Marci Velseri Matthaei f. Ant. n. patricii Aug. Vind. Rerum Augustanar. Vindelicar. libri octo

발행: 1594년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

104쪽

tisfacit, quem asserentem audiuimus, colonias omnes urbes dici, quod eo quo Roma modo sint condita cum uno uerbo Omnes co prehenderit, fieri non potest ut quae in uetera Oppida missae, quaeq; novas numero longe superabant, excluserit. Adde quod Berytum, Caesaraugustam, alias quasdam, antequam coloniae fierent diu stetiste exploratum habemuS, quarum tamen nummi nihilominus boues iunctOS cum aratro, pone nescio quem siluae inni Xum praefertit, circum arationem perspicue significant. Nec istud Cato conuel lit: ut scriptum reliquerit quo ritu nouae urbes condiendae sint, non indicauit, eo uti nefas esse, deducendis colonijs in Opp1da iam ex tructa: Quin si nomen presse accipimus, & in Varronis etymologia inruemur , hae quoq; nouae urbeS sunt, ideo usuSObtinu1t, ut coloniae in antiqvissima oppida missae, non minus cond1 dicerentur, ut πρι/ quam quibus noua a solo & fundamentis fuere exaedificata sic Apuleius, cum Madauram Syphacis Oppidum appellasset, nouo dein conditu, coloniam euasisse subiunxit. Vno disserebant uetera, muro 1am antea usa, quod is in sulco nouiter ducto fratui non poterat , sed aratrum uel muro applicitum, uel proxime pomoerium circumactum exis imo: sin muro carerent, nam quaedam aggere tantum , aut si sorte uallo munita haec de Vindelica fima manet, etsi uetustate obscurior moenia ex ipso sulco excitabantur, pro sus ad eum modum quem Cato praucripsit. Primum colomae ambitum ut tamquam radio describam , nemo exiget, elu4 enim memoria , cum ueterum moenioru uestigiis deperdita : quae media prope urbe murorum reliquiae a S.Crucis ad Marianam portam, & hinc ad D. AEgid1j superant, Augusti aeuum longo interuallo non attingunt: quiq; coniecere muros ab AEgid1j, per clivum cui hinc nomen id urbe manserit, ad turrem quam Regiam appetilant, inde per forum Olitorium, ac per deprcsium vicum, Valleculam ex re δictum, ad S. Crucis portam rursus pertigisse, Trium, uiros hosce fines circumscripsisse, nimis tenuiter de amplissima colonia, tot ornamentis instructa sentiunt: Commodius sensuri siue rit is aliquando ambitus si posterioribus temporibus tribuere mal uissent, quibus, collabente imperio, &afflictis prouinciarum prae si iijs, multarum urbium ciues, munitiones quo facilius tueri possent, in arctum contraxere, si occasio ferrer iterum raporrecturi. Quod & nostra aetate Romae accidisse scimus, cum nonnullis locis nouo opere urbs muniretur. Inter Marianam quam diximus pom

105쪽

tam, & nou S muros, tot antiquorum aedificiorum rudera effossa

uidimus neq; plura ullibi) ut id spatium ad coloniam olim pertiuiauisse, nihilo magis quam de colonia ipsa sit ambigendum ; Et si profecto D. Vdatrici aetate, qui anno Christiano C MLXXIII.

Obijt, urbe neutiquam fuerit comprehensum, annales enim eum templum S. Stephani non longe a ciuitate construxisse memorant, quoὸ nunc intra muros est, & hoc ipse spatio quod coloniae tribui mus continetur. Momentum ad ij cit D. Galli aedicula hoc nomi De nunc celebris est, cum antiquum ignoremus) quam Omnium primam Christianis sacris Augustae dicatam,multorum saeculorum consentiens fama prodidit, ea longe extra interiorem ambitum , proxime nouos muros posita. Id non negauerim, qua se urbs in meridiem erigit, aliquantum ultra ueterem modum esse porrecta: argumento etiam, quod id loci ubi SS. V latrici & Afrae templum iam uisitur, Christiani sepulcra aream aut coemeterium, antiquis ccclesiae uocibus, appellemus licet) Diocletiani aetate habebant, cuin ciuitate sepelire neq; per XII. tabulas , neq; per Imperatorum Ex XΠ. tab. rescripta liceret. Item alijs saepe locis pro rerum temporumq; rationibus siue promotam siue contractam fatendum. Porro quoniam circumaratione, de ceteris illis ritibus coloniae conss1- Imn Diocl.eetuebatur, ratione factum ut natalem inde auspicarentur. Et quam- , ...ta, quam paucis omnino certum Originis diem assignare possumus: nam praeter Brundisium, quam Non. Sextil. conδitam eX Cicer ci . ad Anis. ne intelligimus, Bononiam, quam III. Κ al. Ian. ex Liuio, Pla centiam Prid. Kal. ex Pardiano, & ipsis Kal. Ian. Saticulam ex Fe- Pia re 4n M'f

