장음표시 사용
11쪽
VGUSTANAS origines scripturo, permagnum refert Raetiae & Vindeliciae s1- tum primo loco constituere ; id cum igno ratis confinium prouinciarum terminis fieri nequeat, hinc potissimum ordiri pla
cet. Italiam, qua continens, pleraque enim eius mare ambit, iam inde a priscis temporibus non uno modo acceptam
reperio. Qui leges & foedera, populique Romani usum spectauere, Rubicone fluuio terminarunt: Qui rerum naturam & situm, fines ad alpes promouerunt. Quam sententiam sequuti PolybiUS, pol. m. i. Dionysius Halic. Strabo, Solinus, Ptolemaeus, & ante omneS M. Di .lib.c Cato, cuius de alpibus uerba apud Seruium supersunt, muri uice soLe. δ foc
auebantur Italiam. lib.3. c. I.
Germaniae magnae terminus Italiam uersus optimis & probati . Am. Alpos imis geographis Danubius est . Ita Strabo, Solinus, Ptolemaeus: ita st=aia libetiam Tacitus & plerique historicorum scriptum reliquer . Quos tit nobis sequendos opinor : Etsi Plinius prod1derit, Agrippam Gem 'ri si maniae adiunxisse Raetiam & Noricum, quae cis Danubium prouinciae sunt, & quo tempore Agrippa scripsit, Romanis, uti uidetur, nondum parebant. Iam ergo, cum Italia ad alpes, Gemmania ad Danubium pertigerit, alpes & planities ab alpibus ad Da nubiu m, in ter Vtramque sitae fuerunt. Quidam scripse
re id omne spatium Illyricorum fu1sse. Nam Herodianus prodidit, mrid. lib.c. solos Illyricos discrimen inter Italiam & Germaniam facere: Stra- Strabo lib. r. bo,Illyrica a lacu apud Vindelicos & Raetos incipere: Appianus Cla-. pian. a stririsiime, Romani uero non hos duntaxat, sedῬzones ultra eos , nec non elios , Noricos , Mussios qui Europam incolunt , ζυ quosiumqui
12쪽
alios his mitimos, qui Urum a dextra nauigantibus sese osserunt, uicit ut Hemnes a Vraecis distinguunt, eosque proprijs appellationibus
separatim nominant , ceterum Communi uocabulo Ili ricos omnes arbitrantur . sua opinione a principio ducti , neutiquam adhuc in ea persia flentes inem earum inuenere nationum , Sed ab fri ortu usique ad mare Ponticum , qμodsub tributo obtinent allyrici es esse uoluerunt. Verum huiusce rei nulla apud Latinos scriptores prodita memoria, ideo uix certam assirmare ausim : Appiani eo leuior auctoritas , quod
sub finem librorum de bellis ciuilibus , res Illyricas sib1 non satis
Dion. da situ compertaS fateatur . Dionysius Alexand. ad dextram' 'f' 'i' μ' Danules, ripam primo loco Gerras,proxime Noricos, postea Panno nios posuit, Vt totum hunc tractum, de quo nobis sermo futurus,
Tot jecitant Istro Boream uicinius axem. 1At Noti, Verrae ueniunt, Norica castrata. Pannon ac I 0 'Sed Gerrae, geme germanae, neque unus Dionysius, a quo omnium scripta distent1unt, me mouere debet: propior existimanti sum, codicem siue librarium, quam auctorem fallere. Ceteri gentes alpinas permultas enumerant: & cum alpinas dico, sentio tam gentes quae alpes, quam quae campos ab alpibus ad Danubium in p. I b, . . colunt: nam Polybius Olim scripsit, transalpinos ab alpinis nor genere, sed loci disterentia differre: Has uero adeo confuse dc perturbate enumerant, ut ijs distinguendis homines docti, haud 1ta magno cum fructii, hactenus Operam dederint. Constat quidem inter Omnes, sic ut de eo non possit ambigi, Quidquid a Danubij soni bus ad Genum inter Italiam de Germaniam iacet, pertinere aut