui cervice arm3lHS QSt.

Quid ulli a debui sacere humano generi, et non seri γ

87쪽

Venile nunc et properate, filii Adae, et si valetis, arguite Mol0uod si nemo potest arguere Me de peccato, eloquia Mea casta ne respuite, sed cordis Vestri duritiam gratitudinis liquefactione resolvite. Auferam, si Vultis, cor lapideum, dab0que cor carneum: et laciam, ut in praeceptis Meis more cervorum ambuletis. Educam vos de terra deserta, et loco horroris, et Vastae solitudinis. Constituam vos super eX celsam terram, ut Sugalis mel de petra, oleumque de saxo durissimo. Si deposita duritie mitescant corda vestra, repetito foedere, Deus vester ero, daboque in Visceribus vestris Legem Meam, et in cordibus emollitis digito suavissimi spiritus Mei scribam eam.

Hortatur ad perbum Dei aure cordis percipiendum. Molliti sunt sermones Mei super oleum, et ipsi sunt jacula, ut simul Vulnerent atque delectent. Quocirca mirum est, quomodo filii hominum quaerant sibi magistr0s prurientes auribus, et a Veritate Mea eloquiis dulcissimis instillata auditum avertant, atque ad Vanissimas fabulas convertantur. Ego quidem sortis praedico, et in mediis urbibus atque plateis emitto vocem Meam: et sic VOX clamantis in deserto, ubi spinae tribulique succrescunt. Vacant homines inertes, et novorum librorum curiositate trahuntur: sola lex Mea immaculata, convertens I. 6

88쪽

animas, et Sermo Meus vivus et efficaX despicitur, quasi Summa cum Voluptate non penetraret usque ad divisio nem animae et spirituS, compagum quoque ac medullarum. 0uid dicam vobis amentes vanitatis amatores, qui fugitivus umbras somniaque sectamini 2 Numquid verba Mea non ardent Velut ignis, quo Solvitur glacies cordium, quae culpae si igore obriguerunt 'Cur pures cordis obturatis, nec patienter audire vultis Verba aeternae Vitae, aeStimabilia super aurum et lapidem pretiosum mullum et dulciora super mel et favum 8 Delectet saltem vos, O justorum congregatio, coelestis eloquentia Mea, qua corda casta nutriuntur; et sermo Meus non pictus persuasibilibus humanae facundiae verbis virtute divina Suspendat. Accipite gratis argentum igne eXaminatum, probu- tum terrae, et purgatum septies; et quasi modo geniti infantes ediscite elementa suavissimi sermonis Mei.

Docet initio eursus oculos mentis in aeternitatem esse dirigendOS. Filii, accedentes ad sei Vitutem Meam oculos ante omnia in aeterna bona dirigite, et ad virentia sine sine prata suspirate. Estote Sicut Issachar, qui, cum Videret terram, quod esset bona, et requiem, quod optima, supposuit humer0s suos ad portandum, factusque est serviens sub tributo.

Sic Ego, proposito Mihi gaudio, sustinui crucem,

confusione contempla et transii per ignem et aquam in Superventurum refrigerium.

Et quod ad novos milites Meos attinet, Mihi cre-

89쪽

dile, nihil esse, quod animos sermonis justitiae eX- pertes, lactisque participes aeque moveat, ac sperat Baeternae consolationis magnitudo: qua victores eXullabunt in gloria, et laetabuntur in cubilibus suis. Certe sormosissima luX Mea, et purissima delectatio deXterae Meae, coronas Varias, de multiplici labore, justa renumeratione reddentis, anim08 pugnatorum sortissime munit ad confringenda capita draconis, qui datur in escam populis Aethi0pum. Spem hanc incedentem usque ad interiora Velaminis reponite in sinu vestro; ne desciatis lab0rando, quasi mercede carituri Tempus erit, cum altissimus Pater Heus dicet fidissimo procuratori Suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiensa novissimis usque ad primo S. Hac spe plus, quam SuaVissima erumpunt aquae in ejus vita deserta, et torrentes in solitudine. Et anima, quae arescit, polii delectabili reficitur, quo labores universi dulc0rantur. Spes haec statuit procellum maris in auram, ut sileant perturbali fluctus ejus. Haec est haereditas sortium Israel, qui spernentes momentaneum hoc et leve praesentis tribulationis, intentos habent oculos in aeternum gl0riae p0ndus, quod spem

ratur in coelis.

Ponderat gloriae magnitudinem. Persectorum est solidus cibus, eorum scilicet, qui eXercitatos habent sensus ad discretionem boni et

90쪽

mali, et ex purissimo ac dulcissimo Mei amoris affectu, sine introitu retributionis, Me requirunt. At vos, qui purgatos cordis oculos nondum nacti estis et mercede movemini, currite p0st Me saltem m0re adolescentularum, quae amoris impersecti suavitale trahuntUr. Certe in civitate primogenitorum, et in m0nte Sancto, ubi post diluvium aquarum passionumque multarum requievit arca humanitatis Meae, nihil est, quod suavitatem et amorem non spiret, et castissimis deliciis

non circumfluat.

Egreditur aquae purissimae fluvius a Me sonte vivo ad irrigandam laciem terrae promissi0nis Meae: cujus ubertate et amoenitate viscera dilatantur. Non ibi stat aquilo, sed venit auster, et aurae lenis sibilo perstat hortum Meum: lateque landuntur Odores

aromatum puram voluptatem ingerentium. Ibi lux beatissima sole sormosior laetissimos gaudentium choros eXhilarat. Ibi melos dulcissimum cordium quae in sua peritia requisierunt modos musicos, et ad novum canticum sine fine duraturum psalterium decachordum 9plaverunt. ni suavissima pulchritudo corporum et animarum Super niVem candentium, et Super coccum bis tinctum rubentium, et amores aeternos in thalamo Meo celebrantium. Ibi castra Mea immort9les triumphos agentia, forma Virginum, adolescentum decore, victorum sortitudine disposita, quae regiis bunt Mecum in aeternum et ultra.

SEARCH

MENU NAVIGATION