Io. Gottl. Heineccii ... Fundamenta stili cultioris regulis perspicuis exemplisque selectissimis ex optimis auctoribus in usum auditorii adornata accedunt sylloge exemplorum et indd. rer. et verb ..

발행: 1733년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

32 SYLLOGE EXEMPLORUM

iam inde a TV pueritia suspexi, praedi

xique multis, talem. T futurum, qualem cognitum, ducto ex praeclara indole argumento, iudicaueram. Id vero augurium deTEmeum exitu nunc comprobatum Video, postquam consentientibus celsissimorum nutritorum suffragiis docendi TIBI munus in florentissima academia demandatum est.

q Quare non possum non utrique nostrum iure gratulari TIBI, in spartam nactus es, praeclara illa virtute Iri, ac parta tot via giliis doctrina dignissimam mihi vero, qui de sutura felicitate dignitateque sintam vere conieci r Professor es, optabile ac honorificum Quaenam enim praeclariores , quaenam T digniores curae esse possent, quam perpolire ingenia, exponere eruditionis thesauros, Qqu tidie expromere aliquid atque effingere, quod ad ornanda honestarum artium studia pertineati Quid praestantius illo munere, quocum laude atque ex fide functus non uni alicui ciuitati, id quod in se honorificum est, sed toti prouinciae atque uniuersae Germaniae nouas subinde doctissimorum iuuenum colonias submittet Habes profecto nunc, ALBERTE, campum, in quo TVAvi tus atque inusitata eruditio excurrat Pietatem praecipue colere, exemploque Ostende

req Ex hoe exordium proprium, ab ipsa scribendi oeeaso.

ne desunitum vid. Part. II. Cap. r Propositio primaria, quae per totain regnat epistolam. vid. Part. II. p. I.

352쪽

re id, quod doces, posse fieri excubare animo pro salute ac dignitate celeberrimae academiaeci docendo disputandoque iuuenes quotidie reddere doctiores: saihil omnino facere, nihil scribere nihil cogitare, in quo statim decus non eluceat, hoc demum erit, mihi crede, TVVΜ ossicium, hic labor, hae illae oraeclarae cogitationes,quae in eam, quam sustines, Spartam ita cadunt, ut sino 1ummo dedecore ab illa seiungi haut possint. s Magna haec quidem sunt ac laboriosa, fateor, verum etiam tanto praeclariora sempiternaque cum gloria coniuncta. Erit enim

aliquando tempus, quo mille tibi decretas statuas non sine voluptate intelliges. Quotcunque enim VI auspiciis ad veram sapientiam ac doctrinam peruenerint, totidem TIBI ipse viva ac spirantia gloriae VAE simulacra consecrabis. Atqui haec etiam tunc immortalem T E praestabunt, quum vitae huius perfunctius munere cum beatissimo illo ae stium animorum caeliconiunete hoc animi impetu 'VIque etiam in hoc vitae genere esto quam simillimus. Ego id unum exopto, ut qui E in hac statione collocauit, collocauit autem summus rerum arbiter, DEUS, hidem faueat porro muneribus suis, nouoque isti honori addat

Q Argumentum a munerisprofessorii praestantia. t Argumentum II. gloria, emu re ἐμ exspectanda. ι Conclussiosuaseria votius

353쪽

3α SYLLOGE EXEMPLORVΜ. XIV. ORATIO VEL DECLAMATIO

ad Part. II. v. H.