ad los Raetos, aut ad Raetos una cum Vindelicis; Isto Ordine, ut Raeti ad occidentem, V1ndelici ad orientem solem vergant ; hi Oeno, illi Danubii fontibus propiores sint. Sed cum utraque gens rursus plis. tib=. . multOS minutos populos diuisa fuerit sciuitates uocat Plinius)ne mo hodie est qui singulorum situs se exacte descripturum uere pro mittat nimiopere distentiunt quae antiqui de illis scripta relique runt, idque mirari magis, quam quid uerisit discernere queas. Imo cum, ut quisco Raetorum Vindelicorumue continebatur imperio, ita Raetorum aut Vindelicorum nomine censeretur , iam nequo istud de omnibus certo possumus cognoscere, ad quam ex alterutri
gente pertinuerint. Id unum haud quaquam discrepat, limites in
13쪽
uniuersum fuisse quos dixi. Fuere certissimi Danubius δἴ Oenu 1 Italiam uersus uarie a grauissimis auctoribus definitii. Sic ratamen , ut ea dissensio nostram narrationem non perturbare pos sit , Ideo rem mire impeditam accuratius examinare superse deo. Auctores qui hoc spatium solis Rctis tribuere videntur, neque pauci neque obscuri . Inprimis Ptolemaeus diserte ait, Raetiam terminari ab Occidente monte Adula, & linea quae inter Rheni & Danub1j capita, a septentrione ea Danubii parte quae est a sontibus ad Oeni Ostia, ab Oriente Oeno flumine, a meridie alpium montibus supra Italiam extensis. Idem confirmant quicunque Retos Noricis confines, & Oenum inter utrosque fluere scribunt. Nam Vindelicos, qui inter Raetos & Noricos constituendi erant, necessa rio sue negligunt,sue R torum partem arbitTantur. At in hac sen tentia sunt planissime Plinius, Tacitus, Arrianus. Quorum potissima fides, quod priores duo Germaniam, posterior etiam Genum uiderit. Sic Dio sensit, cum Raetos inter Noricos & Gallos iacere tra didit, Sic Solinus, Aethicus, alij permulti. Eorum mi sus qui inter Raetos & Vindelicos partiuntur, neqUe numeruS neque auctoritas ulla ex parte inferior. Ptolemaeus etiam hinc stat. Cum enim scripserit Lycum Raetos a Vindel1cis discernere, ostendit V1n deliciam inter Lycum & Oenum sitam esse: in qua sententia quid ego desiderem, post uidero. Plinius quoque inqu1r, NoriciS conter minos esse Raetos & Vindelicos .mStrabo, Raetos lacum paullum a tingere, amplius Vindelicos. Rufus, Augustum constituisse l1m1 rem per Vindeliciam, Noricum, Pannoniam & Moesiam. Denique hinc flant Velleius, Suetonius, Eutropius, Horatius, Cum prodidere ab Augusto uictos esse Raetos & Vindelicos . Nam ut uno uerbo absoluam, Quisquis Vindelicorum unquam meminit, interru ros & Noricos s1tos esse sensi . Quae cum se hoc modo habeant, tamen neque tot probatissimos auctores inter se committendos, neque Ptolemaeum & Plinium tam somniculosos existimo, ut
a semetipsis dissenserint. Accidit Raetis quod pluribus aliarum regionuin nominibus, duplicem significationem recipere. Exempla illustria in promptu sunt. A sia tertia totius orb1s portio, Asia etiam pars Asiae, quam minoremiserique, Ptolemaeus & Plinius A siam propriam uocauere, Varro, Nam δ' Asita quae non Europa, in qua est S=ria: or C a dicitur prioris pars cissae, in qua est Ionia Θ prouincia nostra. Sic Africa altera ex tribus orbis partibus, Africa quoq;
14쪽
