Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Verum haec eXigua sunt: neque gaudia Mea in exilio Babrionis satis intelligere potestis.

Fide Mea hic opus est, cum sit sperandarum Sub Stantia rerum, argumentum non 3pparentium. Arcana Verba sunt, quae n0n licet homini loqui; cum angelicam Superent eloquentiam. Oculus non vidit, neque auris audivit, quae eX

infinito pondere bonitatis Meae praeparavi diligentibus Me. Propter haec ergo gaudia Mea, milites Mei novi,

pugnate.

Suadet Suae passionis imitationem. Nolite timere, pusillus greX: Ego protector Vester

sum, et merces VeStra magna nimiS.

Mihi credite; non est contemnendus decor dulcissimae Sion, quam dileXi, plus quam tabernacula Jacob, ut non merito pro ea pugnare debeatis, et hoc multo nunc animosius: quia universus Israel toto corde sequitur Absalom, quasi e quercu suspenSus non e8Set infeliciter moriturus, et mitem David transgredientem torrentem Cedron, sentem, ac operto capite nudisque pedibus incedentem nemo est, qui si deliter sequatur. Quam crudeles sunt Adae filii, regem suum mansuetissimum, in mediis laboribus, respuentes' Torcular crucis calcavi Solus, et de gentibus, quas fuso Sanguine redemi, non erat Vir Mecum. considerabam ad deXleram, et videbam; et non erat, qui cognosceret Me. Et vos posteri0res servi Mei, quid vultis mecum

92쪽

judicio contendere quasi gens, quae justitiam fecerit, et legem Dei sui non dereliquerit 3

Omnes Me dereliquistis: sed et aeternus Pater Meus, pr0pter Vos, dereliquit ac percussit Me. Nunc ergo, quanta desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est, qui recogitet corde, cogitatione et affectu Me patientem comitamini, ut resurgenti

sociemini. Ne horrealis societatem d0lorum Meorum, si dulcissimae vitae consortium eX0ptatis. Mortificale membra vestra, quae sunt super terr3m: equum, qui est fallaX ad salutem, enervate ut commortui et consepulti Mecum diluculo eXurgatis, et dabo vobis pro vigilia somnum inter dilectos Meos, pro bello pacem, quae Superat Omnem Sen Sum, pro

obtinentia esum ligni vitae, quod est in paradiso altissimi Patris Mel. Crevisi x .

non et parcum vitae praesentis NSum.

Omnis, qui in agone contendit, ab Omnibus se abstinet, quibus a cursu p0SSit retardari. Vos autem, qui pro aeterna Vita pugnatis, multo studiosius, quam filii hujus saeculi, ab omni impedi

mento Vilae vestrae debetis abstinere. An non consideratis, quia noviSSima hora est, neque misericordiae Semper locus erit 3 An pepigistis foedus cum morte, quae tanquam sur intempesta nocte venit γ0uare sequimini Ventum, relasque aranearum teXilis'

93쪽

0uousque patiar eos, qui argentum thesaurigant et aurum, in quae c0nsidunt homines' Omnia sub sole transeunt; et mortalis vitae conditio non mansio Vestra, sed peregrinatio est. Reliquum erg0 est, ut, qui emunt, tanquam non possidentes, qui gaudent, lanquam non gaudentes sint, et qui utuntur hoc mundo, tanqu3m non Ut3ntur. Praeterit enim figura inconstantissima hujus mundi, qui longissime abest a permansura civitate Me a. Propter quod, electi Mei, qui jus aeternae haereditatis nec emittere, nec diminuere volunt, habentes alimenta, et quibus legantur, tanto celerius currunt, quanto minus ponderis mundani portant. 0uid igitur vos solliciti estis in uianos plurim0s, quasi certo supervicturi, cum ign0relis, quid super- Ventura pariat dies' Graviter erravit homo ille, cui dictum est: Stulte, hac nocte repetunt animam tuam a te, et quae congregasti, cujus erunt γSpernite, amici Mei, quae brevi ac neceSsario pereunt, et divitiae si asstuant, nolite cor apponere.

Negotiorum multitudinem dissuadet. Porro unum est necessarium, unum, inquam, illud, quod est bonum. Feci Ego hominem reclum, ut bonum hoc infinitae consolati0nis plenilui per Vias rectas quaereret, 3c requireret; ille tamen, cum in honore eSset, nou

94쪽

cuit, ac peregre a Me prosectus est. Non placuit illi suavissima conversatio Mea, et Studium illorum, qui aedificant sibi solitudines. Aquas fluviorum Damasci multo cum strepitu cur rentes silivit, et fastidivit aquas Hesebon, quae dulcissimo silentio requieScunt. Quaenam dementia est haec, cor, cujus unione vivitur, tam multiplici ac mortifera sectione dividere 2 Adeone saecularia negotia animas coelo natas di-Vertent atque pervertent, ut aeternae salutis negotio

et tempus, et cura desit 8 0uaerite primum, o silii Adae, regnum Dei et justitiam Rus, et in Me cogitatum Vestrum pondusque jactate. Haec sit sors et portio vestra vita mortali pretiosior, ut numeremini inter charissimos amicos Meos. Quod si tempus aliis negotiis desit, jacturam temporalium bonorum cum aeternae vitae lucro pallenter

sustinete.