Cum plurimis in rebus, non modo imperitae multitudinis, sed Qeruditorum

quorundam hominum, caecitatem ac peruersa iudicia licet intueri, Auditores tum in hoc maxime, quod serique rerum suarum incuriosi, in peregrina atque alienainini animi cogitatione seruntur. Quamuis enim alias ita sit natura comparatum, ut suum quisque natale solum , in quo primum vitalem hunc spiritum hausit, omnibus omnium regionum prouinciarumque deliciis anteponendum existimet: pauci tamen sunt, quibus non patria in ipsa patria, id est patrii mores, domesticaque instituta veluti sbrdeant. Quasi ea lese nobiscum transegisset natura, ut omnes 1apiant exteriae peregrini, nos soli ab omni recta ratione inopes velut umbrae seramur. y Quae res dici non potest quam absona sit, quantumque detrimenti adserat reipublicae. Si re enim posueris calculum, non modo luxum ac profusionem , sed omnia paene vitia ex illa peruersa curiositate ac insano rerum externarum amore nata atque in

Σὶ Declamatio haee olim disputationi solemni ae inauguralide origine atque indole iurisdictionispatrimonialis praemissa, nune vero hinc inde paullulum locupletata est. ν Exordii protasis Turpe es, quo purique peregrina praeferunt rebus domesticis.

354쪽

rempublicam inuecta, intelliges et Ainusquam tamen maiore cum periculo coniuncta videtur ista rerum peregrinarum admiratio, quam in legibus a Quum enim illae indoli hominum, finique ac formae reipublicae a temperandae sint: non potest non summa inde nasci rerum omnium confusio, si leges, alienae ciuitati accommodatae, in nostram rempublicam temere invehantur.' Id quod non rectius , opinor , intelligetis, quam si quantum ratandum Germanis sit, veterum patriarum legum studium, breui oratione ostendero. Vestrum erit, auditores, faue re linguis, meque non de lana caprina sed de re grauissima, dicere instituentem, fauore vestro ac beneuolentia subleuare id quod non tam, quod de voluntate vestra dubitem,

quam quia mos est ita rogandi, rogo. Ac primo quidem, ut inde potissimum Orationis nostrae primordia capiamus, si nihil posset de priscis Germanorum legibus atque institutis dici, quam quod ea aequissima iustissimaque fuerint vel id solum nos ad eorum studium incitare atque alacriores reddere iure deberet d Constat enim inter omnes, qui aliqua saltim rerum ciuilium cognitione

ώlicae.

a Applicatio. Haec euriositas pericula issima in legibus ex.

teris.

hyBasis me enim non quadrant flatu reip. nostrae. e Propositio eum aptatione beneuolentiae. 4 ArsumentumI. syllogismo oratorio inelusum:

355쪽

316 SYLLOGE EXEMPLORUM.

imbuti sint, non alia in re magis elucere dutiinam illam ac regnatricem sapientiam,quam in legibus iustis, aequis, Lad illam antiquissimama rerum omnium principem naturam expressis e Sane quemadmodum praeclarus ille ac aeternus naturae ordo, quo perpe tuo quodam ac aeterno tenore cuneta mouentur, uniuersus mundus administratur, singulaque, quae vel intelligentia percipiuntur, vel sensu comprehenduntur, certo ac defini- eo ordine ad totius uniuersi salutem ac commodum conspirant, nos quam maxime ad Contemplandam admirabilem illam diuini numinis sapientiam incitat ita non possumus non diuinam atque inusitatam eorum

suspicere prudentiam, qui iis rempublicam Iegibus devinxerunt, quibus emcitur, ut ubique regnet iustitia vitia vero hominum ac fraudes damnis ignominiis, vinculis ac suppliciis mulctentur, iusti ac honesti susceptique pro republica labores honoribus ac

Praemiis condecorentur, ac, Ut paucis dicamus, ipsa ciuitas domi quieta ac pacifica, hostibus venerabilis ac formidolosa reddatur f)Quib

Leges Germanorum sunt aequis ae. Sunt ergo dignissimo studi nosro. Huius syllogismi propositio hae prima periodo eontin

e Aetiologia maioris propositionis Ex legibus enim et en summa sapientis. Dillustratio maioris propositionis a simili se admo

