Io. Gottl. Heineccii ... Fundamenta stili cultioris regulis perspicuis exemplisque selectissimis ex optimis auctoribus in usum auditorii adornata accedunt sylloge exemplorum et indd. rer. et verb ..

발행: 1733년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

persenarum diuisiones. Quotidie in oris nostris disceptatur de nobilibus4 plebeiis, de dominis irectis & vas allis, de amis assiis&schrissis assiis, de colonis, curmedis, laD sis, laiadsidetis, hominibus propriis, de liberis separatisin non separatis , de nuptiis in conspectu ecclesiae factis, quae omnia longe absunt a disciplina Triboniani. Iam si porro

nobis ea, quae de rerum iuribus. de modo ligitandi in iure Romano traduntur, ob oculos ponimus: denuo vix quidquam, quod in Germaniae soris locum inueniat, reperiemus. Frequentissime in iis audiuntur pacta

successoria, gerada, res expeditoriae, ndeicommissa familiarum, lites cambiales, actiones exequutitiae, actiones ex pacto, aliaque huius generis innumera, quae adolescentibus soli iuri Romano innutritis tam noua atque inexspectata videbuntur, ut primum incurias nostras delati, credituri sint se in alium terrarum orbem venisse ii Equidem non ignoro, auditorei, quantum operae impendant iureconsulti, Romanarum legum admiratores, ut omnia, etiam patria instituta ex illo vetere iure Quiritium derivasse videantur sed id scio etiam infeliciter plerumque iis hoc commentum procedere.

Quis enim credat, actionem, qua damnati die ulciscimur, esse ex lege Aquilia, quum eorum nihil, quae ab Aquilio ea lege cauta legimus, in Germania usu usquam receptum

sit t

362쪽

SYLLOGE EXEMPLORUM. 333

fio Quis credat, parentum potestatem in liberos , quae apud nos viget, ex illa patria

Romanorum maiestate esse , quum, quae Romani ea in re inuenerunt, in Germania non magis quam in ultima Thule,seruentur λx Scilicet quemadmodum mali institores merces patrias mutam tantum inuolucro, properegrinis obtrudunt, ut eo facilius inueniant emtores, peregrinis istis nominibus delusos: ita sua interesis putantiureconsulti,

ut omnes leges Germanicas, quoad eius fieri potest, Romanas esse mentiantur, ut tanto frequentiores ad acroases has confluant adolescentes, immodica rerum Romanarum

admiratione iam inde ab incunabulis imbuti. y Quae quum ita sint, quis non videt, pleraque, quae in foro nostro disceptantur, ex antiqua Germania tamquam fractas e naufragio tabulas, ad nos peruenisse Et quis dubitet, 'aeso, sore ut maxima lux affulgeat iurisprudentiae nostrae, si plures Conringit, Conradi Sinceri Schilteri aliorumque doctissimorum virorum exemplo excitati, mindagandis explicandisque antiquis Germaniae legibus paullo plus studii atque industriae conferrent' et Vos itaque, auditores ornatissimi, qui veram laudem ac dignitatem quaeritis, vos ego hortor atque obtestor, ut tantio alacrius hoc antiquitatum Germanicarum G solutio obiectionis. ν Illustratio a simili. a conclusio secundi argumenti. Ergo Iegum Germani ae antiquarum indagatio studio nostro dignillima est.

363쪽

rum studium amplectamini, quod Miustissimas prudentissimasque vobis leges suppeditabit&in forensi illa, ad quam adspiratis, opera incredibilem adferet utilitatent. Quam

beata tunc erit Germania nostra, si illa tot peregrinarum legum mole leuata erigere se denuo ac veluti lacertos mouere coeperii Et quantam laudem gloriamque adsequentur, quicunque in hoc tam salutari reip studio omnem operam atque industriam collocauerint Habetis ergo, iuuenes, eampum in quo virtus vestra, uariaque torvigiliis er ditio excurrat vestrum erit, praeclaram hanc bene de republica merendi occasionem non dimittere e manibus, sed ita res compo

nere, ut studia vestra & patriae utilia & nobis quam maxime sint gloriosa a XV. PANEGYRICUS SE ΜΡITEM

Si quemadmodum animus , sic orationis

atque eloquentiae opes, triste mortalitatis fatum effugerent, nec ea esset rerum humanarum conditio, ut elouuentissimi non minus, quam indiserti, effulo extremo spiritu, conticescant nusquam profecto, nisi

a conelusio totiug orationis p r enetie .h Panegyrieus hie iam typis exscriptus est Hala Magae. in Deex info Sed quia exeinpla iam pridem dis a.