portio Africae, ad mediterraneum mare, Ptolem o Africa proprie Ita Cςsar initio commentariorum statim, omnem Galliam in Bel gas, Aquitanos,& Celtas siue Gallos diuidit. Eodem recidit quod de Italia diximus. Et simili plane ratione, Raetia est totus 11le ter rarum tractus, R tia etiam huius tractuS pars quaHam , ad sol1s oc casum spectans, quam Rςtiam propriam uocabimus, Plinij & Pto lenisi de Asia & Africa pr iudicium sequuti . Et cum Retia maior, praeter Rςtiam propriam, Vindeliciam complectatur, apertum est recte scripsisse, tum eos qui Noricos a Rςtis, tum qui a Vindelicis tangi scripserunt, neque has sententias pugnare inuicem. Vidit Horatius , quo loco Rς s Vindelicos a Druso superatos indicat: signi
ficat enim Vindelicos in maiori quam diximus Retia sitos esse, videre Raeti bella sub alpibus
Interpretes saec mire torquent: Nonnulli copulam 'V Vindelici addidere, alij subaudiendam annotauere, quibusdam ridere denuo subaud1endum uisum. Interim fatentur, copulam ab Optimae notae codicibus manuscriptis abesse , neque mihi dubium ex Horatij mente abesse, sensus enim quem sequimur simplex & apertus, tum est certissimus, δc nostras rationes apte confirmat. Ad eum modum Virgilius Hesperium Latium appellauit, quoniam in Hesperia Latium, Lucanus Lybicos Mauros, Cinna apud Gellium Poenos Psyllos,& habentur huius generis sexcenta. Apud Acronem quoq;& Porphyrionem, quin & apud Seruium Raetos Vindelicos legi mus, At unus omnium sensus est, omnes quippe Horatium sequuti. Atque haec quidem satis clara de firma. Sed qui inter Raetiam propriam & Vindeliciam limites statuendi, dissentientibus nobi lissimis geographis, dubium. Ptolemaeus de Lyco sensit, uti retuli
mus . Strabo contra, V1ndelicos ad lacum Brigantinum usq; per tingere, non semel, Rhenus quoque in magna,paludes, magnum lacum
dissunditur , quem attingunt Raeti εν vindelici. Alio loco, Prope sanciregionem origo est Ipri sto Rheni, ac lacus inter horum fontes itus, V pa- Iudes e Rheno essus. Lacus in ambitu habet stadia amplius C C C. numeri correctione indigent, D. aut D C. substituamus licet in in aes est insula,quapro receptaculo usus est Tiberius, naualipugna cum Vindeticis certans. Rursus, Lacum Raeti exigua parte, maiore Heluetj Vindelici attingunt. Demur , Primum itaq; IPyrica exponamus,qua,
ὰπ Istrum sty alpes attingunt, sta in medio Italiae ho German , Incipientia
15쪽
pientii a lacu qui apud Vindelicos elos Hinc fit, ut Brigantium,.quam urbem Ptolemaeus Raetiae propriae, iste Vindeliciae tribuat. Auentinus, & qui Auentinui ducem clausis oculis sequi consti Aisis, A M. tutum habent, quo Ptolemaeo Strabonem concilient, admonent k
imperitos apud hunc Vindelicos legere, ipsum Vindoligos scripsis se, quae priuata sub Raetis gens sit. Verum quid alienius a Straboanis mente excogitari potuerit, nondum reperio. Interdum cogi Mao, Auentinum inertissimo praecipue commento, experiri uoluis se quam patientes aliquando nacturus esset lectores. Nec enim cera
Mim aut clarum quidquam usquam, si quatuor hos Strabonis loc dubios & obscuros uideri permittimus. Absurdum est id commia visc1, Strabonem tam multa tam diligenter de Vindoligis, obscvia
ossimi nominis populo ijs sane qui nulli fuere, nihil potest este ob