Nam si e contrario in varias sollicitudines distracti brevi mundi gl0ria prosperemini, quid soli ac sinceri boni succedet 8 Dicite vos ipsi, quid prosit homini, Si universum mundum lucretur, animae Vero suae detrimentum patiatur 2 Negotiatores terrae morientium, eXquiSilo res terrenae

prudentiae, instit0res Themanitae atque Sabaei, quo tenditis in varia sigmenta dissipali 20uis Mihi det, ut suavissima sponsa Mea Sulamitis, Ecclesia, inquam, Mea sit juxta dies pristinos, quando

multitudinis credentium erat cor unum et anima una Τ

95쪽

Fugite de medio Babylonis, et animam sitientem Mihi unitam recreabo. Ducam eam in solitudinem, et dulcissime loquar

ad cor eiu S.

non et curiositatem sciendi fugiendam. Ne pascalis ventum, Adae silii, et doctrinas hominum, ne anXie quaeratis.

Non glorietur sapiens in sapientia sua, et Iegisperitus in prudentia sua; sed in hoc glorietur Omnis, qui gloriatur, scire et nOSSe Me.

Respicite, quid prosuerit Aegyptiis et Atheniensibus

sollicitudo sciendi. Nonne sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens, et existimantes se aliquid scire, stulti facti sunt 3 Nonne Athenarum praeceptores ignoto Deo aram posuerunt 3 et stultitiam suam, nescientes, quid agerent, publicarunt 2 Inseruus dilatavit animam suam, et Omnes sapientes terrae absorpti sunt: qua cum inutilia et vana scire satagerent, ignoraverunt Me, in Quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei. Etenim, si Ego Solus cogn0scar, sciendi sitis eX-pletur, et splendore candidissimo anima illustratur, licet nihil aliud noverit, praeter Me. Si vero omnia quis noverit, eXcepto Me: rudis et ignarus erit, et indigebit, ut tanquam insans doceatur, quae sint elementa eXordii sermonum Dei. Certe Paulus, fidissimus servus Meus, cum ob scientiae magni

96쪽

90tudinem in pretio magno haberetur, nihil putavit se

scire inter fratres suos, nisi Me Solum Crucifixum. Quamvis enim multa didicisset abundantius aemulatoreXistens paternarum Suarum traditionum: eX quo tamen Ego apparui ei, et sapientiam Meam revelavi, Omnia contempsit, et in Sola plenitudine scientiae Meae requieVit. Discite ergo Me, filii hominum, et ad scholam suavissimae eruditionis Meae, spreto mundi gγmnasi0,

transmigrule.

Docet amicitiam hominum declinandam. Doleo super Vos, humanae benevolentiae mercatores, quibus amicilia hominum nimis placet. Fidelis amicus omni thesauro prelio Sior eSt, raroque invenitur in terra aliena. Mendaces quippe sunt filii hominum in stateris, necio fidem servare didicerunt. Quid quaeritis in terra, quae versa est in SalSuginem a malitia inhabitantium in ea γFrater non redimit fratrem, redimit fortasse homo, qui non est frater, et qui nescit amare animam Suam.

Filii Jerusalem, ne sidalis Idumaeis, qui amicitia

violata, Chaldaeis confoederati dicunt: Exinanite usque ad sundamentum in e3. Si placet vera amicilia, quaerite Me, nec jam dicam Vos servos, Sed charisSimos amicos Meos, et amicitiae jure, omnium bonorum Meorum communicatione gaudebitis. Non timebitis domui vestrae a frigoribus nivis,

97쪽

omnes enim Vestiemini duplicibus, nec erit, qui se absc0ndat a calore Meo. Diligam vos, ut donathas David, sicut animam

Meam: et laborum vestrorum fidelissimus consors ero.

Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi Mei: et ex

amoris magnitudine, ut nutritius vester alam Vos dulcissimo lacte Meo. Quid moramini, o duri corde, amicitiae humanae renunciare, ac mediis Visceribus imprimere benevolentiam Meam' Recedite a tabernaculis impiorum, qui fraudulenter amant, ne inV0lvamini in peccatis eorum: et amiciliam

Meam studiosissime requirile. Certe, ne Vobis molestum Videatur, et amicos multos ad interitum pertrahentes relinquere, unus Ego melior illis omnibus, ac fidelior non solum amicUS, sed et frater et pater amanti SSimuS ero.