1to , nelcio num aliae litterarum monumentis conlignatae: Unum

tamen Brundisinorum exemplum, cuius Cicero meminit, dubi rare nos non patitur, quin & reliquae natalem sanctum celebratuq; habuerint, ac Romana Palilia aliqua ex parte fuerint aemulatae. Vt in nostra ex obsoleta antiquitate eruere, & ad fidem queamus co stituere, metuo: at ne qua susceptum munus destituam, quaerere S indagare pulchrum existimo. Repetamus ergo animo, Raetici belli exitum in Kal. Sextil. incidisse, uidetur conseqni deductione ante proxima hyemem maturatam, medium autumnum huic curae impensum . Ac cum uulgata fama, aliquibus etiam monumentis testatum sit, IV. Kal. Octobr. ex omni memoria religiose Augustae cultas, quid cur non haec potissimum coloniae encaenia

suspicemur Z Incidunt in LIX. diem a Kal. Sextilib. quem Cisa N i sacrum

106쪽

ziu. lib. I. Iiu. lib.F.

isacrum tertij libri fragmentum monuit: Vti pleraq, reliqua narratio , ita fortassis haec pars, ueri istud refert uestigium, & si pertu batum & confusum. Perspeximus Kal. Sextilium annotationem haudquaquam inanem fuisse s quantumuis fragmenti auctor ad friuolam fabulosamq; narrationem detorserit eo minus erit ut LIX.

dierum numerum, accurate adeo proditum, ex vano haustum adducar credere . Na quod postea princeps ecclesia eo die Christiano cultui dedicata, certo consilio factum autumo: Fuit iam olim in more positum , superstitiosos Deorum cultus, substitutis Christianis caeremoniis, quae priorum loco in uulgi oculos incurrerent, publico consensu abrogare, sue uerius expiare. Cuiusmodi, si res postulet , multa suppetant exempla. Hic pia prudentiq; cogitatione, quae sacra Ioui Regi, Terrae matri, & Genio coloniae fiebant annue, in Deum Opt. Max. Virginem matrem, & Spiritus coelestes tutelares , quibus omnibus ecclesia sacrata esst, sanctiori ritu uersa interpretor . Quin & ludos, qui equorum decursu celebres ad nostram aetatem prope urbem durauere, ab usq; Coloniae constitutione eadem Occasione originem ducere existimauerim. Nisi comeruiris plus aequo indulgeo, quod mihi quide no uidetur. Moenibus delineatis, sequebantur platearum directiones, aedium sacrarum, fori, & reliquorum locorum, quae ad publicum usum perti nent designationes, arearum priuatis domibus aedificandis diuitiones. Quae quia natali absolui omnia nequiuere, in posteros dies reiecta sunt. Viae s nam reliquiae indicio sunt)ssilue in urbe glarea eλ- tra urbem sitiatae, ad Romanum exemplar, quod ex Liuio cogno

scimuS. Earum ceteroquin rationem, ut nunc res habet, nullam

inire possumus, forma urbis squod Livius Romae quoq; , post bellum Gallicum instauratae, accidisic scriptum reliquit) Occupatae magis quam diuisae simili. Sive prior urbs nullo certo ordine aedificata, curam uicos dirigendi non admisit: Siue, quod uero propius reor, quae a condita colonia multa & foeda loquuta sunt incendia, bella, uastationes, & ipse tot saeculorum cursus, priscam designatio

nemata immutauere, ut eius uel nulla, uel obscura, nec agnoscen

da uestigia supersint. Ad aedificia quod spectat, in pu

blicis interdum a colonijs non res rantum, sed& appellationes ad Romanum exemplar consormaras animaduerto , siue dominae urbis imitatione, & ad eius quodammodo preiudicium, siue tacito naturae instincta, quo ad patrvi soli memoriam Omnibus mo-