356쪽

Quibus positis, est enim hoc ita clarum ac

perspicuum, ut non egeat demonstratione, non erunt profecto ullius gentis leges acinstituta studio nostro digniora, quam illa pria scorum Germanorum, quae&sanctiora aliis& reipublicae nostrae fuerunt utilissima. g Sane, quod admiratione reipublicae suae aξud cICERONEM dicere ausus est Crassus, illud iure quodam nostro de priscis Germaniae moribus repetere licebit: remant omnes licet, dicam quod sentio, bibliothecas certe omnium philosophorum paucissimae illae iustissimaeque antiquorum Ge manorum leges, si quis earum sontes iapita expenderit,in auctoritatis pondere, utilitatis ubertate videntur superare h) Ignorabat Germania leguleios, praecones actionum, sermularum cantores, syllabarum a Cupes. Non hic erant leges innumerae,subtiles, captiosae, in quas incauti, euam nihil tale meriti, tamquam in laqueos inciderent: nihil hic praetorum edictis, ad decipiendam plebem comparatis, nihil iureconsultorum Interpretationibus, aut, si mauis cauillationibus, statuebatur pretii, nihil denique rabularum vulturumque togatorum artibus, quibuscum ipsa aeternitate lites communi- 'ca-

dum ex naturae ordine diu ni ita ex legibus bonis hominum sapientia quam maxime elucet. g minor propositio syllogismi primi oratorii. h Illustratio minoris a comparatione legum Germ. eum XII tabulis Rom. eraecommodatione elogii earum apud Ciceronem ad leges patrias

357쪽

328 SYLLOGE EXEMPLORUM.

carentur. Simplicia hic omnia , iusta ac sanctissima. auca erant instituta, sed perspicua, iustissima, atque ex ipsa illa aeterna ratione prudenter derivata, quibus docebantur maiores nostri non infinitis concertationumque plenis disputationibus, sed auctoritate nutuque legum, domitas habere libidineS, Oereere omnes cupiditates, sua tueri, ab alienis mentes, oculos, manus abstinere.

i Et quae aliae, quaeso, leges exspectari potuerunt a gente, quae ab omui luxu, libidine ac habendi cupiditate aliena, non in caussidicorum strophis , sed in redie facto 'rum conscientia collocabat fiduciam, h)

uissimus, plus valebant boni mores, quam alibi bonae leges t Quare si nos pro eo ac decet, nos nostra patria delectat. cuius tanta est vis tantaque natura, ut Ithacam illam, in asperrimis saxis tanquam nidulum adfixam sapientissimus Vlysse ipsi immortalitati anteponendam existimauerit : quo amore tandem inflammati esse debemus in eius lebes, quae tantum aequitati omnium gentium rura superarunt, quantum ipsi maiores nostri reliquis innocentia sanctitateque morum

prapstiterunt m Neque id unum est, Au

Aetiologia minoria propositionis. I. Leges enim Germanorum omni Dbtilitate caruerunt.

λ Aetiologia eiusdem II. Latae enim sunt a gente 'mnium innocentissima osanctissima. l Illustratio noua a testimonio Corn. Taciti. in Conclusio Ereo antiquae Germanorum leges sunt di nostr diguissimae.

358쪽

ditores, quod nos ad conquirendas atque e silua puluere extrahendas illas patriarum legum reliquias debeat inflammare sunt enim&alia, eaque maiora n Est haec mortalium omnium indoles, ut pleraque utilitate sua metiantur, eaque demum existiment industria & contentione sua dignissima, quae maximo sibi usui intelligunt sutura. Neque ita immerito sentiunt o Ruum enim vitae breuitasnos spes vetet inchoare longas, nec ullum tempus a bonae mentis studiossi videatur prudenter collocatum, nisi quo legendo meditandoque melior, reique publicae viblior, redditur facile patet, non esse superuacua consectanda in tanta temporis egestate,

semperque nos meminisse debere,p non scholae, sed vitae, quidquid discimus, esse discendum. Consultus a nescio quo Aristippus, quid potissimum adolescentibus putaret discendum 8 Id, inquit, quod viris ad usum vitae commodissimum futurum est. Praeclare prosecto ac sapienter. Quotus quisque enim, ut ait LINIVS tam estus patin Transitio ad argumentum II quod huic syllogismo oratorio includitur: suodcunque inforo utilitatem summam adfert, illud dii gentius excolendum es. Letes antiquae Germauiae in foro utilitaτem summama se

runt.

