Vberior enarratio eorum quae a Ioanne de Sacro Bosco proponuntur, ita vt adiecta difficilioribus locis commentarij vicem supplere possit

발행: 1567년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

habent, nec umbras diuersas, sed perpetuo sibi similes,&ad una in partem nos septentrionalem)ab altis montibus, ereetisque gnomi nibus cadentes: quae vero hic de Aethiopia referuntur, ex ipsa Geographia petenda sunt.

Quod vero colorem nigrum propter intentiorem ardorem Solis habeant, a nobis ex Pli nio acPtolomaeo in zonarum explicatione dictumest.

Sexta sphaera incidit in ipsum circulum Ameticu, eum scilicet de quo auct ordixit, distantem a mundi verticibus 23 graduum &3o minutorum spatium. hic recta siderum a censio maxima aestate: obliqua autem hieme cerni potest, cum tropicus cancri supra horigon

tem eleuetur,ac dies solstitialis, noctes contra hiemales continuae sint, cum Tropicus Capri

corni ijs demergatur perpetu O.ecliptica enim vicem horigontis teneti quare Soleo tempore vix stringere hori Zontem videbitur Septima sphaera es eorum, qui inter septentrionalelcirculu,& mundi cardine Boreale suuverticem habent. his tropicus cancri,Vt praece dentium, cum eleuetur totus supra horigontem, necessario dies aestiuales continui erunt

pro sit blimitatis diuersitate: si enim integrum signum supra horizontem sublatum fuerit, dies erit unius mensis : si vero sexaginta gra

272쪽

dus ipsius eclipticae supra horizontem numerentur, hoc est spatium duorum signorum, dies etiam duorum mensum erit, ac idem i

dicium dereliquis. Octaua & vltima sphaerae con stitutio est eo rum,qui sub mundi cardinem degunt: his horiZon in ipsium aequatorem incidit. hinc sit, quod statim ac primum Arietis punctum Sol subierit,ijs oriatur, ac per totam aestate & ad autumni principium,quo Sol initium Librae sit

bit, nunquam demergatur, semel autem de mersus, signa Australia percurrens, non euehitur,nisi ad primum Arietis punctum delatus sitis Eam autem terrae partem frigidissimam es- se existimandum nullisq; habitatam incolis,

cum in frugifera aestimetur, nec.animali locus sustentandaevitς aptus erit, cum sine alimentis incolume ac superstes esse nequeat.Sunt tamen quidam qui has regiones si ab ipso aertice sitas temperatas potius, quam frigidas iudicent,ratione ipsius Solis ad semetire spatium eorum solum lustrantis. Nam si Sol ratione morae: n nostro hemisphaerio maiores ardores intentioremque aestum eXcitat,quid vetat ea ad sex mensum spatium tardius planum l3- strantem ill ad temperatiam reddere, hal ita

273쪽

AN NOTΛTIONES nium, Pomponium Melam,&Solinum de Hyperboreis regionibus legimus. Hyperborica enim regionem omnium ultimam, ad polum uua Iesitam veteres falso iudicabant, eaque de causa hanc illi rationem dierum astronomicorum, quae illi mini ne conuenit, asscribebant, de quib' Plinius libro I 111. capite XII. ait, VI '

traque Aquilone gens felix si credi mus) quos

Hyperboreos a ppellauere, an nosio degit aevo, fabulosis celebrata miraculis. Ibi creduntur esse cardines mundi , extremumque siderum ambitus. acalia n6 nulla, que ad Hyperboreos spectare vult subiungit, quibus fabulose fabulam exornat. haec uberius Mela explicat Sexponit.In Asiatico litore inquit primoHyperborei super Aquilonem Ryphaeosque montes sub ipso siderum cardine iacent, ibi Sol non quotidie ut nobis, sed primum verno aequi noctio exortus, autumnali demum occidit,&ideo sex meris abus dies,& totidem ali)S nox vstiue continua est.Terra angusti, aprica, per

se fertilis, cultores iustissimi ,& diuit ijs quam

ulli mortalium & beatius, vivunt: quippe sese semper otio laeto, non bella nouere, non iurgia sacris Operati maxime Apolliniis, quorum primitias Delon misisse initio per . irgines suas, deinde per populos,subinde tradentes ulterioribus,moremque eum diu, S donec vitio gentium

274쪽

IN SPHAERAM. assgentium temperatus est, seruasse reserunt Eodem plane modo Solinus progreditur. ut dubium non sit veteribus hanc celebrem satis fa bulam fuisse,ac ab auctoribus non inepti spertractatam.Verum hunc locum siti mundi verticibus habitabilem esse, ut illa quae praecesse runt confirmare videnturnia haec quae sequutatur, idem destruere nituntur, licet reflexus

