Marci Velseri Matthaei f. Ant. n. patricii Aug. Vind. Rerum Augustanar. Vindelicar. libri octo

발행: 1594년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

sentiendu . Nec postremὀ illud disconuenit, quod Imperatores sede 1mperij orbis terrarum Roma ,Praesides prouinciae in colonia, si una esset, aut in coloniarum pra cipua, si plures, figere soliti, quod multis exemplis in promptu: sic tamen, ut pro rerum temporumque sta tu, reliqua suae Iurisdictionis loca peragrare non intermiserint. Vtru

que ex legum praescripto ; Un qui que iudex in his locis dem consti

tuat, in quibus oportet omnibuspraesto esse reci orem , Et, Prouinci sprae

fidentes per omnium uillassensim atque usitatim, uicosq; cunctos disecurrant. Morabantur in ciuitatibus quibus palatia aut praetoria erant, in his ipsis, ceteroquin in priuatorum ciuium aedibus. Hadriae Prae fides Augustis sedem habuisse cum in dubium reuocandum no sit, neq; argumentis hic nobis comprobandum uideo, At deinceps, conuerso Romani imperi j statu, in prouincijs Praesidum loco Reges aut Principes successere, & factum eadem occasione, ut innumerae per omnes regiones coloniae, mero illorum dominio cocederent. Augusta, & paucae praeterea, admirabili & memorabili in omni fortuna sortitudine, per tot saeculorum ordines eluctatae, una cum ceteris ciuitatibus, quas liberas uulgo quoque appellant, ijs hodie legibus uiuu nt, quibus nec Praesides, qui isto sensu iam nulli sunt, neque Principes, praeter su minum unum, cui imperanti Ro manus Orsis paret, respiciant: Quin communi probataque docto rum hominum sententia, ipsae Principis iura habeant, Principisque uicem obtineant. Et quandoquidem terminos quos nobis ab initio panximus, Romana scilicet & Gothica tempora, Orationis quodammodo curriculo sumus praetervecti, uisum isto deinde loco, priusquam ad lineam redimus, annotare exortae postmo dum dignitatis genus, quod cum non tam ijs quae memorauimus seculis, quam constituto etiam in Germania Imperio plane sit recentius, antiquum tamen eo usque est, ut auctoris omnino Originis memoria uetustate abierit, constet interim aliquot multis retro aetatibus hominum existimatione apprime uiguisse Lecti nimirum quaterni ex singulis quos hoc Imperium complectitur Ordinibus,ij qui auctoritate & potentia ceteris sui Ord1nis antestantes, tali Imperij maiestatem columnarum ueluti more fulcire, siue in membrorum modum illi su bseruire possent, nam utraque appellatione honestatos reperio : carptum a Ducibus primum, quorum summa Post Imperatorem hasita potestas, per omnes Ordine gradus de icensum est. Inventae itaque quatuor ex liberarum urbium omni

132쪽

numero sis superiori quidem aeuo aliquanto quam nunc est fuit amplior quae reliquo uti par est credere consentiente & deferente collegio, columnis quas appellauimus accensae, eximie urbes, siue ut quidam uertendum exiliti marunt, metropoles diste sunt. Eas inter Augustia relata, magnum id ipsum dubio procul haberi poterat , at cu relata fuerit praeterea loco omnium principe, quid Gerinaniae de illa uniuersitas senserit abunde prosecto testatum rei quit , neque ei rei cuiusquam interpretatione opus. Nobis ad P.

manos mature reuertendum .

133쪽

MARCI VEL SERI

VINDELICARUM Liber Sextus.

V O NIA M uero inter egregia Romanorum instituta, illud ab usque Romulo manavit, quod

6oloniarum α' sociarum ac amicarum ciuitatum ,

oe bello subactarum quaeque Dionysii uerbis haec

referimus suos habebat Patronos, quoscumque uellet e Romanis ciuibus, epenumero Senatus controuersias ciuitatum ac gentium, ad earum Patronos remisit, eorumque iudicia rata habuit, cuiusmodi tum multa ex libris, tum infinita numero ex lapidibus suppetunt exempla, quin Augusta Drusum potissimum adoptauerit, in cuius se clientelam dederit, in ambiguo nimirum esse non debet. Is prouincialibus & colothicis rebus com postis , redux exquisitis honoribus ab Italicis urbibus acceptus est. quod uersus in eius funere Liui donsolandae scripti innuunt, Funera ducu ntur Romanaper oppida Drusi ue acinus per quaeuci, iris in reat,

Per quae deletis Artorum uenerat armis,

Hei mihi, quam dispar huic fuit illud iter.