1curius cuius alius nemo meminerit, litteris consignasse, V1ndeli cos, quorum maxime illustre per ea tempora nomen fuit, tacitos praeteriisse. Adde quod Licatios illorum esse ait; Licatios aut Lica res ad genuinos Vindelicos omnino pertinere, non Ptolem uS, non Auentinus dub1tat: Tum quod optimi cod1ces Vindelicos con- stanter habent: Denique quod eos Strabo Raetis ubique opponit Sed ego nimis fortasse ineptus, si hunc solem lucere perneganti, rem manifestam rationibus persuadere aggrediar. Videndum po--rius , cum Ptolemaeum & Strabonem d1ssentire constet, utrius novi is sententia sequenda sit. Neque magnopere ambigo, posterioris nauctoritatem multis momentis in caussa praeponderare. Sive aeta Tem mspicio, Strabo illius temporis aequalis, quo Raeti & Vindelici Rab Augusto uicti, & perspicue uerum, utriusque populi fines tunc liquidius cognosci potuisse, quam cum in unam deinde prouinciam conflati, alterum nomen, Vindelicum, serme obsolevit: Pro Jemaeus longo interuallo ab hac memoria remotus. Si scribendi Tationem, Ptolemaeus pauculis uerbis, quae aliud cogitanti potuere Excidere, has turbas commouit: Audio ea nonnullos inducere Tentaste, tamquam adulterina, quo consil1o nos molestia, illuni fortasse nota liberassent, sed aduersiis omnium codicum fidem, unquam mihi tantum licere uelim: Strabo sententiam toties re petijt, ut si hanc aliquando controuersiam exonturam praesens . 1et animo, uix puto explicatius Sc expres1us quiuisset testari: Quin naualis pugnae, quam T1berius cum V1ndelicis commiserit, me
minit , H csi uera, ad lacum igitur Vindelici, sin falsi, uanissi-
16쪽
mum hominem existimabimus , qui non satis habuerit nos falsa
descriptione ludere, insuper mendacibus narrationibus in erroruuoluerit confirmare; cui tamen culpae nemo eum unquam assinem suspicatus est. Cum aduersario generatim & uniuerSe componere , atque uter praeferendus definire, non est animus ; N1si me laiamen multa fallunt, ualde apertum est, ut Ptolemaeus in mathema
ticis disciplinis palmam austrat, Strabonem in historicis, quae geo graphiae praecipua lux , longe praecurrere . Raetica & Vindelica equidem ab his qui bello cum Tiberio & Druso interfuere, accepisse uerisimile sit, adeo distinctae pleraque alijs praeterita in litteras retulit , Tiberium etenim eruditorum hominum comitatu in expeditionibus delectatum, Ostendit Horatius, & Obseruauere grammatici , ad uersum hunc, Luid Hudiosa cohors operum Hruit Respondendum deinde nonnullis , qui ut ambos culpa liberenti Raetos & Vindelicos aliter Strabonis, aliter Ptolemaei aetate diuisos, probe utrumque ad suorum temporum rationem scripsisse existi mant. Hi cum se aliquid putent dicere, nihil dicunt. Quod te
mere fingunt Raetos post Strabonem terminos a lacu ad Lycum protulisse, Vnde hauriunt, aut quomodo nobis persuadent Θ Imo qui fieri potuit, cum sub Romanis utrique degerent Θ An Romani nouam diuisionem inieru ni Θ At quam late Raetia Z Vindelicia patuere, unus praeses praefuit squod docebimus) utroque populo in
unam prouinciam, Raetiae nomine coacto. Neque suberat causa
