Marci Velseri Matthaei f. Ant. n. patricii Aug. Vind. Rerum Augustanar. Vindelicar. libri octo

발행: 1594년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

LIBER IECV NDVS.

3Iaccesserunt. Peruenit multo post Raetia,in eam ergo Imperator Praesidem misit. Qua latissima significatione, omnes Omnium prouinciarum Rectores continentur. In peculiari nomine quandoque uariatum. Dio in Italia Proconsules & Propraetores, tra Praefectos misitutos ait, nisi nos interpres ludibrio habet; certe usus obtinu1t, ut multi etiam in prouincijs Proco sules & Propraetores, apud Tacitum P. Ostorius unus idem, Britanniae Propraetor & Legatus, paucis interiectis uersibus dicitur: Protegatum Raetiae in lapide ui dimus, Vnde etiam legatum colligas: Procuratorem apud Taci

tum ; Iudicem in Afrae actis, quod iurisdictioni nempe praeesset,

Iulianus I. C. Praetorem hoc argumento iudicem uocauit, & posserioribus temporibus prouinciarum Rediores promiscue eo nomine

appellatos, crebra in Theodosij codice testimonia obuia. Porro Praesides,Praetonos aut Cosul ares fuiste Equites recte addit Strabo)eos qui ab Imperatore m1tterentur ius gladii, in milites etiam uitae necisq; potestatem habuisse, atq; militari habitu usos, hoc est paludatos in prouinciam profectos, idem nos Dio docet. Accedebat, quod annuo tempore magistratus non circumscribebatur, sed quousq; Imperatori collibuisset praeesse poterant: Caustam Sue ronius aperit, ualidiores prouincias annuis magistratuum edictis Tegi, nec facile nec tutum esse. In Iuris consultorum deniq; libris re latum , Praesidem maius imperium in sua prouincia habere omni bus post principem: ad eius Osticium pertinere omnia prouincialia desideria, quae Romae uarios iudices habent: quandoquidem omnium Romae magistratuum uice fungatur. Quae uero libera Re publica Quaestoris partes, in eas Procuratores aut Rationales s fere equites aut liberti) su b Imperatoribus successere: Hinc prouinciales querentes apud Tacitum , sit utis ibi olim Rege uisse, nunc binos imponi , e quibus Legatus in sanguinem, CProcurator in bona seviret. Pro curatoribus enim tributorum cura demandata, & quae ad fiscum praeterea pertinent, Sed inuallait paullatim consuetudo, ut certa prouinciae Procuratorum nonnullis quod genus Rationales nunquam dictos reperio regendae committerentur, nullo alio Praeside. Id multis exemplis compertum, quocirca unum Pontium Pilatum, Iudaeae Procuratorem Praesidis loco, nominasse sufficiet. Et priores illos,qui debonis tantum fisco vindicatis ordinarium ius habebant Iurisconsulti, Non uice praes1dis agentes, posterioreS, Procuratores qui uice Praesidis funguntur, aut qui uiceni Praesidis tuentur appel-I lauerunt.

42쪽

lauerunt. Et quoniam ex Tacito intelleximus, Bretiam post Ne ronis mortem procuratore cohibitam, eum uice Pra 1d1s fuisse perspicuum est. Nec ualde mirum, Praesidum appellat1ones sub Imperatoribus saepius mutatas, Quandoquidem stante etiam Republica eaedem prouinciae pro re nata, alias Consulares, Praetoriae alias. De militari praesidio, uisum Aventino prodere, custodisse Vindeliciam praeter auxilia, tres legioneS, Martiam, Qua tam , Quintam Batavam. Sed eius rei frustra quidquam credi postulat, cuius testem nullum producit, noui quam friuolas come

cruras sequi amet. Mihi peti uasum sub Augusto & deinceps aliqua diu, nullam legionem in Raetia stativa habuisse: & si quasdam inter