Praetoria ornamenta Augustus, durante adhuc bello, ob pugnam in Tridentinis alpibus feliciter commissam detulerat, uti ex Dione cognouimus. Triumphus non ipsi, non fratri Tiberio, quidquid cauis fuerit, decretus, neque omnino Vindelici unquam triumphati sunt. Quod Eusebius anno Augusti XXXVII L retulit, Tiaberius de Raeti,s, Vindelicis, eArmenijs ac Pannoni,s triumphauit, de Pannonijs l& si diuerso anno) uerum est, de Armenijs, Raetis&Vindelicis neutiquam, siquidem in hoc argumento potior Velleij auctoritas, & Velleius diserte narrat, Tiberium ter triumphasle, bis ex Dalmatia & Pannonia, ex Germania semel, quatuor praeterea triumphos

134쪽

triumphos meruisse, nec egisse, unum minorem, ex Armenia rece

'pla, ex Rege ei praeposito; tres maiores,et indelicorum Z torvmque uictorem, & rebus in Germania iterum tertiunam bene gestis. Quid ergo Eusebio de Armeniaco scribere in mentem uenit Θ In Raetico& Vindelico, ex Suetonij uerbis err4ndi an iam acciperepotuit, quae de Tiberii bellis haec sinu tico atque Vindelico gentes Alpinas, Pan nonico Breucos- Dabnata ubegit, Germanico X L. milita dediticio rum traiecit In Valliam , iuxtaque ripam Rheni , edibus assignatis collocauit. suas ob res ouans do curru urbem ingressus est At neutrum ad Rarticum & Vindelicum, utrumque ad Pannonicum & Dalma ticum , atque Germanicum bellum referre debebat. Orosi etiam errorem, quem plerique sequuti, hac occasione holare fuerit ope

rae: Cum scripserit Pisonem aduersus Vindelicos missum, quibus subactis uictor ad Caesarem Lugdunum uenerit, Thraces ex Velle io, Dione, Floro substituendi, Vindelici expungendi su nt. An hominem fefellit , quod Vindelici Pisone consule a Neronibus ui isti 3 Anno post Romam cond1tam DCCXLV. a colonia deducta V L stemporis rationem, eX numero annorum Tr bunic1ae potestatis Augusti inimus numismata quae hodieque ex tan t, hac specie signat , t Ea quin ad Augustae symbolum, qua conum praeserunt reseram, Augustaeque percussa fuisse existimem, caussae nihil est, cur ita exi 1limem causiae graues sunt aliquot. Nam quod coloniae nomen non expressum, symbolum pro nomine est: Quomodo Iulij num mos , qui parte auersa Bellerophontem & Chimaera habent, Corinthijs omnes Gibuimus, etsi Corinthiorum nomen non omnes exhi

bent, Et An iiij Triumuir1 leone insignes,Lugdunensu sunt, tam qui coloniae nomen habent, L V G V D V NI. A..X L. quam qui eo destituti, ANTONIVS. IM P. A. X L. Fit nimirum pro

priarum rerum fiducia, ut nostra aeque omnibus nota, aeternumq;

futura nobismet facile persuadeamus. Nec quod his annis bellum in Germania gestum, cui Drusus immortuus, & quod

135쪽

LIBER S E X T V S. D s

Germaniam abiete notari diximus, ideo strobilus Germaniae tribuendus . Victos populos nummi hostilibus fere expressis armis &trophaeis designant, aut alatis uictorijs & coronis, aut captae prouinciae specie, aut captiuis & supplicibus barbaris, aut arcuum somnicibus & quadriiugis curribus, denique litteris rei bene gestat indicibus, quorum hic nihil est. Accedit, quod TI. S E MPRONI. TI. F. GRACCVS. LEG. PROCOS. Graccus suae aspirationis nota, antiquitatis assectatione, Quintilianus, Diu deinde eruatum, ne consonantibus aspiraretur, ut in Graccis 6 di triumpis) Germanico bello interesse non potuit , siquidem id Drusus primum Praetor, dein Consul gestit, cum Gracchus interim legatus Proconsulis fuerit, δί ut legatum Proconsule interpretari malimus, ineptientis est opinari Praetorem aut Consillem legatis Proconsulibus usos. At Gracchum utrovis nomine Raetiae Praesidem egisse, non quidquam uetat, cum constet, quod de III. Viris docuimus, Colonias Praesidum quoque nomina nummis honoris causia im

prestisse, fidem Augustati isti astruunt, P. C A RISIV S. LEG. PROPR. COL. TOLET. P. CARISIVS. LEG. PROPR.