107쪽

87 LIBER Q V I N T V S.

dis reuocamur. Sic Helanus apud Virgilium, -- paruam Troiam ,simulataque magnis Pergama, 6s arentem Xanthi cognomine riuum Constituit, & AEneaS, - - hoc Ilium, haec loca Troia.

Esse iubet. Inde est quod in quibusdam coloniis campum Martium, & nescio quae huius generis reperimus, sed frequentissime Capitolia: nam Ca De tap. esit. pitolia habuisse illustres urbes Capuam, Beneuentum, Nolam, Pom o. Cato , .peios, Rauennam, Brixiam, Florentiam, Mediolanum, Cardi e ginem, Constitntinopolim, Nemausum, Tolosam, Narbonem, NOL AG mar Augustodunum, Treveros, Santones, Agrippinam, locUpleteS tC- Pomp. Vitruv. stes prodidere: Neq; nos eo ornamento destituti, Meminere Capi- 2 tis, tolij Augustani acta Afrae martyris semel atq; iterum. Qua urbis L regione steterit, nullis suspicionibus assequor, nisi quod summam, Iouira Fur et Vitruvi; auctoritas tuetur, AEdibus uero acris, quorum Deorum ma- sisti ca=xime in tutela ciuitas uidetur esse, m Ioui, di Iunoni, AET Z veru , ἔν 2t,teis excelsissimo loco, unde moenium maxima pars conspiciatur, areae di ba- statis/-Tρο-buantur : In Capitolijs quippe cum coniuge & filia cultus Iuppiter. - pad Vnde ad Capitolium primam nostrarii inscriptionum pertinuisse et Τό,C i. autumo , Ioui Optimo maximo, alterno, conseruatori, & ceterisdijs deabusque eius loci, a nescio quo Praeside prouinciae Raetiae de- Nis . Sid. dedicatam, ut ego quidem lego. De filia Arnobius, Nonne uides in Ca his. Ar pitolijs omnibus uirginales essespecies Mineruaru de patre & Iunone coiectura a Romano mutuamur: hinc Varro auctor, Capitoliti uetuS Sant Pitrad-

s diuersum a Capitolio Tarpeij motis nome accepisse quod ibisacellu

Iouis unonis,st 1ineruae, & ad hoc exemplar in Atinustodunensi, ut me μή-μς-cit apud Eu mentum, aras habuere Iuppiter pater, ' Minerua loria, i Gr.

My Iuno placata. At quamuis CapItolium Romae multa Comprehen Varro vi me.

derit, Arcem, Asylum, Curiam calabram, Romuli casam, S plera- βῆ et 'ue templa, Vnum tamen inter haec Iouis Capitolini, a Tarquinio Prisco uotum, a Superbo exaedificatum, ita enituit, ut Capitolij nomen saepe solum sustinuerit, quod qui antiquos scriptores attigerit non est negaturus. Ea ratione in reliquis urbibus, Capitolium se rastis interdum arcem complectebatur, eo S. Hieronymus Babylo niae arcem Capitolium uocauit, sed id neutiquam perpetuum, nec scio an in nostro uerum: de templo certe primario & maxime splendido, ubi ubi Capitoli, nomen occurrit, dubitare non possumus,

108쪽

dom. Dei.