Solis, quam longis simo tempore solum collustret,qui exiguus ibi est,cum mole instar exigua altitudine sublatus rotetur, & ad omnem partem illos ambiat.At reflexus,ardoris causa iudicatur: nullo enim obstante medio densis nullus calor esse de prshenditur,ctim in rebus densioribus obiecto Solis lumine, contrariucernatur,adeo ut etiam tempore Erumae, lapi des calidi esse, si Sol ad tempus aliquot splendeat,deprehendantur. Praeterea distantia illa quae est inter Solem, S regiones mundi ca dinibus subiectas tanta est,ut Solis vires ante quam ad eos veniat, quam maxime diminutae

censeantur. sed his omissis, ad climata perga

mus.

De diui line climatum. Auctor

275쪽

ANNOTATIONES

AVctor sui memor, id agit, quod supra il

lum agere in hoc libello diximus. sib- iungit tractationi astronomic tinde quanda Geographici studij rationem, S ut supra mundum,terrensque molis amplitudinem in Zo nas distinxit: ita iam altius progressus acurati orem &subtiliorem eiusdem distributionem Climatum scilicet addit. Quod ut tanto perficiat commodius, terram qUemadmodum coelum aequatore imaginaturi h lictandem alte rum eum ad angulos rectos secantem per polos terrae transeuntem, implicat: his dum seca tur terra, quemadmodum auctor indicat, quatuor quadrantibus aequalibus, alter eorum Europa, quam nos incolimus, alter Africam, alii vero duo Asiam & Americam secundum neotericorum descriptione obtinebunt. Verum ut intelligas quibus quadrantibus singulae partes applicandae sunt,Oceanum seu mare Athlanticum irrumpente in interiora maria, se in magnam vastitatem diffundentem, nauigio ab occiduo cardine si insecteris, ac mare Mediterraneum ingrediaris, a dextra Africa est ad partem Meridionalem, a laeua septentrionali Europa:inter has si ad ortum spectes A sia est, quam sequitur contigua terra longo interuallo In die aὸhaerens America : I ermin harum partium,an mes Tanais 3c Nilus . Hae pates

276쪽

IN SPHAERAM. 23 Ites non solum ambientis maris allatratu, ve

luti occidentalis, Athlantici, Meridionalis,

Orientalis,Ιndici,Septentrionalis, infestatur: veru Sintrantis immanitate, quod Mediterra Deum vocant,absorbentur, ut recte dicatur, terram aquis innatare, & non aliter accesipitem e palude eminererinter Calpen enim & hylam, ex Oceano irrumpes multo maiora ab

serpsit spatia, quam terrae reliquerit,inde discurrens Gallias amplectens ipsam Italia Thyrrheno S Adriatico mari Siculoq; freto alluit

aestuque seri tunde amari Ionico, atq; Cretico circa Peloponnesium, ac rursus ad Hellespota Bosphorum in amplitudinem aliam excurrit: ab eo rursus in aliam vastitatem panditur &nulla satietate expletur, donec tot ex patiati lacus a Meotide rapinam sibi iungant.hi comunes termini sunt, quibus tota terra ratione e tremi imbientis,atq; interni mediterranei maris continetur, iam generales parteS eius enumerandae.Primum igitur locum obtineat Africa , quae ab Afro ipsius Abrahami filio, quod eam domuerit dicta est , ad quod Solinus de mundi miraculis scribens inclinare vi detur, dum Africam ab Afro Lybis Herculis silio dictam existimat.Alij autem volunt Afri cam dictam esse quod sine horrore & frigore sit,vapore Solis perpetuo cremata.hscin orbis

277쪽

218 ANNOTATIONES diuisione Chamio ipsius Noei filio maledleto a patre, qudd pestilentior sit, minusque habitationi conueniens assignata est: qua ratio ne quidam permoti, earn Cham etiam vocant: haec a finibus Aegypti inchoata per Aethi piam dis currens pro tensa, meridianum cotingit oceanum, inde Athlantem speci ans Occiduo mari vicina est.atq; ita versus occidentem Hesperio finitur: versus orientem Eruthraeo: versus boream Mediterraneo: versus Austrum Aethiopico mari .pro vastitate ac amplitudine non populosa iudicatur, cum ob arenarum sterilium copiam, coeli inclem etiam, i Um propter malefica 3c venenosa animalia, ut sunt coxastes & aspides. Alit insuper elephantos &dracones,qui magnis huiusmodi animalibus insidiantes, suo complexu leones etiam in te rimunt. Eius pron incise praecipuae sunt Tingitania, &Caesariensas Mauritania, Numidia, Lybia,Carthago, Bizantium,Cyrenaica , A

gyptus & Aethiopia: his omissis, duo illa quae

apud Plinium sit ni, comemoranda erunt, alterum de sabuloso Athlante, e med ijs hunc arenis in coelum attolla,eundem opacUm nemo rosumque&scatebris fontium irriguum, qua spectat Africam fructibus omnium generum sponte ita subnalcentibus, ut nunquam satie'La, voluptatibus dest.Eundemque noctibus micare

278쪽

micare crebris ignibus, Aegyp anum Satyrorumque lasciuia impleri, tibiarum ac fistulae cantu, tympan rumque R cymbalorum sonitu strepere: alterum de Africae quibusdam incolis, sic ait In eadem Africa familias quasda inestis cinantium, Isigonus & Memphodorus tradunt: quarum laudatione intereant prata, arescant arbores, emoriantur infantes .haec de Africa . Secunda pars terrae Asia dicitur. hanc qui dam Semiam, a Sem Noei filio appellatam VO lunt, hisce limitibus terminatur, Eoo mari ab Oriente: Indico a meridie: Scythico a Lepten trione: tota Asia atque Europa ab occidenter tantam enim in latitudinem se effundit, ut Earopa ingenti ac perpetua Africa aspiciat fio te,

loca eius plurima cultoribus vacant ac deserta iacent, aer varius cum longissimo tractu a me ridie in septentrione exclurrat. Principales elux

partes sunt Bithinia, Phrigya, Lycia, Cappadocia,Pamphilia, Armenia .Post Capadoces habitat Pontici Amagones, Sarmatς, Scythe: Caspia sinum incolunt Caspij, Medi, Hyrcani, Parthi, Carmani, hinc Babilonis, Assyri), Mes potamia&Sur ij. Ad meridiem autem Arabes habitant e ultra Parthiam Aria est . Prangiana, . India extra intraq; Gangem. hic montes sunt

279쪽

aso ANNOTATIONES de quibus Plinius ait libro 1: Duo sunt m 5tes iuxta flumen Indum, alteri natura ut ferrum omne teneat:alteri ut respuat. Itaque si sint claui in calceamento, vestigia avelli in altero non poste, in altero sisti.de Arimaspis in Scythia monoculis, perpetuo cum gryphis conflictantibus vide Plinium lib. VII capite II. de hominum varijs effigiebus: eundem vide li-hro v I capite x x X. Asiae & Taprobana ann

meratur. De America.AMericam recens inuentam vulgo quartam mundi partem dictam ab inuento- Te Amerco nomen accepisse ferunt.haec ob immensam magnitudinem nouus orbis appella-xur.Inuenta est i q97 ex mandato regis Castilis de incolis atque eius situ, qui nudi incede hant,ex humana carne vivebant, Unde ανθρω- radet αγοι apppellati erant, cum in dies accuratiora &certa in lucem emittantur, nihil hic dicendum.

TAn dem ab America per Gaditanum ste

tum ad Europam recurrimus , ita ab

Agenoris Phoenicum regis filia,quae a Ioue ex Africa

280쪽

Asrica rapta in Cretam abducta fuit, appellata iudicatur.Iapetiam hanc appellari volunt, a Iapeto ipsius Noei filiorterminatura parte o cidentali mari Athlantico seu freto Gaditanorversus septentrionem mari Britannico, aut Germanico magno: versus Meridiem mari Mediterraneo .versus orientem Tanai,& patu de Meotide,&ponto Euxino. Haec minimaliacet amplitudine si si maxima tamen iudicanda non immerito quidam eam non tertiae portionem fecere, verum aequam,in duas pactes ab amne Tanai ad Gaditanum fretum vnia uersi, orbe diuisor cum eius vitalis ac perennis salubritatis coeli temperies sit, tanque fertiles eius campi sin i, tam aprici colles, tam

innoxii saltus,tam opaca nemora,tam munifica θluarum genera,tot montium affatu tacita frugum & vitium Olearumque fertilitas, tam nobilia pecoru vellera, tot opima tauris colla tot lacus,tot amnium, fontiumque Vrbertas totam eam perfundens,tot maria, po tus, gremiumq; terrarum commercio patens undique, dici potest . Tanta praeterea castro- Tum, Vicorumq;,ac Vrbium magnificentia,populorum virtute reliquis praecellit,ut non immerito reliquis praeserri possit. Huius praecipua regna sunt,Hispan ia, Graecis Iberia dicta,

cuius tres partes n umerantur,Betica, hac tem-

S 3 pestat o

SEARCH

MENU NAVIGATION