ΕMERITA. prior caput faenidiae turritum, posterior murOS c ialopiae & portas praeserunt, sic nescio cuius coloniae nummus, laureae coronae inscriptum habet, SISENNA. PROCOS. subiectis Duumvirorum nominibus. Ceterum Sempronius Gracchus

is ipse uidetur, qui Iuliae Augusti F. adulterio nobilis, in Cercina Africi maris insula exul sub Tiberio caesus, meminere Velleius&Tacitus; nummi alij Quaestoris & IIIL Viti titulos a iij ciunt. Numisinata Augustae signata postumus, sequuti praeter uulgarem uianam rationem, qua non est credibile colon1cOS nummos, extra ea

coloniam cuius aut nomen aut symbolum gerunt percussos, priua aliam, quia uidelicet certar in prouincijs constitutae urbes, quibus non tantum honorarij nummi isti, sed & pecunia ad quotidianos usus, publice feriretur seo Ciceronianum pertinet, cum signaretur argentum Apolloniae atque Augusta inter eas opinor: sua)et tum splendor coloniae, tum multo maxime Notitia, qua Romani imperij sorma post Constantinum descripta, nam nominat Praepositum thesaurorum Augustae Vindelicensis, quem & uectigalibus Raeticis,.& pecuniae signandae praesuisse , non incommode conij-cio. Neque illis accedo qui perpaucis tantum locis, quibus Notitia Procuratores Monetae constituit, pecuniam percussam sentiunt, R cum

Cie. fam. lib.

136쪽

cuni umis Tatum notae plerasque praeterea urbes indicent. Inuenata Constanti j Loii iunio, uti Camdenus Obseruauit, sic inscripta, P. LON. S. quod pecunia Londinio signata nimirum , cum laamen Notitia Procuratorem monetaem Britannia nullum habeati habeat uero Praepia1tum thesaurorum Augustensium, siquidem Londinium Augustam dictam Marcell1nus auctor. Sequentis a n1 hunc nummum habemus,

Quem nemo imperitus adeo Germaniae trascribet. Mulier sellae quadratae insidens), turribus comas cincta , dextra pineam nucem, laeua cornu copiae ostentans, plane florentis quiescen

tisque coloniae, haudquaquam barbarati& hostilis, bello oppressae prouinciae signa praetendit. Tales M H T P Ο Π Ο Λ Ε n C .aAMACKHNΩN. siab Antonino Pio , & A A PIA N O-

n Oh EITΩN. sub Caracalla signatos nummos uidimus, nisi quod altera pro nuce uictoriolam , altera dextram inanem porri git . Prietereo plerasque sue ciuitates siue prouincias, stantes cum Amaltheae cornu expressas, sed temper amicas, honoris commendationisque ergo , inimicas nunquam ; idque comprobarem pluribus , si cui haec aliquando in dubium uentura addubitarem. Iam unum non inuitus concessero, coniferam imaginem non tantum coloniam Augustam, quamquam hanc inpr1mis, uerum Ra riam quoq; omnem designare, quemadmodum Alexandrini nummi AEgyptum non minus respectant,utique ob consensionem inter caput & corpus reliquum. Ad annum coloniae VIII: annos Tribuniciae potestatis cum annis coloniae deductae ita concinnamus , ut quamuis illa V . Κ . Iulii occeperit, haec ut existiamamus, IV. Κ . Octobr. deducta fuerit , eius tamen differensiae nobis rationem non habendam putemus nummus qui subicctus est pertinet, Vin-

137쪽

Vindelicum esse si mihi liquere pronunciem, sallam , sin me non inanislimis adductum suspicionibus, hunc in modum arbitrari, si

