Vberior enarratio eorum quae a Ioanne de Sacro Bosco proponuntur, ita vt adiecta difficilioribus locis commentarij vicem supplere possit

발행: 1567년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

362 ANNO ΤATIONEStur, veneno nocentisisimo interimit, notans:

huic Ptolomaeus et i stestas tribuit. Sagittarius Chiron Centaurus fuit ipsius. Achillis magister, qua dum tractaret Herculis sagittas,unaq; ex iis lapsa pede vulnerasset,

post nonum diem in Sagittari j sidus transiit,

unde Ovidius: Nona dies aderat cum tu iustissime Chiron Ei epte ellis corpore iunctus eraS. Aliud refert Higinius: huic signo tribuit Ptolomaeus 2 o stellas, verum clim centauri imaginem hoc signum obtineat, dicamus hominem omnia potiuS corporis viribus, quam animi ratione administratem designare hoc signum ideo illi parum felicem siuarum rerusuccessum.Nam Sole sagittarium lustrante, Tiguas eius vires sentimus , hoc & interitus centauri probabilius reddet, cum intempestiua, ac inopinata morte interijsse reseratur, qualis eorum plerumque qui periculum a- mant, esse consueuit. Capricornum Iouis n utricem volui, quod eum pauerit proprio lacte in cunis vagiente, aut eum, qui cum Iupiter gigantes oppressit primum hominibus horrorem,terroremque obiecerit: vel etiam eam esse imaginem, qua

Pan,pastorii Deus in Aegypto, ubi plures dij

conuenisi e ut atque T Phona interuenien tem

182쪽

tem ex inopinato , animis perculsis cet ne rent erat enim hic infestissimus hostis ipfbrum Deorum) assumpsit. Existimandum au tem hoc esse amarulen tiae sigia um: capra enim lambens oliveta ea corrumpit, ac destruit: ita etiam Sol hoc signu ingrediens, protendit aliquam anni mutatione ratione Solis recurrentis,& ad nos regredientis,cu tam e rigor ac frigiditas magis ac magis infestet haec inferiora. Aquari 3 sidus iuuenem effundetem aqua notat: habet i stellas, quead modii Ptolom -US en umerat, si uno veterum Poetarum fabulae Deucalione volunt, eius quia aetate aquae ad

initi tam excreueret magnitudinem, S perpaucis seruatis, omne genus huma nu interinset: hoc tepore Noe accidisse cum dubiu nulli esse possit, y Iacet hunc aquas effundente No eum appellare,ut hic ob oculos ponat Dei tu

stissimam iro, qua no aliter, qua Urna, catarra

diis coeli apertis, atq; nubiu copaginibus res blutis, terram ipsam aquis oppleret. & inundatione horre da tyrannorum scelera puniuerit: praeterea benignitatem Dei demonstret,ut cueum etiam poenituisset humani generis,ppagatio, tame ipsum Noeta ab omni periculo a que discrimi ne seruarit. Quare pii hoc sidus intuentes, cogitabui nihil tam acerbe atq; ca lamitose ijs euenire posse, quin qua citissime

183쪽

r6 ANNOTATIONES S temporis momento liberentur. Quemadmodum Poeta de Libero patre iustum & piuintelligens dicebat, eum nullis periculis succumbere, sed Dei ope, atque auxilio semper immunem & liberum esse. Vir bonis Napiens audebit dicere Pentheu Rector Thebarum, quid me perferre, patique

Indignum cogest adimam bona, ne epe us, rem, Lectos, argentum uollas licet. in manicis se Compedibu aeuo tesub cui rode tenebo. Ipse Deus mulatque volam mesoluet opinor. Doc sentit, moriar, mors vltima linea rerum.

Alij autem per hunc iuuenem Ganymedem raptum intelligunt, ut menta Iouis assisteret , eiusque calicem adimpleret , sed lis cad fabulam spectant.De piscibus Higini his scribit ex veterum sententia.Venus,& Cupido Veneris puer, in Syriam ad Euphratem cum venissent,&Typhona Gigantem diuorum hostem eodem accessisse cum cernerent,

praecipites se in fl ume dederunt, & ita ab imminenti periculo, ac tyrannide liberati sunt: quare incolς apiscibus abstinendum ne hos violarent) religiosium putarunt, unde Oui dius: Terribilem quondam fugiens Typhona Dianae, Tunc cum pro caelo Iupiter arma tulit, Venit

184쪽

IN sPHAERA M.