TM. hist. lib. dum immigrasse non negem. In quam sententiam Taciti potissimuν-γx 'h pertrahor, Hic auxilia Raetica, alas, cohortes saepe, semel cohortes Vindelicoru nominat, Legionum nullibi meminit. QuincuXXV. legiones quas Tiberius in armis habuit enumeraret neq;

plures sub Augusto fuisse Dio testis, nam X LIV . aut XL V. quas Augusto paruisse uicto Lepido, scripsere Orosius & Appianus, mis

sione rel1quarum ad eum numerum redaetid omnibus extra Raetia locum ded1t Rhenum octo contineri prodidit, tribus Hispanias, Africam duabus, totidem AEgyptum, Syriam quatuor, Pannoniam, Moesiam de Dalmatiam binis singulas. Raetiam ergo sequentibus uerbis comprehendit, Apud idonea prouinciarum sociae triremesaia1; ιθ auxilia cohortium: neq; multosecus in tys uirium Apersequi incertumsuit: cum ex usu temporis huc illuc mearent,gliscerent, numero , , aliquando minuerentur. Eodem modo Dio legionum catalogum concludit. Quibus prouinciae locis, alae & auxilia cohortium tunc fuerint disposita, cum se Tacitus Ob incertitud1nem persecuturum Iacget, nos inepti, si nunc aetate tanto inferiores inuestigemus. Hoc tantum non leuiter asseuerare posse videmur, creberrima per Danubij ripam disposita:qui limes suti Rufus retulit) inter Romanos barbaros ab eAugusto per Vindeliciam , per Noricum, CPannoniam do Moesiam est constitutus. Incondite nonnulli codices, 'esq; inter Romanos barbaros Auguctus uindicans ,per Noricum Mosamq; dispotiri. 4 uis. suit, Unde corruptissima Iornandis lectio fluxit, 'esq; inter Roma θ um' se nos , barbaros Augustae Vindelicae per Noricum . Musamq; dispositi. Quae in Notitia hac de re scripta, ad aliud saeculum pertinent.

MARCI

43쪽

MARCI VEL SERI

Liber Tertius.

O L O NI A deinde in agros captiuos ubsidium ad uersus rebelles , r imbuendis socijs ad cia legum,' deducta. Quae sunt Taciti in re simili uerba. Coloniae autem quemadmodum apud Seruiu legimus,ueteres definiere coetus eorum hominum qui uniuersi dedunti statis locum certum aedis ijs munitum , quem certo iure obtinerent: hy, Colonia est quae Vraece -οικία uocatur , dicta autem est a colendo, Est autem pars ciuium aut sociorum, missa ubi Remp. habeant ex consi suae ciuitatis aut publico eius populi unde profecita est consillio. Hae autem Coloniae stat quae ex consenseu publico,non exsecessonesunt condytae. Locus in latistima planitie clementer editus, prope Vindonis & Lyci confluuium, Danubio ad commoditates uicinus, nec expositus nimia propinquitate ad pericula Germanicarum incursiolaum, Vindeliciar meditullio lectus: NomeAugustae inditum, Vindelicorum cognomen additum, disserentiae allarum urb1um, quae eodem nomine appellatae. Sed ut ea quae ponimus certissime demonstremus , copiose dc diligenter, de re sua natura minime obscura, disputandum erit: quod Auen-rinuS antiquissimos rerminos, primus quantum perspectum habeo, loco mouere, Augusta ad nescio quos Isarae & Loisae confluxus tras- serre ausus, qui absurdissima sententia sequerentur multos repererit. Adeo plerumq; interest, no quid dicatur, sed qua existimatione qui dicit habeatur. Vt aute ueritas sibi semper costat,sic cotra mendacΙΟ euenit, in uarios errores dilabi. Nam qui post Auentinum scripsere, alius alio ineptior, mirificas in hac caussa, multiplicesq; nugas eX- cogitarunt , nec Omnes inter se, nec singuli sibi ipsis consentientes.

renuere colam.

44쪽

euinco, quod in quaestione polatum, Augus jam .Vindelicorum a prima origine inter Vindonem & Lycum ueti sie: c5hse uitur ad R1aram, aut ubiuis alibi non il ensic: si ut illud, neque Augustam aliam, neq; castra Augustana, nec DrusOmagu m, nec quamuis praeterea urbem,laoo locQste'ste . Id quod prosecto ipse iste urbis splendor, ros & tanta antiquorum ar01ficiorum rudera, quae est 31endis fundament. Occurrunt quotidie, forniceS, Eloacae,pactimenta, praeterea inscriptiones, scalpturae, statuarum bases, arae, numismata, vascula fictilia, quarum rerum nec uola nec uestigium ad Isaram, non tenuiter indicare, testatb denunciare uideri possent, nisi hoc argumetandi genus totum remitteremus. Nunc ne quid qua sine locupleti teste asseveremus, docebimus inprimis coloniam ς. geri deductam, eamq; unicam . Vnus utrumq; Tacitus conficiet: Qui huius eum in modum meminit, ut unam fuisse d1serte ostendat. Hermundurorum ciuitassea Romanis , eo q; solis Germanorum non in ripa commercium se enitus obiter uerbo Ostend1t Coloniam longiusculea Danubio dissitam atq' in splendissima Retiaeprouinciae co-

