Vberior enarratio eorum quae a Ioanne de Sacro Bosco proponuntur, ita vt adiecta difficilioribus locis commentarij vicem supplere possit

발행: 1567년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

AD ea intelligenda, o uae auctor de eclipsi

Lunae adsert, magni momenti est locus Plinij, quem capite x Ilib. II habet de umbrarum latione , n isi enim in telligas, quale genus umbrae sit, quod ab ipsa terra cadat, Lunamque inuoluat, illique tenebras offundat, causam deliqui j vel dese stus, eiusque durationem capere haud poteris:haec enim omnia ab ipsa umbra quae diuersa pro corporum eam coitituentiu diuersitate esse consueuit dependet.Plinius. Namque cum sint tres umbrarum figurae, constetque, si par lumini si materia, quae iactat umbram, columnae effigiem iaci, nec habere fi nem :Si vero maior materia quam lumen , turbinis recti, ut sit imum eius angustissimum, S simili modo infinita longitudo:

Si minor materia Quam Irix meis,existere effigiem in cacuminis finem desinentem, talemque cerni umbram , deficiente Luna. haec Plinius quibus triplex genus umbrae Ostendit:primuin quo diameter materiar,&lum in Osicorporis conuen lat & κυλινδροsδδε vocatur id est, columna: Alterum in quo materiae diameter maior sit diametro ipsius luminosi corpo ris,& essicitur λ αλαρο διὰ hoc est in uersa pyramis seut urbo:Tertium quando luminosi corporis diameter superat ipsius materiae

denset &obscuret dimetientem,& essicitur umbra

292쪽

bra hoc est meta, seu directa pyrismis:atq ue huius generis est um bra, quae defectum Lunarem produciti Sol enim cum i menta molis & magnitudinis sit, ipsius terrae

alteram medietatem collustrat, altera Obscuram & opacam umbram ad Solis oppositum proiJciente, in quam durn incurrit Luna tempore plenilunij scilicet die mensis, Lunaris T des

293쪽

desectum necessario patitur. Nam eius des eius nihil aliud est, quam luminis Solis, quo

alias accensa fulget, priuatio. At hic incursus in umbram talis est,ut ipsa Luna interdum tota obscuretur, quando in nodis Luminaria Opponuntur interdum aliqua pars saltem' Lunae dese Dum patiatur, quod prope nodos eX- istant,ut ipsa figura demonstrat: quando autem longius remouentur ab ipsis nodis, capi te scilicet vel cauda draconis, tum nescit Luna desectum. hinc sit quod stati atque men- serui non fiant Lunae desectus, propter obliquitatem scilicet Signiferi, Lunaeque multi uagos flexus, quae sua longa declinatione Cancri ac Capricorni summum deflexu stupe radi hoc figura sequens demonstrat, in qua de

varietates Lu Dete irit cieri licet: quomodo in interluns tempore, sua ad n OS conuersa parte densa Sobscura sit:plenilunij vero toto orbe

feratur,& parte ad n OS conuersia fulgeat:ante medio autem tempore, quomodo Inedia eius pars illustretur. hanc Lunae varietatem , luculenter nobis carmine Pontanus expresiit, inquiens: Quanti cunque ab ApolPinis igne recedit, Iuc magis ibas infundit mortatibus ignem Cornibuι auratu primum mox fronte refulget

294쪽

Iam media, medium c u dimense volumen: Atque hinc obliquos pultus turgentiaque stratocte refer tandemque vago digresia meatu, Exurgit Solem contra plenoque coruscans Orbe comam O ultio totum caput explicat aure. Has Lunae permutationes Graeci cασθapparationes seu transitus vocant. his autem nominibus eas plerunque exprimunt.Tertia

diς coitu muroens id est corniculans,stu fal

295쪽

17s ANNOTATION Escata,hoe est, in cornua curuata, septimo

die est δι τουω idecti diuidua, seu dimidiata,vndecimo de decimo octauo die est ἀμο sinuata in orbe.Inde πρωελινγ id est Plena, ut diei & decima quinta: deinde eodem ordine iterum decrescit, donec ad coniunctionem perueniat hanc novilunium seu interlunium, Virgilius Silentia lunae appellat,

Teo positionis Luna Sol defectum patitur. Est et ni me clipsas Solis auerssio, siue derivatio luminis ipsi', quo minus ad nos pertingere pos

sit. fit autem illa te impore coniunctionis, quando luna inter aspechum nostrum & Solem constituitur,& Solis radios ac fulgorem impedit, quo minus nostra sedem collustrare posia sit. luna enim densium S Obscurum corpus

est, nullum lumen transmittens, hoc Solidum sub ij citur, necessario Sol defectum patitur.Hic labor Solis simili modo ut lunae, aut rotalis est, aut etiam particularis, ut auctor figuris expressit. Totalis est quando totus Sola dimitur terris: Particularis quidem quando aliqua eius pars saltem. verum haec suffici ut instituto nostro, uberior harum reru rati apud Ptolomaeum extat, quam paulatim studiosi percipient,ubi haec astronomica elementa intellexerint, quae eos ad sublimiorem a

296쪽

IN SPHAERAM.

tis cognitionem perducere valent.Quare multum operis & laboris in hac re studiosi collocare debent: praeter enim ingentes ac maXimas utilitates, quibus mortalium vitam haec ars afficit, & suauissimam cognitionem habet. Non patiantur igitur sie clamoribus quorundam indoctorum & imperitorum quam im proborum hominum absterreri, qui hisce artibus maledicunt, easque nescio Quibus Conuiti)s S scomatis in in se stantur, quod impariti Signari tam reliquarum , quam harum

sint. fieri enim non potest, ut is, qui aliquos T s pro

297쪽

progressus in stud ijs fecerit, hanc liberalisit

mam artem aut reijciat aut aspernetur. Sed cum res pro se ipsa loquatur,filum abrumpendum puto,& V bis lectoribus selia citatem & salutem precor. PINI M

SEARCH

MENU NAVIGATION