cur in partes diuideretur: si tamen aliqua, cur ab antiqua diuisione, & priscis terminis, qui ante constitutam prouinciam, discessum fuisset λ Collibuerit ita, certe utraque pars Raetiae nomen retinuisset, neque altera Vindelicum postliminio repeti, siet. Nam euentus longe post comprobauit, bipartita Raetia , primae & secundae cO-gnomina accepit, Vindelicum nunquam recepit. Quin igitur quod res est, Ptolemaei peccatum agnoscimus libere. Volens tu bens fateor, nihil a quoqui de Ptolemaeo tam magnifice & splendi. de dictum, quin eius excellens ingenium, & solers industria, Omnia exuperet: Perspectum tamen habeo, multa hoc tantum ingenium latuisse, multa industriam subterfugisse. Neque mirabitur, qui condicionem rerum quas explicandas sumpsit, Vniuersi orbis,
tum uniuersam , tum priuatas descriptiones, posuerit ob oculos. Si ipse rediuiuus detur, censuram ultro agniturum, atque i consi-d eratam
17쪽
silasum habent , risurum existimo. Quot liceat illius errores mani festos colligere, ab ijs qui Germanica, Gallica, Hispanica, Britan nica scripsere obseruatos Z Quoties hominem Alexandrinum in
Italiae descriptione, qua una propter imperi j sedem nihil illustrius, suggillant i Exempli loco non praetereo, Apud Graecos AEthaliam,
apud Latinos Ilvam insulam Italiae adiacere legerat, duas credidit, quae re uera una eadem est, binomia Plinio teste, & uti cred1dit, in tabulas retulit. Neque distimulo eundem in Strabone errorem,ntias codex corruptus, quem interpres eo loco alias suspectum habet: nam & mihi uix fit credibilis, in homine qui se Corsicam, Sardiniam , AEthaliam suis oculis uidisse, alibi testatum reliquerit. Sed
quidquid huius sit, Quidquid etiam Ptolemaeus in reliquis prouin- cijs uel recte uel perperam descripserit, Horum quae in alpibus de trans alpes sunt, imperitissimum fuisse palam est Nec quisquam
tam inepte eius fautor, quin fateri necesse habeat. Liquido affrma re ausim , nullum esse ab alpibus ad Danubium flumen, nullum populum , nullam urbem , in cuius descriptione multis passuum millibus non aberrarit, siue metiendi rationem quae ab occidente in orientem geographis longitudo , siue alteram quae a meridie ad septentrionem latitudo est, respicimus. Latitudinis errorem Aue tinus agnoscit, ex eo pendere arbitratus, quod maxima alpium pars, ad nos praesertim vergens, neglecta, extima quae ad Italiam pertinet, tantum Obseruata sit: Hinc euenisse ut integer assis gradum appellant) interciderit. Certum habeo multo largius peccatum este , & testes chorographicae aliorum tabulae diligentissime confectae in manibus sunt. Sed demus ; Sane hic unus gradus aliquot centena stadia conficit. Quis ergo tam iniquus, omnes finium regundorum lites isto arbitro decidendas adhuc contendet λ Cum praesertim etiam lacum, quem Strabo inter Raetos & Vindelicos constituit, ignorauerit, nam Rheni fontem id loci constituisse ap
paret : Atqui uix est ut huius prouinciae quidquam perspectram ha-Dere potuerit, quem lacus fluctibus, Virgilij uerbis utar & fremi
tu marino assurgens latuit. Mela & Solinus, quamuis geobraphica breuissimis uerbis explicarent, neutiquam praetereundum existimauere. Nec alium credo Nicolaus Damascenus uoluit historiarum libro centesimo octauo tuti Athenaeus retulit, circa montes
Usipium lacum esse in multa stadiaporrectum. Sic prosecto est, Ptolemae
18쪽
lemaeus qui uerum terminum lacum nesciret, & praeter Lycum, nullius Raetici fluminis nomen inaudisset, hoc substituit, quod uerisimile crederet, confines populos potistimum fluuij alueo discriminari. Vt itaque ad principium suum redeat oratio,plis i.s.e.i . Vindelici a lacu Bigrantinum Plinii codices nonnulli, Briganti