364쪽

εYLLOGE EXEMPLORVΜ. 33sii pallido STRYΚII incomparabilis ore,

par tanti viri laudibus facundia posset reperiri. Nam nec in quo dicendi vii copia

uberior exstiterit, nec in quo maior fuerit oris atque orationis commendatio, ex Omniis moria nostra cuiusquam recordamur. Sed is v x haee nostra quondam felicitas Uva eheu, elociuentissimus STRYΚIUS, iucum dum eruditis nomen, iurisprudentiae columen, litterarum decus,maximum Friderici nae Ornamentuma WV IT, inquam, &, quod mens, recenti dolore languida aegre profert, obmutuit. Non catnedras amplius diuina eiusAE suauissima implebit oratio non acroateria, non iureconsultorum consessus, candidissima illius voce personabunt. Sit it acquieuit, conticuit nec quidquam nobis extanta bonorum adfluentia, praeter triste desiderium, fatorum inuidia reliquit. Ο fallaces hominum spes o incerta gaudia oancipites rerum vicissitudines Eone euentu academiam viri consummatissimi ingenio frui oportuit, ut erepto tanto acerbiore dispendio careret Eane lege ex STRΥΚΙΟtam incredibilem laetitiam cepimus, ut eius missione tanto vehementius excruciaremus O dies, o tempora, quod huic dolori nostro solatium dabiti, Quis itaque miretur, omnem serme eloquentiae vigorem cum STRΥΚIO elanguisses Quis miretur, disertissimorum virorum Musas, subito moerore perculsas, nunc tacere funerique huic,

nulli eruditorum incineto, tristi potius ac

365쪽

336 SYLLOGE EXEMPLORUM

religioso silentio, quam laudibus parenta. res c Quemadmodum enim sol, simul ac diurno itinere defunctus iucundissimum tu. minis sui iubar oculis nostris subduxit, non nisi tenebras orbi reliquit nocturna silentia: ita, exstincto sole nostro, exstincto STRY- ΚΙΟ, quidquid antea in laudes illius ossiciosissimum fuit, iam moerorem silentio testatur, attonitumque obstupescit. d Enimuero quid agimus quousque lugebimus tandem λquamdiu dolori indulgebimus Vincat de-nium adfectus adfectum soluat tristitiam amor: luctum pietas desiderium fidelis

grati animi memoria Satis luximus, quem nimis numquam lugebimus nimis defleuiurnus, quem numquam deflebimus satis. Id reliquum est, ut in consummatissimi visti merita intenti, gratos nos & deuotos piis anibus perpetuo exhibeamus e Permitte igitur, o sanctissima anima, quae iam caelitum choris sociata laeta laetitiis omnibus aeter- ntim triumphas, permitte, o admiratio quondam litterati orbis nunc desiderium & dolor: permitte, inquam, desideratissime STRI-Κ ut haec communis tristitiae silentia , si

non tersa oratione, gemitibus tamen planctibusque interrumpam, & supremo hoc ossicio non tam v I laudibus, quam incredibili

dolori meo, satisfaciam. Amisi v studio

e mactenus exordii protasic cum Stokio apud nos .mnis eisquentia videtur obmutuisse. d Illustratio simili, loco aetiologiae.

e Apodosis Merim tamen dicendum de laudibus Sirγkil.

366쪽

rum meorum auctorem, amisi patronum, amisi parentem, quem alterum mihi beniagnum Numen indulserat. Patere ergo, ut in illaetabili hoc pietatis ossicio orbitati meae leuamentum inueniam &vel deiuncto TDB I grati memorisque animi vota exsoluam, qui tot sum a uiuente beneficiis cumulatus, ut ingrato mihi vivendum moriendumque videatur. Non quidem is ego sum, qui dicendo decus aliquod addere possim virtuti TvAE, laudes omnes supergressae. Quis enim tam abiecte de meritis, Wia immort Iibus sentiat, ut E sempiternae gloriae pelleum commendari posse putet, qui, commendando, nec propriam ingenii laudem consequatur Attamen quum nec pietati sa-itisfacere aliter possim, nec debitori turpe sit, vel minimam erediti partem soluere, si re dere caput, atque aere alieno exire penitus nequeat indulgebo aliquantulum ingenio,

is hoc perpetuae venerationis meae Co secrabo monimentum in maximo lucro po-

siturus, non tam diserti, quam grati piiquae hominis ossicio desungar minus certe alias audacem ipsa me alacriorem reddet dissi- Cultas, cogitantem, quod mihi necessario

eueniet, ut tantam laudum ubertatem neci exaequare dicendo, nec cogitando satis adsequi possim, idem cuilibet, quamuis exercitatissimo& omnibus ad dicendum instructo homini euenturum fuisse s

Y Quid

inexordiis requiritur, obseruabis.

367쪽

Quid vero in tanta laudandarum rerum adfluentia primo, quid secundo loco proseram iddicam tam praeclarum ac admirabile, ut non plura atque eminentiora silentio praetermisisse videar obruor profecto dicendorum multitudine, , quod summis .aliquando oratoribus contigit, copia ipsa ad inopiam redigor. Sane si rhetorum praece-ytis obstringendus animus, qui vel in disciplinis a seruitute abhorret, aliena multa STRYKIO tribuentur, qui sic abundat propriis, ut emendicatis ac quaesitis aliunde neutiquam indigeat. Dicendum erit de natalium fortuna, quae non est arbitrii nostri, sed cuilibet diuino fato voluntate destinatur. Praedicanda nobilitas patriae, quae auspicatissima STRYI II incunabula primum adspexit, quasi ut vina a iugis Falernis, Gauricis, Massicis, ita excelsiae animae a patrio solo peterent pretium,in non potius ciuitati suae splendorem virtute conciliarent.