dem merear, & spero faciam. Libro secundo offendimus Praesides Raetiae pluribus annis praefuisse, ne quis solidum triennium a Graccho in magistratu exad hum aspernetur, ut hac deposita prouincia, mox aliam regendam acceperit, nimio minus probabile est. At si hactenus Raetiae Praeses, quaenam al1a a Vindelicorum urbe C lonia Iulia Augusta, quando idoneus ualde auctor TacituS, unam hanc Raetiae coloniam id temporis fuisse perdocuit λ Iulij nominis adiectio, Augusti honori, quem in Iuliam gentem adoptatum scimus, tributa, qua ratione Iuliam Berytum, Iuliam Corinthum s kia os . Iuliam Carthaginem, Iuliam Parmam, Iuliam Dertonam, Iuliam si ari . Fidentiam, Iuliam Valentiam, denique Iuliam Augustam Taurinorum, & multas ad hunc modum in antiquis monumentis legimus, quin satis credo, colonias Augusti Iulium cognomen omnes asci uisse, ad splendorem saltem & pompam, haudquaquam ad quoti dianum usum&consuetu dinem. II. VIR. ITER. nummuiussu Duumvirum qui refecti essent, signatu offendit. EX. S. C. Senatusconsultu respicere nemo nescit, sed id quod uulgo adeo consentiunt, huius notae numismata omnia Romae percussa, palam falsum est , nisi si quis ferre potest, Duumvirorum & coloniae potius Romae, quam Senatusconsulti in Colonia rationem habitam, cum hoc profecto conueniens, illud absurdum sit. EX S. C. nos interpretamur, Senatum eius facti quod Augustani hones fando Graccho nummo impressere , ex titisse auctorem , neque non quale id fuerit ex Iulij Caesaris nummo quodam intelligere postumus , cum enim ille parte altera sic inscr1ptus sit, C L. CASILIN. TI. SEMPRON GRACCVS . DES. ITER. indicat Gracchum Casilini deductioni Casilinum coloniam a Caesare dc- Citaphili. ductam Cicero scripsit in praefuisse, & eo in nostro boves iuneti aratro , cum arante ritu Gabino cincto pertinent, nequis de colonia 3psa Augusta suspicetur, nam de alis Gracch1 huius nummi uisun-

138쪽

tur, coloniarum symbolis uexillo, aquila, aratro, decempeda insignes. Eodem anno Tiberius Claudius Nero Consul II. Imp. II. K. Ianuariis de Germanis triuml hauit,uti est apud

Dionem & ceteros, Cuius ergo nummus hic cusus, Aperte noster : Qui enim ad Germaniam hunc strobilum uoceisinu. in qua melamen Opinione aliquado uersatum non diffiteor cum utique mi natura, deuictarum gentium symbola triumphantium Curribub imponi, cogitare non patiatur: recte illud, imponicorum symbola qui nummos signauere, ad manum exemplum

L. Aqtullij Flori, is quo cogi minis Originem ostenderet, aut ad illud, uti fit, alluderet, quibusdam nummis ii Drem bene magnum impressit, uni, quo Augusto triumphum aliquem gratulatuS,nam haae est inscriptio, A V G V S T V S. S. C. parte altera, L. AQVILLIUS. FLORVS. III. VI R. quadrigam trium phalem impressit, & quadriga: istosculum minutum imposuit. Cui Omnino geminum Augustanorum consilium, Tiberi; triumphum efficta quadriga coluere, interim addita pinea nucula, nummuS ubi percusius esset significarunt. Quod si hostile solum pinea referret, imo erat sine dubio loco ponenda, quemadmodum in naualibus interdum triumphis nauium rostra, & in Siculis spicas sub equorupedibus videmus . currui honoratisi1ma quaeque imposita, aut ui chores ipsi, aut numina quorum ope se uic1ste crederent, aut symbola quae nummorum auctores indicarent, nihil inimicum, nisi ui ctor tr1umphans hostiu spolia manu praelederet ; opima pranatim Virdumaro detracta in Marcelli nummis Obseruo. An- , no demu coloniae IX. si nobis in numeris Pliniani librarij non imponunt, Augusto, QUOD . EIUS. DUCTU. AUS PLCIISQUE. GENTES. ALPINAE. OMNES. QVAE. A . MARI. SUPER . A D. INFERUM. PERTI NEBANT. SVB. IMPERIVM. P. R. REDACTAE.SVNT. trophaeu a S. P. R. positu, in eo perscripti LIC A T E Sinostri, & nominae praeterea gentili X LII.. Anis