Ionia : passim sine cu lode transeunt. Et cum ceteras gentibus arma modo, cantraq; noctra ostendamus, his domos uiliasq; patefecimus non concupi sentibus. Si plures in Raetia coloniae Raetiam quo sensu accipiat ex plicauimus; nae ille aut colonias dixister,aut nomen eius quam animo conceperat expresti siet. Praeterea nulla in medio ratio, cur Her mundur1 in Unam admitterentur, excluderentur reliquis. Quod

lapidum nummorumq; inscriptiones, & cx ijs complures Raeticas colonias obijciunt: Intelligant, de quibusdam non constare, an ad Raetiam & Vindeliciam omnino pertineant, exemplo C O L. TIBERI A. A V G V S T A. in qua nihil afferunt, praeter opinio nem sualia, cur Regii burgum potius credamus, quam aliquam earum urbium,quae diuersu alijs locis Tiberio Imp. dicatae, duarum me. m. i. e. NICephoruS CallistuS meminit, opus quoq; eius est Iudaeae celebris urbs Tiberias, . quae in Thracia est Tiberia: at isti nostri, nisi coniecturis decipior, opinionem hauserunt ex Leonis III. Pontificis diplomate Anno Chr. D C CII C. perscripto, cuius haec uerba sunt, Iuxta muros Tiburniae ciuitatis,quae a Tiberio Caesare Mugusto aedificata est, quae modo uulgo appetiata est Regi spurch, cum Tiberiae sic satis confusum, sed nec Augustae, nec coloniae in ijs extet uestigium: De nonnullis constare quidem, ad nomen & situm quod spectat, c laniae ius unquam adeptas non constare, est enim perabsurda pG

45쪽

suasio, cum foeda antiquitatis ignoratione coniuncta, omneS a Romanis urbes, aut Colonias, aut Municipia fuisse: Sint quaedam re liquae de quibus liqueat hoc ipsum, Ear non tantum Augusto, etiam Tacito aetate inseriores censendae. Neq; quarundam cognomen Augustum obstare potest. Quibus Augusta proprium nomen, uti nostrae huic accidit, si antiquae sunt nolim enim nobis quisquam

de Augusta Sicula a Friderico II. condita negotium facessat) ad Dec. i. lib. 3. Augustum referendas non negauerim: Quibus nomen proprium aliud, Augusta cognominis loco accedit, posteriores esse nihil pro hibet : Quandoquidem cognominum ambitio an adulatio, mire post Augustum creuit, & singulae urbes sibi quotquot uellent, pro pria auctoritate deligebant, uti DIO notauit. Maneat ergo quod Dis lib., . ex Tacito posuimus. Coloniam Augustam appellatam, ex Ptolemaeo cognoscimus; Vindelicorum ille, Raetorum alii dixere , Ambobus recte tiribu1, ex ijs quae disputata sunt intelligitur. Vtriust etiam cognominis rationem in lapidibus & nummis haberi , Obseruatum. Ideo recte coniunxit Notitia imperii, quo loco O sem μm Augustam Vindelicensem Raetiae urbem dixit. Nam inepta est quorundam diligentia, qui ex una geminam constituere maluere, ut si cui Augustam Praetoriam, Salassorum & Subalpinam, in tres urbes placeat distinguere. Vindelicorum autem Augu stam esse, quam Tac1tus Raeticae colonuae circumlocutione designaueris, neutiquam obscurum. S1quidem splendidissima colonia prouinciae caput extitit, & in ea caussa Augusta omnino. Mitto no men , nullo argumentorum ambitu sustultum, de primaria urbe fidem facere: Ptolemaeus ad huius mer1dianum Vindeliciar diem

metitur: Auctor itineranj, nomen litteris grandiusculis exprimit, & in inscriptiombus itinerum quae illam attingunt, eius semper peculiarem rationem habet: Notit1a, Praepos1tum thesaurorum ibi collocat, cuius hodie uestigium sue manet, siue restitutum est. At haec praecipuae urbi conuenire omnes intelligunt. Accedunt num morum inscriptiones, in quibus coloniae dignitaS clare, Si CX scri- o. .ptoribus fides constat, mihi neq; nummos, neq; eorum del1nea ex tam speciem uidere contigit. Et qua ratione Tacitus Raetiae pro- 1 . Uss.li. a. uinciae coloniam Augustam intellexit, eadem alibi Taurinam coloniam dixit, quae Augusta Taurinorum esset. Sequitur situm constituamus. Ptolemaeus, quod Raetiam propriam a Vln-

delicia Lyco semel distinxisset, facere non potuit adeo faecunda

46쪽

Chron. ant. a.

res error est , unus parit alterum quin Vindelicas urbes omnes in

ter Lycum & Oenum, itaq; Augussam necessarid ad dextram Lyci

ripam collocaret. Inde Aventinus opinionem hausit, ut Augustam quae nunc est, & quae laruam Occupat, ad Vindelicum nomen non admitteret, Strabonem, quem obstare uidebat, ridicula cau

tione eludere satis habuit. Verum ego, quid Straboni, quid Ptolemaeo in hac caussa tribuendum, disserui. Et cum ampli suma Strabonis auctoritate constet, Vmdeliciam ad lacum Brigantinum pertigisse, Ptolemaeum et ualde magnum agri modum nullo iure abstulisse, deinde rerum aspectu doceamur, hunc imperite in reliqua

descriptione uersarum esse, Ne miremur si maximis erroribus mi nutum istum adiunxit, Urbem ex haeuo sum1nis latere squantulum interest Θ in dextrum temere traiecit. Commodum cxtat nescio cuius dictum, si Ptolemaicas descriptiones cum regionum, fluuio

rum, montium, urbium situ, quavis iaci ura conciliare necesse, satius multo, & minoris operae uideri, tabularum l1neaS, quam rerum immutabilium mutare naturam. Eo respexere principes huiuS a

talis geographi, quorum unus in ueteris Germaniae typo, alter in postrema Ptolemaei editione, Augustam ad laeuam delineantes, rei uentatem prae Ptolemaei praeiudic1O sequi maluere. Et cur praesentem oculorum sensum, tot saeculorum fide subnixum, prae uno hoc non sequerentur λ Si mediae aetatis auctores respicimus, Augusta quae nunc maxime inter Vindonem & Lycum iacet, itidem Augusta, est, suae cognominis adieetione, Bedae, Egolismensi monacho auctori uitae Carol1 Magni, Scriptor1 incerto, qui annales sub Ludovico Pio collegit, Frodoardo, Diermaro, Vitichindo, Liu prando, Honorio, Lamberto, GOtrefredo, multis praeterea: quip pe quibus nulla huius, tanto post exor1turae, controuersiae suspicio in mentem uenire poterat. At antiquus chronographus Maabani Mauri temporibus aequalis, Hermannus quem cotractum dicunt, Sigebertus, Otto Frisingensis, Guntherus, Liechtenauius , Vindelicum nomen non dubie recipiunt, & si fere Raetici soli urbem dicant. Si recentiores qui sequuti sunt colligere libeat, numerum conficiam cuius inuidia aduersarium nimiopere oneret. Plerique inter illos summa auctoritatis atq; eruditionis uiri,&quod caput

est, qui auctores Graecos & Latinos quos AuentinuS, Omnes UIde rint. Antiquiores quaerimus Θ Fortunatus ante proximos mille annos , uersibus quos produximus, nominat,

47쪽

LIBER TERTIUS.

- Augustum, suam et indo ocusq; fluentat. Provide Vindonem adiecit, ne de aduersa Lyci ad orientem ripa suspicaremur. Et propiusne poterat Vindelico cognomini alludere 3 Antiquior Fortunato Afrae martyris historia , sub Constantino Magno scripta uidetur) etiam Augustie ad Lycum meminit. Antiquiores Afra quatuor milliares lapides L. Septimio Seuero & filijs inscripti, quos merito tot sanctissimos testes appellem: Eorum tres prope Ursinium antehactextabant , nunc in monasterium illud translati, sic habent ; Primus quidem,

VIAS. ET . PONTES. REST AB. AUG. M. P. XXXXI.

SecundUS,

AB. AUG. M. P. XXXXII.

AB. AUG. M. P. XXXXIII. Quartus Vilthaimi, haud procul Oeni ponte, VIAS. ET . PONTES. REST. AB. AVG. MI L. PAS. CX.

Cum haec spatia Augustae hodie quoq; conueniant, non uideo quis de ueteri situ ambigendi locus supersit. Nam illa de Augusta Rar torum nebula, quam absurde Opposuere Vindelicorum coloniae, ut Vindelicis Vindoligos, quod est in Amphitruonis fabula, om nia congeminarunt, hoc sole discutitur. Vnam tantum in uicinia Augustam fuisse, inde manifeste uerum, quod Seuerus nullum cognomen addidit, addidisset si aliter res habu1stet, ne dubium relin queret a qua pontes uiasq, restituisse intelligendum esset. Accedit ad hanc suspicionem planis1me eluendam, Itinerarii Ant. auctoritaS. quam tum Ptolemaeo, tum ceteris omn1bus Seueri lapides excipuos habeo tantum praetulerim, quantum eXperimentum praesentemq; intuitum, rationibus & auditui antestare aequum. Exempla quae in manibus, Constantino quidem recentoria sunt, nam meminere urbium quibus a Diocletiano, Maximiano, & Constantinis nomina: Verum principium & institutum, multo uetustius,& quia Iulio, AEthici uerbis persuasi deducunt, me uolente faciunt. Nec nuperae urbium appellationes obstant, cum sequutis temporibus , pro re nata, adijci potuerint. Itineraria autem, praesidIa-- G et riorum

50쪽

riorum exercituum usui priccipue a metatoribus parata , hinc Mesterta : Quae enim fallendi causia Z Fuerit aliqua, tot millia militum, siue fraus siue error, in re pranenti num latuisset ξ Itaq; uin docti , quoties occasio tulit factum frequenter hoc testimonium tamia quam locupletissimum produxere: ipse ille cum quo nobis res est Auentinus . Vnus quidam admonuit, ei temere non fidendum. Quo uerbo si errores respexit, qui a librarijs multi, nihil moror . Eadem ratione nulli , quantumuis optimi auctoris libr1 sine cautione legedi, haec calamitas Omnes peruasit; neq; negandum, hunc libellum ob uulgatissimum usum, peius plerisque alijs habitum: Sin 1t1nerarium nouitium, uel alias dubita fidei credidit, patietur eum potius leuiter opinari, quam auctores itineranJ temere scripsisse eligamus. Itinera autem quae huc faciant complura sunt, 1dm cadit percommode: Et cum Augusta nostrae ita respodeant, ut iam aptius non possint, quid est cur rei clarae & compertae tene bras offundere, de ruderibus ad Isaram quo haec itinera nullo conatu , nullis machinis queant pertrahi in somniare quemquam dele chei 3 Pr1mum est De Pannonys in Galbas ,per mediterranea loca, In de partem excerpsi quae ad hoc institutum, & fere ex Aventino in

Iuuauia. Auentino Salisburgum . Certe nun procul abfuit. Bedato 1 f. P. XXXVI. Nullam ualde probabilem coniectiseram habeo. Ponte Oeni P. XVIII. Oetinga Auentino, & omnibus, Errat quisquis analogium sequutus,Insprugg, ad uerbum Oenipontem uertaS, accipit.

Isinista M. P. XX. Isem Aventino, Fluuio& pago nomen manet. mbra P. XXII. Prugkan der Amber Aventino ; plures hoc nomine uici ad eum fluuium, sed itineris ratio illi qui ad monasterium Furstenueid est, fauet. AVVUSTA VINDELIC. M. P. XXVII. Vindelicorum aut Vindelicum: quidam codices Vindelicus. Nam Augu- - sta probe Vindelicus dici uidetur Scaligero, eo modo, quo Mediolanum Santonum, Santonus, Lutetia Paris1orum, Parisius. RostromemauM.M. P. XX V. Nil 1l costituo. An Rosi - hauptent Cambo uno. M.P. XXXII. Kempten omnibus. Confirmat lapis antiquus Isnae. Differt a Campoduno Ptolemaei, aut hic Insignite errat.

SEARCH

MENU NAVIGATION