Amm. lib. 1,. num SolinUS & Ammianus Marcellinus , Acromum sue Aiacromum Mela appellauit in ad Oenum , qua se in Danubium
exonerat , pertingunt , hinc Noricum , , Inde Raetiam pro priam & Helvetios spectant: a Germania magna Danubio arcen tur: Fines in alpibus Italiam uersus uix exae te describi poste opi nor, Ptolemaeus latissimo alpium uocabulo usiis est: Propiust tamen uero, extremas tantum & humiliores coluisse, quod Strabonis haec significant, Vindelici autem . Norici montana exteriora tenent, fortastis haec quoque, Omnes, magis tamen reliquis Velueti, Uindelici montanas incolunt planities. Quae caussa censenda cur Vindelici Romanis sero cogniti, neque eorum nomen ante Augusti tempora & bellum auditum : Cum Raetorum iam olim Polybius apud Strabonem meminerit. Proximum de utriusque gentis origine, & quod consequitur, nomine quaerere. AEgyptiae uati itatis m,d. 3iιδε i. est quod a Diodoro relatum, extare in Nysa Arabiae columnam Osiridi Regi sacram, quae illum ad eos populos qui Arct ubi arent, que ad Istri fontes peruenisse, & uniuersum orbem peragrasse significet:
nisi cui figmento velum demere , Osiridem Solem interpretari libet. Fabulas etiam & obscurorum auctorum excogitand1 libidinem sequuti, qui Adulam Istri filium Raeticas alpes primum tenuis se prodidere: cum incorruptis historiarum monumentis, antiqui ita ιι ,. ab simi habitatoreS non nisi Raeti tradantur. Quos Liuius, Plinius, bi. ι Iustinus & Stephanus Tuscorum propaginem consentiunt : Litaao. Stepha. in uius sonum linguae , ut ut corruptum, Tuscae Originis tesstem citat. Id perperam quidam de Romano sermone accipiunt , quod Raeti ad urbem Curiam hodie , Italicissent nimi rum : Aliter res habet, lingua latina Latio olim inclusa , ceteram Italiam non peruasit , singulae gentes priuata uteban-'T;ι ψ.por v. tur , Titinnius , Osce 6 H Volpe fabulantur , nam Latine ne- fiunt, neque modicum aliquod inter has discrimen , quandoqui dem Ennius tria sese corda habere iactare ausus, uti est apud Gel '
λ. 'φ lium, quod loqui Graece Sc Osce dc Latine sciret: sed proprij sermo nis, praecipue Hetrusci, neque eius rei potest csse dubitatio I
19쪽
Liuius , Caere educatus apud hospites, Vetruscis inde litteris erudia Lis 'tus erat. linguamque I etruscamprobe nouerat. I Labeo auctores, uulgo tum Romanos puerosi, sicut nunc cyraecis, ita In trusicis litteris erudiri
solitos. Si quid Raetis latinum haeret, est id multo recentius, posterioribus temporibus , cum eius sermonis usus iam ad alpes prose psisset, a uicinis Italis, siue post constitutam prouinciam, a Roma nis magistrat1bus & colonis inuectum, Iustinus a Gallis, qui Roma potiti Capitolium obsederunt, Tuscos pulsos, se ad alpes contulisse scriptum reliquit. In quam sententiam Diodorus, ab his Gallis me- Diοή .i .diam Apennini montis & alpium regionem, eiectis Tyrrhenis quitum illinc habitarent, Occupatam. Notum enim qui Graecis Tyrrheni , Latinis Tuscos esse. Cum igitur Roma post annos amplius C C C L X. quam condita, capta dc incensa fuerit, essiceretur Raeto rum gentem eo non multo esse antiquiorem. Plinius Gallorum qui Tuscos pepulerint meminit, nec tamen patet, num posterioreShos, num priores alios, qui Italiam ante C C. annos Tarquinio Prisco regnante inuaserunt, accipiat. Plutarchus certe TyrrhenOS mul' piti amitti.