139쪽

no X. aut duobus proxime seque bus , nimirum ante Consula,

tum Augusti XIIJ. numium is devit,

Quem nobis eo minus audacter uendico, quod pleraeque coloniae Iuliae Auguste, indicandus tamen uisus, quoniam & nostra inter illas. Manus iunctas, caduceum & copiae cornua, Concordiae, pa- sis, abundantiaeque esse argumenta omnes scimus. Anno Coloniae XIII. Cn. Cornelio Lentulo,& M. Valerio Messalli no Cotta Coss. VIII. Kal. Ianuarij IESUS CHRISTUS Dominus Deus noster ex uirgine Maria natus, Proximis. Kal. Ianuarij Imp Caes Augusto XIII. & M. Plautio Silvano Coss. circum .esi, cisus est A circum cisione fasti Christiani initium capiunt, quos mi Chiisti hi porro sequendos sumo, cum omnis externae historiae collatio ex J ijs in procliui sit. Annos colonicos qui annumerare maluerit,inrclinliget a natali coloniae ad Christi natalem intercessisse annos XII. menses II. dies XXVII. ad circumcisionem annos totidem, men 16 ses III. dies IV. Anno Chr1sti X VI. XIV. K. Septemb. Aughistus obij t. De quo si recte opinatus Suetonius, nones . ut opinor, prouincia, excepta duntaxat e rica my Sardinia, quam non a rerit, eum Raetiam adiisse consequitur, atque de colonia in de quod suspicemur habebimus. Est apud Suetonium, eum uino Raetico maxime delectatum, quo Virgilium respexisse nonnulli

sentiunt, --- ser quo te nomine dicam

Quam qua aliouersum trahat Seruius. Sed quidquid hoc uini, Catoni quoq; , Straboni Plinio, i& Martiali laudati, in Raetia quae ad Ita Ea vergit nascitur, ad res nostras minus pertinet. L. Pisonem Raet1ae Praesidem sub Augusto retulit Auentinus, primum ait post Claudios Tiberium & Drusum: quod cum scriberet, OrOsijJocus, a nobis correctus paullb ante, menti obuersatus est, nam

praeter

Cas. Raroni

Christi sequi

mur. Suet. Octav.c. r.

140쪽

praeter eos quos fefellit Orosius, Pisonis in Raetia nemo meminit, Nec quisquam item Claudios Raetiae Praesides unquam dixit. Sunt tamen apud hunc, & apud quenaam qui uanissima item temeri tate perpetuum Raetiae Praesdum catalogum, edere Professus, alij adhuc inanioribus nixi suspicionibus, de quibus si sigillatim suis quibusque locis dixero, meo me simul & lectorum otio uideo abusurum; Quid enim, exempli caussa, in eo uerba perdas, qui M. Antonium Praesidem sub Imp. Claudio ausus obtrudere, quod in Eusebii chronico legisset, of Antonius Liberalis Latinus Metor, professionis hoc nomen ad Raetiam pertinere arbitratus Θ qua O pter semel moneo, quos Auentinus es alter ille prodidit, omnes a

rum fides certis probatorum audioru testimonijs subsisteret. Cete rum tempora nominibus Imperatorii quibus Raetia paruit, & anno rhi numeris distinguere satis habui. Augusti locum Tiberius tenuit, cuius initia legionum ad Rhenum seditio excepit; ea Tac- An.i. per Germanicum composita, inquit Tacitus, Veterani haud multo post in Raetiam mittuntur, specie Lyendendae prouinciae, ob imminentes Sueuos, Ceterum ut auel rentura Castris, trucibus adhuc, non minus peritate remediy, quam felem memoria. Vidi qui hoc loco ad pseudoVelleianas nugas firmandas abuteretur, mire ineptuS, nec enim ullum est uerbum, ex quo Sueuos prouinciam irrupisse appareat;

Germanicus imminentes tantum uerbo praet Xen S, cum Uerior a

lia subesset causia, praesidium non necessarium submittere uoluit, quo colore quaesito castra exhauriret. Praetereo quantivis stuporis este, haec cum illis quae ante coloniam deductam contigerunt confundere, & Tacitum tam supinum historiae scriptorem existimare, ut ueteranos in Raetiam ablegatos accurate litteris consignauerit, internecione paullo post caesos silentio dissimularit. At nec imminentes quidem Sueui otiose trans nittendi, qui iam id aeui Raetice proximi coluerint, ad Martialaum uidelicet nemus, quod Hercy-AU. - ... nia2 sylvae pari est prope Danubij sonte, cui Ausonius aliquot post saeculis haec uerba affinxit, fontem medijs effundo Sueuis.s, M.'. Nam & Strabo, maximam Sueuorum gentem, partim in Hercynia , partim extra habitare, a Rheno ad Albim, atque adeo ultra

Tah. d. .,m. AlbIm pertingere scripsit, & Corn. Tacitus, Sueuorum non unam ut ceterorum gentem esse, maiorem enim Germaniae partem obtinent,

SEARCH

MENU NAVIGATION