Venit ad Euphratem comitata Cupidineparuo, Inque Pala linae marginesedit aqua. Verum quid nos mouere poterit, quo minus dicamus fabulis Oinissis, hos pisces esse, quibus Christus Saluator quinq; milia hominum satiauit, ut eorum cum sit perpetua re cordatio, aliquod vestigium inter coelestia sidera extet' horum autem pisicium imagines stellis 3 describuntur. sed haec designis Zodiaci atque septen trio natibus: progredimuriam ad Australia siue meridionalia, quorum ordo simili modo, ut hactenus ex Camerari j carminibus petendus. De Orionis nomine &fabula, vide Higianium .hoc sidus in ter i magi nem Tauri,&Geminorum sidera,a parte meridionali in coelo refulget, S secundum Higinium decem &septem stellis, secundum Ptolomaeum vero 38 notatur: quarum duae sint magnitudinis primae,& maximi splen doris, illa scilicet, q uae in humero dextro, θ'& t natura , Ssinistro pede fulget. Oritur autem secundum Ptolo metim, illum quem regem Aegypti volueruli undecima die Iuni) ratione stellarum propius ad Lodiacum accedentium, S aer milia tur, quod &Rabanus voluit, inquit enim: In ortu & occasu suo, terram & mare imbribus

185쪽

x66 ANNOTATIONE IS grandinibus turbat: quare & a poetis nimbosus dicitur, ut Virgilius 3 Aeneidos: Hac cursusfuit, ubiso urgens ructu nimbobis Orion

In vada caeca tulit.

- Haec autem reserimus ad stellas superiores ipsius imaginis: Nam decima diequiij, siecundum eundem Ptolostreum de quo patito ante totus Orion emensus, aer calidus &tempera ius fit. Et hoc est, quod Aristoteles dicebat stacundo Metheorum, capite quinto: Qua pro pter circa Orion is exortu, ad praeuios aer m a xime consilescit. Per praeuios eos intelligit sui existimo de qui b. Plinius lib. II. cap.XLVIII- , Caniculae eXortu aquilones praecedia ni, qUO Edromos, hoc est, precuri res appell1t. Hanc interpretationem si admittas videbis quomo ido Aristoteles interpretatus sit, in quo maxime periclitantur interpretes, qui sibi obuet sintur, cum in eodem capite dicat, ipsum Orion amare atque terras is uis ac procellosis tempestatibus concutere, quod nos ad priores partes huius sideris referimus. Est autem lquidam hunc locum auctoritate Lactant ij interpretatus, hic si quidem ait: Quod si luci dus oriatii rorion, serenitatem significat. Sed si fuscus appareat, validam tempestatem pro

ducit.Haec de Orione, quem relictis veterum

186쪽

IN SPHAERAM. I 67

sabulis,imaginem Christiani militis prς sie ferre dicimus: stat enim lumbis circumcinctus baltheo, in quo veritatis tanquam certissima testimonia tres stellae,indiuiduae trinitatis numero refulgent: indutus thoraci iustitiae, a matus enim cernitur,ut calceatus pedibus, in

cuius sinistro, stella primae magnitudinis apparet,& scutum, baculum, ac gladium habet, quo possit omnia ignita tela S iacula Mali illius extinguere. Quoties letitur hunc Orionaasipicimus,de illo quod Iobus dicebat, nostra

vitam militiam esse,cogitare debemus,nobis que perpetuo tempestatibus cooriis, cum camΠe, mundo, daemone infensissimis hostibus conflictandum esse.

Camerarius canem maiorem refulgentem

inter Geminorum,& cancri astra sibi ungit. hic& θέρio: & canicula appellatus, toto coelo notissimus, propter immensam illam vim, qua in haec inferiora effundere creditur, unde Plinius:Nam caniculae exortu accendi Solis vapores quis ignorat ' eius sideris effectus amplissimi in terris sentiuntur, & canes quidem eo spatio maxime in rabiem agi non est dubi um.De eodem cane,&alio loco, ardentissimo aestatis tempore exoritur caniculae sidus Sole primam parte Leonis ingrediete. Ardore aut

Solis, quida existimat falso Syrio ascribi, cum M 4 eadem

187쪽

168 ANNOTATIONES

eadem ratio sit maioris aestus sub Leone, quae est ardoris quotidiani maioris sub horam primam &secundam, quam in meridie. Alij autem existimant, hoc partim cauta iam commemoratae, partim caniculae, partim stellisca lidis leonis attribuendum esse. Trium enim eiusdem qualitatis siderum commiXtio, maiores in hisce inferioribus ardores excitare . creditur quod Horatius hisce carminibus Perpulchre admodum expressit, vitae rusticae amoenitateS commendans: Ponendaeque domo quaerenda est area primum. Novisti ne locum potiorem rare beator Est ubi plus tepeant hiemes νbigratior aura

Leniat, or rabiem canis se momenta Leonis,

Quamsemel accepit Solem furibundus acutum Hic Poeta canem, &momenta Leonis primas partes huius sideris iuxta veterum suppurationem, atque Solem eundem subeuntem coniungit. horum vetauum Grammaticam interpretationem ridebis licet. ab hoc autem dicti sunt dies caniculares admodum periculosi, ut&Virgilius canit in X Aeneidos: Ille sitim morboriqueferens mortalibus aegris VctI EGO Luo contristat lumine caelum.