to an te captam Romam a Gallis eiectos tradit, ut ad primam illam irruptionem uideatur respexisse. Idem est Polybij sensus, Gallos pol b. - post pulsos Tyrrhenos interiectis temporibus bellum aduersus Romanos instituiste. Atqui primo Gallorum transitu uicti sunt Tusci
alpibus proximi, quos Raetorum conditores existimant, non aeque Omnes interioreS regno penitus exuti.GAccedunt autem hac sententia Raetorum antiquitat1 anni circiter C C. Verum enimuerb Liuius adhuc altiores gentis radices ostendit: Tuscos nulla ui coactos florente imperio, tum plures in Italia colonias deduxisse, tum Rae
us atque reliquis alpinis gentibus originem dedisse. Cui fidem adhiώbere mu haud poenitet', plerisque quippe populis usu uenit rebus
prosperrime fluentibus, ob liberorum multitudinem iuuentutem apum more , quod Varro de SabiniS scripsit, in Colonias emittere, ναρ. d. ν. -- idque pictor opinor in horum librorum ipso uestibulo uoluit, alveo Din. 3-ς ἔν- sub Raeti pedibus effeto. An alpes tunc temporis uacuas, an habitatas, pulsis prioribus incolis occupauerint, nullus scriptorum pro didit . Nomen a duce Raeto inditum, plerorumque antiquistimo rum consensus habetJ. Eorum potissima apud me auctoritas est, cum rectissime facere uidear, si eos sequor, quos credibile est nihil temere , sed uetustis instructos commentariis qui postea perierint, Omnia explorata litteris consiginasse. Longe inferior aetate CaslIO
20쪽
dorus, Ritias dictas innuit, quod contra feras & agrestissimas geris, tes sic loquitur in uelut plagarum quaedam obs facula disponaniatur. N1si hanc allusionem quam etymologiam interpretari malu mus , Isidorus plane ridiculus, ait Rhetiam quod sit iuxta Rhenum, Rhenum a Rhodani societate, quod ex eadem oria tur prouincia, Rhodanum a Rhodo oppido, Rhodum a rosa, ro sani quod rutilante colorei rubeat , nomen accepisse. Becani re cens coniectura, Rheten Cimbrica lingua nescioquas rupturas δίrimas, inprimis aquarum ui excavatas, significare, Rhetos inde, qui canales alpium, exesos ut torrentium fluminum, reneant. Tro ianos aliqui aduocauere, qui ex Euganeis, ubi Antenore duce con sedere, immigrarint, & Raetos a Ra telo Troadis urbe dixer1nt. Sed infinitum est: omnes omnium ineptias scribendo persequi. In nominis scriptura adeo uariatum, ut in nulla magis: Retiam,Rhetiam, Rethiam, Reetium, Moetiam, Rhaetiam, Raitiam, & De tiam inueni O , Arrianus sem' pro θ*σων mendose habet: At ex probatisiunis nummis & marmoribus, Raetiam ceteris praetule
rim, DeVindelicorum Origine primi scripsere Seruius &Porphyrio: Prior Liburnos, qui ab AmaZonibus principium ducerent, somniat: Alter a Thracibus, quos AmaZoneS patria eiecerint, derivat. Servij narratio, qua AmaZones attingit, ad claritudinem eximia, avide a nostris hominibus excepta. Sed quando nihil ex vano haustum his commentarijs ill1nere statu tum habeo, uereor ne in tu enti diligentius, quae de Amagonibus feruntur, fabularum loco sint, siue omnia siue pleraque, certe pro rei magnitudine non satis comperta. Et si quid in illis solidi, nemo tamen opera pretium existimet, fidem de V1ndelicis his accommodare, quos apertum ess nugandi ansam ex Horati j uerbis nactos, Vindelici: quibus Mos unde deductus , per omne Tempus e ma onia securi Dextras obarmet, quaerere distuli.
Nec scire ras est omniata. Poeta 'ruerere distulit, interpretibus diuinare placuit, & Penthesi
lea securium inuentrix menti obseruata esst. Quam mallem Quintiliano paruissent, qui aliquid nescire, inter grammatici uirtutra numerat. Nam si tam tenues conicetiiras admittimus nullus porro conjectorum licenciae modus statuetur. Aliquanto uaniores, qui Van