Sunt et diligentius excolendae. O maior propositio huius syllogismi oratorii. P Ratio maioris propositionis. Non enim suove,sed vitae disce iam .

359쪽

Patiens, ut velit discere, quod in usu non sit habiturus Zis Quaesivera existimamus, ut sunt profecto ver1ssima : consequens est, ut leges Germaniae antiquas omnium praestantissimas&in ipso foro nostro agendis caussis utilissimas iudicemus. r Equidem plerique hodie in ea sunt sententia, vivere nos debere legibus Romanis, easque non olim R mae magis, quam hodie in Germaniae soris ac iudiciis, vigere. Verum enim vero dici non potest, quantum hos sugiat ratio. Tametsi enim iura Iustinianea initio in scholas, ex his in palatia principum, ac postremo

in tribunalia penetrarint contigisse tamen videtur Germaniae, quod in magnis auuarum exundationibus solet. Quemadmodum enim tunc speciosissimae quaevis aedes diruuntur arbores evelluntur humo, multaeque res peregrinae sedibus suis motae, Mincertis vibratae fluctibus, in terras nostras proiiciuntur ita illaetabili illa patriarum te

fum eluvione, optimis iustissimisque' bus, loco motis, aliae peregrinae sunt inuectae, id est, ius illud Iustinianeum, quo non temere aliud a Germanorum institutis reperiri potuisset alienius. Sicuti autem in tristi eiusmodi diluuio non omnia ita penitus pe

reunta

C illustratio maioris propositionis ausimonio Arsippi, e Plimii.

6 Minor propositio Leges antiquae Germanieae in Drofummam utilitatem asserunt. ad Aetiologia minoris: Non enim eas penitus aboleuit im

360쪽

s ILLO GE EXEMPLORUM D

reunt, ut non decedentibus aquis, o plura appareant antiqui splendoris ac fertilitatis vestigia ita nec legum patriarum omnium ita secimus naufragium, ut non praeclarae quaedam earum reliquiae tamquam fractae disiectaeque tabulae hinc inde in soris ac tribunalibus supersint i Et sane, si dicendum, quod res est, pleraque, quibus in s

mutimur, instituta, non Roma aut Consta tinopoli ad nos aduecta, sed ex antiqua Gemmania tamquam per manus tradita accepiamus. Vigent in foris nostris complura Romani iuris praecepta ast, non ideo vigent, quod Romana sunt, sed quod ratione ac aeterna illa lege, quam ex natura ipsa arripuimus, hausimus , expressimus, nituntur. Contra ea, quae Vere a Romanis inuenta consat, ea si non omnia, saltim pleraque in Germania nostra hodienum exulant, nec potu

runt adhuc , quidquid moliti sint iureconsulit, ciuitatis nostrae iura impetrare. Quidquid in iurisprudentia Romana de libertis ac seruis, de ingenuis ac libertinis, de ritibus manumissionis , ac iuribus patronatus, de patria illa, qua filii regebantur, potestate,de emancipatione, adoptione, ritiuus nuptiarum , de tutoribus item ex lege Atilia, Iulia&Titia, ac denique de tutela parentum fiduciaria, ac patronorum subtilissime disputatur, illud omne in soris nostris non mai rem, quam leges Indorum aut Persarum, adfert utilitatem. Asiae apud nos audiuntur

perat Illustratio aflumin

SEARCH

MENU NAVIGATION