Quod Hippocrates intelligens, venienti

188쪽

morbo remedijs occurre dum voluit, minu re sanguinem, potionem sumere, siub cane,&ante,&post canem periculosium iudicabat. Huius ardentis canis stellae sint,vt Ptolomae us voluit i8. harum una ingens atque in eius ore effulgens canis, atque Syris nomine plerumque vocata primae magnitudinis existit,

caeterae autem non ita notantur visu. Poterimus autem per canem hunc veterum omissis

fabulis hominem haereticum atqtae segetem Christi depopulantem, irruentem in Domini ovile, designare t ut enim hic auiditate quadam leporem subiectum ipsius Orionis pedibus, propter pulpamen tu sequitur eum dilacerare studes: sic etiam hic ore venenato Martisque naturq gregem Christi vere pium suas alti atque damnata doctrina infestat, umq; qua teterrimum reddere,atque ex e hristiano , salirum dogmatum sectatorem, &verae ecclesiae aspernatorem, ut vere dicere ii ceat,hunc canem inuisum sidus agricolis venisse, atqueZiZaniam ijs dormientibus seminasse. Hunc igitur cum intueris,callide circuspiciendum cogita , orandum Deum, ne te hic in peruersam ac reproba doctrinam pe

trahat.

Procyon & Lepus succedunt. Lepus de

189쪽

pressiorem, hominem haereticum appellaui mus: ita hunc vere pium &Christianum dici mus, qui propter pulpamentum, hoc est verbum, quod procedat ab ore Dei male audiat, ijs enim non qui malefaciunt nobis, veluti accipetri miluiones, sed qui bene faciut maledicimus: semper enim mundus spiritui obuersatur. Quapropter beluam multorum capitu Obseruandam puto:Sic enim discrepantes mostrosasque sententias, denuo atque iterum se ctantes appello. Procyon inter aequatorem &Zodiacum ijs in partibus, ubi Gemmorum&Cancri sidera sunt, ipsum Griona sequitur,

quare S ab auctoribus canis Orion is vocatur: dicitur etiam antecanis , quod silao ortu eum praecedat, hic si quidem canis,Vt alter ille, rabi dus no existit, sed lenis ac mitis, ut recte probi viri magno Orioni adiungantur. Dicimus enim eum ex eorum numero esse, qui lingebat

Laetari miseri & proculcati ad diuitis aedes huiucera,id efficiens, licet brutum esset, quod illi

natura dedisset:hoc enim canis linguae insitu, ut sordibus ex male affectis locis,atque huic ribus eductis sanet: demonstrans quemlibet nostrum id in medium adferre debere, quod Deus Opi. max. illi largitus esset, ne taleti sus fossi causa,aliquando socordie ac negligenti e

190쪽

IN SPHAERAM

poenas det. Quare& hunc cane videmus insitagniri stella prime magnitudinis, licet duas ta-

tum habeat secundu Ptolomeum ornatum,&ad ipsam Galaxia tendetem, quae Via ad beatorum sedem veterum credulitate iudicabatur. A parte orientali cane imaiore sequitur, A gos nauis alio nomine de Iasonis appellata , &arca Noe dicta , qua appellatione, cum nostro instituto conueniat retinemus Dominus De Us cum humanu genus a probitate deflexiste parentum, atq; in vetitu nefas ruere videret,iIlud penitus delere atq; Itirpare, ne eius maXimi generis auctor super eliet, voluit. Noe igitur suum siecundu cor viro madauit, ut arcam

de lignis levigatis construeret, qua ipse & filii eius,ab impendeti iucundationis discrimine

liberi, acim munes essent. cuius logitudo 3 oo cubitorta,latitudo so, altitudo so esset, ut ex cunctis animatibus secum in ea ad futuri mu-di semina congregaret. hac igitur ob sempiternam rei memoriam, nauem Iasonis a veterib 'appellatam, arcam Noe dicimus, ut de Dei misericordia ac benignitate cogitemus , qua semper prosecutus a mundi primordio genus humanum , & pios omnes in ipsum spem ac fiduciam collocantes , ex dubiis ac ancipitibus casibus liberarit. Habet autem haec secundum Ptolomaeum si ellas 43, nobis

tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION