Vberior enarratio eorum quae a Ioanne de Sacro Bosco proponuntur, ita vt adiecta difficilioribus locis commentarij vicem supplere possit

발행: 1567년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

I72 ANNOTATIONES

tamen paucis exceptis, quae ad proram sunt,

non apparenteS. Ex non apparentium numero primae magnitudinis stella illa est, quam supra Canopum appellauim Us. CoruUS,Anguis,Crater,iria sidera ab auctoribus coniunguntur. Vnde Ovidius: Continuata loco triasidera Corum se Anguis,

Et medius Crater inter viruisque latet

De iis hanc referunt sabulam: Appollo dusacra dijs faceret, ad aquam haurien dam pU

Tam , minimeque turbatam fontis coruum misit, is pergens,arbores ficu u cum plures vi det, ficus tame immaturas cernens,earum dulcedine allectus , maturitatem expediandam putauit. Itaq; in arbore quadam earum consedit, post aliquot dies voti compos factus, ad hauriendam aquam gnaviter tendit: que deprehendens Apollo,tarditatem hydrae nomine praetexentem quod eum detinuisset salso tame, hac poena mulctauit, Vt quam diu ficus maturescerent, coruus bibere non posiset, imo re guttur haberet pertusum: dum hac poenam corvi omnibus innotescere cuperet, ne quis Dei iussa leuia putaret, coruum inter sidera retulit, crateram ab aduersa parte, hydram ne ad eam accedat bibatque morantem. Quid aliud haec vult fabula, quam per

192쪽

IN SPHAERAM. I 73Apolline Deum intelligendum esse, per cor uum horninem carnalem, per crateram, UaSquo aqua fontis, id est, vitae haustus hauriri debeat per hydram excusationem: per Apollinis mandatum, hoc est prophetarum Christi, atque apostolorum praedicationem, ac dodiri nam 'Corvus id est, homo carnalibus desideriis implicatus, ad aquam fontis viis hauriendam missus , per arbores ficuum voluptatibus blandissimis dominis, aliorumque Vi liorum illecebris detentus, iussa Dei negliges des rebesus ab ipso Deo, culpam in Hydram, hoc est daemonem qui eum tentationibus aggressus sit, re ij cit.Verum Deus suo iusto iudicio, eo potis, imum, quo peccauerat, membro mulctat. Non est quod longe petamus huius nostrae expositionis exemplum, chm in primis parentibus , S sacrarum literarum testi monio cernatur: hi ij quidem per arborem, de serpentis consilium, Dei iussa neglexerunt,eaque de causa, e paradrio vitae eiecti ac deturbati. hanc igitur Hydram cum intuemur,luceatem, secundum Ptolomaeum a s stellis, de illa hydra cogitabimus, que nos a Dei ministerio illiusque mandatis auellere ac abducere ni

titur.

Dubium non est , qti in peculiari causa permoti, veteres indiderint haec astris nomina.

193쪽

Sic centauri didi istunt illi primum, qui artem

pugnandi equis demonstrarint: ea igitur ratione sorsan permoti, lubit tantis beneficijs mortalium vitam assicerent, hunc inter sidera collocandum putarunt: volunt alii hunc inter sidera relatum iustitiae & pietatis nomine: miruhoc videri poterat, cum ex malo ouo: mali corui prodire soleant, & vipera non nisi viperam gignat. Ne eius igitur iustitiam ulla unquam obliuio obliterare posset, stellis fulgentem vetustas eum formauit, eique lupum tanquam hostiam arae destinandam adiecit, quae &pantherae nomen habet. De hoc Ouidius. Hic erit ille tis Chiron iustissmus inter omnes nubigenas, ct magni doctor Achillis. In huius S lupi imagine, Ptolomaeus voluit stellas esse s 8, in corpore centauri 3 7, quarum una primae magnitudinis iudicatur, quae tamen obis non exoritur: in corpore autem lupi decem &nouem. Centaurus igitur siti uisus ac unus aliquis, de mala stirpe oriundus, cui non imputetur parentum scelus atque improbitaS. Ara inter scorpionem,&sagittar sidus, stellis lucet is . Hanc aram a dijs faetam referunt fabu

194쪽

IN SPHAERAM. z71 fabulae,cum terrae filios Gigantes,penitus delere, & extirpare decreuissent, S hoc exemplo homines permotOS volunt,ut priusqua res dubia,ac ardua aggredienda sit, diis sacrificet.dicamus autem hanc aram qua Deo construxit Abel instus impie a Caino trucidatuS.

Notius piscis sinistro pedi Aquarsi sub ci

tur,& aqua effusiim ab Aquario excipit,vndecim stellis lucens . Dicitur autem hic piscis, propter benefici um,quod aliquando periclitanti Isidi praestitit, inter sidera relatus, demostrans neminem si quid beneficii conferret gentibus perditurum illud, sed centupΙum

mercedis loco recepturum.

Tandem Cetus sequitur immens magnitudinis piscis, funibus quibusdam ColligatuS,ipsius zodiaci piscibus , stellis 2 2 exornatus. Hunc e numero illorum dicamus esse piscium quos Deus ut suam omnipotentiam , &diuinitatem tam in mari , quam in coelo deterra ostenderet creauit: sic enim scriptura ait, secit cete grandiam on ut existimandum, esse ad hominum necessitatem , sed ut coe lum ita etiam haec Dei gloriam atque maiestatem annuntiarent. laiora enim monstra producit mare,propter humoris luxuriam,quam aut aer, aut terra, haec non nisi humore irrigata

prolifica, causae sublimi accedente genitali

195쪽

ANNOTATIONES

ex humoris copia pariente natura, omnium animalium imagines atque simulachra, natu ra varie fluctuante producit ac format, adeo ut & rerum in animatarum uuae, gladiJ, farra cucumi & odore, & colore similem formam proferat. Sic in Gaditano Oceano, quemadmodum Plinius ait, arbor in tantum vas is dispansa ramis, ut ex ea causa fretum nunquaintrasse credatur. Apparent&rotae appellatae

a similitudine,auaternis distinete radiis,mO-dulos earum oculis duobus utrinqtie claudentibus. Cetum igitur hunc intuebimur cogitantes de Dei omnipotentia, quae in coelo, terra & mari pariter eluceat. Eridanus ultimum sidus numeratum ab ipsis Cam merario, a dextro pede ipsius Orionis, ad ventrem Ceti ab eo fluuiorum more, tortuoso flexu ad stellam primae magnitudi Dis nunquam exurgentem, sed tamen nostru fere stringentem Hori pontem, profluit: lucet

2 stellis. hunc alia & Nilum appellant hoc argumento, quod stella illa, quae in fluuii extremitate fulget, eius ostiorum insulam unam denotet Retinemus autem hanc Nili appellationem, cum sacrae literae reserant e paradisequatuor flumina profluxisse, quibus ipse Pa- radisus irrigaretur, Geon, Ptibn. Tigris, Euphrates. per Geon Niluintelligunt auctores, per

196쪽

per Pison Gange,Tigris &Euphrates sua retinuerunt nomina: quam fluviorum rationem si sequamur,mira dum ubinam paradisius sit, cum ex diuersissimis locis hesiuam ori inem ducant, S in diuersa maria sese exonerent, atque adeo hac nostra tempestate nullus te rae angulus sit, qui non pervestigatus atque descriptus sit. qua ratione forsan aliqui permoti, diluuio ¶disium interhsse iudicat,

quod quidam negans, ait, paradisium esse omni terra eminentiorem, sia premi ignis conue-Xitatem attingere: hoc ex eorum sententia es se iudicatur, qui tersam aliquam e stellis, nempe Lunam voluerunt. Augustinus hunc locu hominibus propter transgressionem primi parentis interclusum laniit, eumque igneo muro us lue ad coelum cinctum, ibique stare angelorum custodiam igneis armatam gladiis,homines ad daemones ab ingressu repellen

Haec sunt, quae compend ratione mihi de Astrissimis,quibus veteres coelum CXOrnaru dicenda videbantur, quae si studiosis atque lectoribus placuerint,bene quidem: sin minus, cogitandum erit neminem unquam tam se liciter sua proposivisie, quin reprehensores habuerit, adeo ut vel ipse Ptolomaeus, atq ue

Aristoteles vetustisiimi philosophorum, non N ab

197쪽

r 8 ANNOTATIONES ab hac comuni calamitate immunes fuerint: nec hoc mirandum, cum suus cuique mos sir, ut ille dicebat,& quot capita, tot sententie.Iam locus exigit, ut ea explicem VS, quae ab ipso auctore de ortu&occasu poetico adducta sunt, explicemus: Quid autem ortus & occasus sit sapra demonstrauimus, tarn quid ortus munΘanus, seu κοσμιαὸς, ac sius Occasus: quid vesipertinus siue ακρόνυχος, eiusque occasus sit, dicendum erit. Comicus enim ortus siue mundanus solio 7I. l. Io. .

DVplicem uniuersi coeli motum esse suis

pra demonstrauimus: Primum quo abortum occasium, terna atque irrequieta mundani motus vertigine astra covorquentur:Alterum quo contrario motu , atq; coetu, a dextra in leua, seu ab occasu in ortu lentissime feruntur.Hoc m o tu chm Sol reru sato ac n umerosi

teporis auctor, dieru 363 spacio&sex hora iutotum coetu percurrit, stellis fixis alijsatq; alijs

coniunctus, cum eisdem logitudini, ratione CXΟries, eas oriri matutino, aut Eoo aut muciano ortu facit.Mundano enim ortu ea sidera Oriri dicuntur, quae mundano motu una cum Sole attolluntur euehantusque: Sic cum Sol

Tauri sidus iubierit, quemadmodum in exem

198쪽

plo est ab auctore ad tedio, illud mundanoo tu oriri dicitur. Posterior autem versias Et aduersis cedens canis occidit astro)non ita intelligendus, quasi Tauro oriente cum Sole,COL. mico ortu, moX in occasum feratur canis, qui proximus Tauroes , sed occidere eum dixit, Tauro lustrante Solem, quia tunc incipit non videri Sole vicino: Nam signa succedentia, Sole praecedens tenente vix conspiciuntur, propter Solis splendorem, quit; stenebraS ac nubes obiicit. Est igitur hoc exemplum Heliaci

occasus,quemadmodum et1am auctor dem 5- strat. hoc autem Candidusauratis aperit cum cornibus avnsi Talirus,

Ortus cosmici, cum Sol ita stellis coniunetus eas attollens matutiuo Ortu, oppositum earum, quod sub initiu noctis em reserat, cosmico occasiu, ad diei initium infra HorriZontem protrudit, eius exemplum auctoreXGeorgicis adducit Ante tibi Eoae Athlantides ab condunt r. Pleiades vel Virgiliae mane Sole lustrate uosidus, quod Tauro, in quo Pleiades haerent,ut stupra dictum est, opponitur: Sole itaque orseen te cum Scorpione cos nice,Taurus Oppositum signum cosmice occumbit. Eiusdem ala

tem occasus exemplum do paulo post Virgilius subiungit. N a miti

199쪽

I 8oMusti ante occasium Maiae coeperes illos Expectatasges vanis elusit aristis. Sol autem dum demergitur, sidera una cum ipse infra Horirontem delabentia Acronycho occasu occumbere diculur: opposita autem Acronycho ortu surgere, Vtriusque

Templum Auctor adiscit.Acronychi ortus: Quattuor autumnos Pleias orta facit. Pleiades enim in autumno Sole occumbente cum Scorpione exoriuntur Acronyches cronychi autem occasus liqc exempla sunt: Quem modo caelatum stellis Delphina videbas, Isfugiet visses noctesquente tuos. Quasi diceret Delphinus apparens sub initium Februarii, a parte Occidentali,supra car dinem occiduum Sole progrediente longius in signorae: fugiet visius tuos, id est, Acron'

che una cum Sole occumbet. Tunc nox Thessalicas urgebat parua sagittas.D. ZI. l. 2I.

OVomodo hoc exemplum. Acronychi

occasus sit, non video: Nam Acron chus occasus est,quando stella vesperi,ut dixi-

200쪽

IN SPHAERAM. I 8 I

mus, cum Sole occumbit. Sole autem Ledaea sidera tenente,id est, signum geminorum subeunte, Castor&Pollux oriebantur,Cosmice. de tempore Solstith Poeta loquitur, Sagitta rio ad oppositam partem Cosmice occumbete, sub initium noctis, dum Sol occumberet, una demergebatur Geminorum sidus Acro

nyche:surgebat aute Sagittarsi signum oppositum Acronyche. Hinc satis perspicuum est, hoc praesens exemptu Tunc nox Thessalicas urgebat parua sagittas)n 6 esse Acronychi o

casus: Quod vero nec Acronychi ortus esse possit,si quis eo deducere vellet, ex sententia versuum colligimus , cum Caesariani milites quodam pugnandi ardore stegrantes Vultaei oratione ut vitam profundere etiam pro salute eius voluerint, incitati,aut de non noctem sed diem expectarint, quem Geminorum si gnum Solem gerens Matutino, aut Cosimico ortu adduceret, Sagittario ad occiduum car dinem Cosmice mergente Exemplum igitur Acronychi occasus, non in hoc carmine ab auctore ascripto,sed in praecedenti versu est. Sic quarto libro Lucanus loquitur, alacritatem militum commemoranSI Idem cum fortes animos praeceptoubi ni Tunc erat astra lus.Nam Sol Ledaea tenebat

N s Sidera,

SEARCH

MENU NAVIGATION