tum quod scriptores quorum ad oram nomina hoc indicat, ex qui. ' bus Eumenius in panegyrico, Apollinis templum atq; Capitolium Augustoduni, appellat fana longe omnium in hac urbe pulcherrima,c,ἡAt 11 tum quod concillum Eliberi olim habitum, prohibet ne quis ad ' . Idolum 6vitias acincandi causissi ascendat: S. Zeno, Iudaeorum Sy-

ira . adis nagogaS,& gentium Capitolia Christianorum ecclesi)s comparat: Zc ad Augustanum ut accedens sacrificaret, Gaius iudex Astam hortatus est: Neque aliter Saturninus Apollinarem martyrem Rauennae,uti acta habent notae uetustatis, quae eo libetius exscribo, quod

de templo, eius splendore, Iovisque cultu dicta, simul confirmant,on ignoras sacrum nomen Iouis,qui magnin edi habitator 6apitoli1 urbis huius, cui te oportet supplicem feris B. c pollinaris res ondit: Quis sit

ille habitator nescio,nec templum eius noui. Pontifices dixerunt Veni ergo,st' uide magnificu anum, mir*eque exornatum, uidebis illic Inuictissimi Iouis simulachrum. Extra Capitolium aedes sacrae praeterea aliae, quarum non omnium memoriam intercidisse, inscriptioni- Ui4e inscrip . bus quae hos commentarios sequutur debemus. Siluani templum, t' eum signo uetustate collapsum quod ex 1llis cognoscimus) SQ t Attonius Privatus restituit: Plutoni & Proserpinae aedem Flauia Ve e neri a Bilita, uisu monita 1tatuit: Mercurio,cuius sedes a tergo eius inscriptionis fuere, Appius Claudius Lateranus uotum soluit, item M. Bassinius V1talis: Marti Crispus Raeci filius: Marti & Victoriae, contubernium Marticultorum: Dijs Deabusque omnibus, Adiutorius Romanus. Quamquam marmora, quae uotum solutum tantummodo indicant , ad templa pertinere affirmate non dixerim , quod uota persaepe, positis simulachris loco non sacro reddita . bEdis incertae nescio cuius, nomen enim temporis iniurijs concessi, cum suis ornamentis, meminit Antonij AEliani lapis: De Cisa suspiciones in medio: Veneris aliquod delubrum suis. o lau.e. eXtitisse, Afrae his Oria innuit: Augusti, Suetonij uerba, Trouincia rumpleraequesuper templa 6 H aras, ludos quoq; quinquennales paene st' pidatim constituerunt, nam inter plerasque has prouincias, eae sine controuersia imprimis numerandae, quae etiam totas ciuitateS Augustaeo nomini dicatas habuere. Sed templa profecto complurata alia, deperditis iam nominibus, partim cum colonia nata,partim sequentibus temporibus constituta sunt. Situm uix scio an ullius recte indicabimus. Viam eo munirent lapidum inscriptiones, si quin bus locis singulae erutae, annotassent maiores, nunc eo auxilio defi

i se cimur

109쪽

cimur. Mercurius tamen credo insem cultus, semen tue Vitruvium auctorem habeo: qui quod Martis & Veneris fana extra urbem, Hetruscam disciplinam sequutus, Collocat, uideo eius ne Romae qui dem semper ratione habitam Plutonis & Proserpinae haud pro cui a Saluatoris templo stetisse, uisum aliquando, argumento arulae illiteratae exiguae, in proximo Societatis Iesu collegio erutae, memineram Vitruvium Ioui , omn1bust coelestibus excels1ssimas praescribere, humiles Vestae, Terrae, Matiq; , inde humillimas inferis tribuendas procul dubio censebam, Sed quam ancipites & incertar hariolationes 1stae, nec ignoro, nec diffiteor. Inepte etiam quidam, quoniam Silvano lacte faetiim legerant, in latiiciniorum ei soroquod nunc est, locum dedere. Fori colonici area statima principio designata , ad aedem maximam Virginis genitricis, nisi nos uestigia quae Odoramur decipiunt. Occupasse censeo, cum spatium quod id loci ad orientem solem hodie: patet, tum quidquid aedi post primam constitutionem ex ea parte adiectum, Magni O peris aedificium intelligo, quod ab alterno diuinarum laudum con