Docet oblectamenta raria respuenda. Vani sunt Sensus hominum, quibus non subest senectus mentis, et maturitas Sapientiae Meae. Non satiatur oculus visu, nec auris impletur auditu

et videntur sibi filii Adae sapienter agere, si nimis humana oblectamenta, et exercitia quaerunt, deposito exercitio timoris et amoris Mei. Causantur otii fugam etiam ii, qui videntur supra modum spirituales et magnam diei partem mathematicis disciplinis, architecturae, aut picturae, aut ejus modi artibus impendunt.

98쪽

hi id est hoc' Filii hominum usquequo gravi corde 'ut quid diligitis vanitatem, et pro Veritate Mea quaeritis mendacium 8Si architectura placet, Bri superna Ieru Salem non aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum' Circumspicile structuram civitatis Meae, fundamen luposita in montibus sanctis, murum in quadro lapidibus

eX Vivis consurgentem, portas eX Sapphiro, et Smaragdo artificiose caelatas, praealtas turreS, qune eminent in lateribus aquilonis, et universas aedificii partes, quae ciVitatem Regis magni decent.

Si pictura placet, intuitum figite in splendoribus

Sanctorum, et imagines vivas, ubi lucet dulcissima pulchritudo Mea, contemplamini. Candorem illum nive puriorem, et ruborem por-phFrite persecti0rem, quo splendet imm0rtale corpus

Meum, cogitate. An n0n consideratis, per eXercitia haec vestra VOS ad salutem aeternam parum proficere γEtsi enim otium vitetis, meliorum tamen bonorum damna palimini, quae vitare deberetis. Vigilate ad postes ostii Mei, et eXercilia ad aeter nitatem prolatura seligite. Visitate domos orphanorum, subVenite egeno et pupillo; esurientem animam recreate. Ludite Mihi in organis carminum Domini, in coetu suave sonantis Ecclesiae Meae, et Scripturae Sacrae campos perlustrate. Haec et ejusmodi alia sunt Oblectamenta quaerentium Deum, quaerentium faciem serenissimam Dei Jacob.

99쪽

Ex quo per cibum Velitum peccavit Adam, paler vester, prohibita convivia sectamini, filii hominum: et nisi saturati fueritis, murmuratiS.COrda vestra gra Vantur crapula, et ebrietate, et s0las Aegypti ollas cogitatis. Quaenam ruditas est' haec 3 An escae prosuerunt ambulantibus in eis 'Certe nimis caeca, et spiritui Meo inimica passio est haec, quae filios Meos a cultu et amicitia Meudivertit. Incrassatus est enim dilectus populus Meus, et recalcitravit, et in crassalus, impinguatus, dilatatus dereliquit saturatus Me, Deum, lactorem Suum: et ferina ingratitudine recessit a Deo, salutari Suo. Vae illis, qui inter prosarias Chaldaeorum mensas

c0mputrescunt, et belluarum pabulo cupide serviunt. Esca ventri, et Venter escis: Deus autem et hunc, et illas severe perdet.

Recordamini populi Mei per desertum transeuntis, et considerate, quid acciderit ei. Petierunt, et Venit coturniX, et pane coeli saturaVi eos. Et plui super eos sicut pulverem carnes: et sicut

arenam maris volatilia pennata.

Sed quid profuit eis voracitas illa 2 Certe adhuc

escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Mea ascendit super eos, et occidit pingues eorum, electosque Israel ab ingressu terrae promissionis impedivit. Melius est cum Lagaro quondam paupere lamen

100쪽

pati, et in sinum Abrahae exultantibus Angelis de- serri, quam cum divite epulone, qui sepultus est in inferno, post splendida convivia perire. Ne abutamini creaturis Meis: sed cum timore Meo temperantiam colite, et eritis e numero illorum, qui cum Abraham, Isaac et Jacob, caeterisque charissimis amicis Meis recumbent ad mensam nuptiarum Agni, et in amplissimo regno Meo.

non et honoris an titionem fugiendam.

Vae vobis, Adae filii, qui quaeritis esse sicut dii :amatis gloriam hominum prim0sque aecubilus in coenis, et primas cathedras in soro requiritis. Quid vobis proderit jactantia, et honorifica stulto rum eXistimatio 30uam longe receditis a mitissima disciplina Meu, quam docui, eX quo Memetipsum eliinanivi. Sanius consilium est in novissimo loco sedere, et humilia de vobis cogitare. Dicite Mihi, honoris mercatores, ubi Sunt reges terrarum, quorum nomina non sunt scripta in libro

vitae 3

Nonne sedes superborum destruXit Dominus, et sedere fecit mites pro eis 3 Cecidit B 9bylon, et claritas nominis ejus Obscurata eSt. Considerate imperium aureum, argenteum, aereum et ferreum; Chaldaeos, Persas, Graecos et Romanos: nonne lapis unus, specie vilis, abscissus de m0nte sine manibus, comminuit eos Θ

SEARCH

MENU NAVIGATION