centu chorum, ab aetate nouum, cum uulgo dic1mus, Fauet V1-truvius, qui foris media urbe locum tribuit: multo ualidius fama uetus , cuius fidem persaepe nugis & fabulis intermixtis dubiam, raro CX toto uanam mendacemq; expertus, qua ferri potest nunquacleuare consueui: narrat haec, Vb1 nunc aedes est, stetisse Romanis temporibus Xystum, amplamue porticum, Ego basilicam inter psetor , in qua magistratus ius dicerent, & mercatores maxime per hyemem conuenirent, nam basidi artim loca adiuncta seris, ex Virruuli praescripto scio, quem in architectoniaeo argumento saepius lati dare neceste habeo . Et quidni fuerit basilica porticus, quam ba silicarum dimens1onibus constitisse ex uestigio coll1gimus ξSiquidechalcidicum nouum chorum appellauimus) & extremaS utrimq; testudines scum aedes quincuplex sit in latitudine inter se haudqua

quam consentientes, cogitatMne paullisper seiungimus, harum e uim symmetriae uitium, certo m1 i argumento, a RomaniS non

esse. Reliquiae interiores tres, simul iunctae , duplam longitudinis ad latitudinem proportionem habent,de mediana, tripla fere latitudine singulas laterales exced1Gad occidentem in henticyclo, ubi iaEpiscopi solium lapideum , tribunalis locus . A quibuS rationibus n1hil distentium basilicarum ichnographiae , in arctJue cco rum libris deformatae . Verum , etiam si areae circumscriptio

conuenit,

c. r.

110쪽

Conuenit , absurde tamen , quisquis aestimat testudines tres intareriores quas diximUS , cum Romanam architectand1 rationem

neutiquam reserant, ex basilica supereste: ferri possit quod quidam

probab1lius c5iccere, superesse ex ea pilas quadratas, siue columnas Atticas lapide structas, utrimque Octonas aut nouenaS, quibus for nices incumbur ad dimidiam circinationem arcuati, mediana testudinem sustinentes, nam antepagmenta lateritia pilis adpressa, hinc medianae, lateralibus inde testudinibi is subscruientia, postea accessere, quod apertum est, cum per ipsa epystilia hac de caussa incisa excurrant : Reliquam basilicam Omnem dudum disiectam, eius fundamentis ecclesiam inaedificatam existimamus , exterioribus porticibus iam tunc, at longo post tempore chalcidico, adiectis, cude chalcidico ex annalium monumentis constet. Quod enim Christianis usibus ecclesiae in longum porrecta etiam antiquitus aptae

Clem s. viderentur,cuius re1 testimonium Apostolicae con stitutiones dictit,

q'f' ' hsi '' -- oblonga , ad orientem uersio naui similis, subinde accidit, ut uel basilicae, utpote hac sorma, in ecclesias uerterentur, quo forta s-Aus ρημ/- μή sc Ausonius res pexit, Lassitica olim negotys plena, nunc uotis uel ecclesiae dirutarum basilicarum spatia occuparent. Et hinc potistimum manasse crediderim, quod maΣimis SI amplislimis quibusq; eccle I siti. Orig. lib. sijS id nomen passim inditum: quamquam Isidorus, de quidam sa crorum rituum interpretes, aliam appellationis causiam allignant. T i , ... Nuin quin praeterea ueteriS basilicae reliquiae extent, diu multumq;

Duram. M.t. Vestiganti, Occurrit frustum columnae striatarna proximo episcopsi atrio, crastitudine diametri duorum pedum cum quadrante circi

ter , quod inde esse conij ciebam: eius altitudinem ad Corinthium genus aestimatibus, scapus columnae cum basi & stylobata, cuinq; capitulo, epistylio, ZOphoro corona, in triginta sex pedes assum

rexerit, aliquanto minus si ad Doricas, aut Ionicas, aut etiam He Vi Visu. lib. . trUscaS dimensioneS uocemus. Quia uero Vitruvius ostendit basili φ cassupra contignationem columnas habuisse inferioribus minoia

res, hanc superiori Ordini tribuo, Atticis quippe illis longe gracilio

rem . Coniuncta deinde foro aerarium, carcer, curia: de cerario & carcere nihil praeterea assero, nisi cui tamen credibile, monetae ossicinam , quae proxime aedem maximam stetit, ad annum

usq; ab hinc centesimum quinquagesimum plus minus, aerarii locum occupasse . Curiam profecto in uicinia ad turrem Regia suis. se, prodidere maiores, & eo argumento coniecturae de fori regione minus

SEARCH

MENU NAVIGATION