Nec praetermittendae erunt opes, fortunae obsequia, quae tamen nec bonum quem-

ruam essiciunt, si adsint, neque, si absint,

eteriorem. Aliis igitur incedam vestigiis,&innumerosa laude non amplificandi locis, sed delectu utar. Qui absolutissimum quoddam Phidiae signum contemplantur, dignitate serinae adeo rapi in admirationem λ-lent, ut mens obstupefacta totius persem

operis artificium uno obtutu non capiat. Lustrantes itaque membra singula, iam faciem persona dignam praedicant, iam decentem

368쪽

sYLLOGE EXEMPLORUM 33s

tem humerorum latitudinem, iam toros egregios, Maccuratum musculorum positum, iam denique vena Omnes decore expressas, ipsumque statum Orporis troportionem nitrantur, ex omnium pulchritudine partium de totius statuae praestantia iudicant.

Mihi similiter in STRYΚIO perfectum

Iureconlulti exemplar admiranti, per partes videtur eundum, quae laudem hanc cum latissime absoluunt, demonstrandumque, nec ad eruditionem admirabilem, nec ad summam prudentiam, nec ad pietatem diligentiamque incitatissimam quidquam ipsi

defuisse. g

Tantum est iureconsulti tamque eximium nomen, ut illo uno omnes doctrinae sapientiaeque copiae contineantur ii Fuerunt quidem, fuerunt tempora, quum dignitate hac in ludibrium prostituta, ii demum crederentur, quidquid in iurisprudentia uia, mum est, attigisse, qui nec leuiter gustatis sapientiae elementis, nec optimis artibus a Iimine salutatis, illud unice per Omnem aetatem egissent, ut in cathedris barbari, in litibus non incauti, Min soro ranis essent loquaciores mali hinc sunt leguleii, reipublicae . a fata-x Propositio vel parti io,ex qua elueet panegyrieum hune esse non ἄναλυτικον, sed συνθετικον. id Pan. H. cap. III. nos Sistitur enim idea boni iureconsulti, o stenditurque eum D eruditum, II prudentem, III mi-um, V diligentem esse debere. h Primum argumentum tractationis ostendit iureeonsuIti eruditionem, ubi I loeus eomaeunta eiusque thesis inius ibo es eruditi muri

369쪽

cupes, qui non nisi multarum legum sibi non intellectarum principia uno spiritu recense re atque ad singula verba Bariolum,Baldum, Mnescio quae alia pudenda saeculis nomina, velut caput aliquo Gorgoneum obvertere

didicerant. Sed omiseram, oridiculaniartem, quae in eo fastigium .sapientiae constituit, ut fatearis, nihilo te in aut Accursio aut Bariolo sapientiorem Diu itaque est, eil quo orbis elegantior status controuersiam mouit febriculosis hominibus, quorum au'ctoritate antea iurisprudentiae dignitas non minus ac Atlante caelum, sustineri videbatur. Laborat nunc eorum fides, &, facta se-tici temporum reparatione, ea sequuta est rerum immutatio, ut qui olim classicis trimis adscribebantur ordinibus, hodie vix in proletariis aut capite censis locum inueniant. i Alia nimirum sunt artis aequi4 boni ornamenta, alia& validiora praesidia, quibus dignitatem suam gloriamque cum laude tueatur. Si quis es mortalium, qui praepotente ista ac gloriosa sapientia generosum animum praemuniuerit, qui praestandae tuendaeque beatitudinis rerumpublicarum

prudentiam sibi summam conciliarit, qui, quid iustum, quid honestum, quid decorum

sit, omnesque veritatis inuestigandae ratione n numerato habeat; qui denique uniuersiam Romanae antiquitati essigiem,

i Illustratieaeontrario.

370쪽

patriae mores ac disciplinam , veluti animo impressa , circumserat hunc demum tantam adferre ad iura peritiam existimandum est, quantum horum adminiculorum copia se a vulgo segregavi h Grande prosecto atque arduum negotium sed cui vivida STRY-ΚΙΙ excitatiorque indoles ab ineunte aetate accuratissima cum diligentia se praeparauit, in hoc uno omni cura atque animi sollicitudine defixa, ut iureconsultum aliquando non nomine magis quam meritis, reserret lyVix inaestimabile hoc caeli depositum deosculatriuerant parentes cui mirificam filii indoleme iucundis puerilis prudentiae praeludiis animaduerterant, quum diligenter ac prouidecircumspicerent viros, qui tantae spei admouerentur, ingeni umque ad summa omnia natum acculatissime sormarent. LenZium,

non ignobile in archia castellum, quasi omne sibi decus in STRYΚII natalibus constaret, non ferebat ingenia, quae iuuenilibus studiis praeessent. Sed defectum suppleuit parentum pietas, qui non detrectarunt &peregre alere filium, quem domi adhuc faustis sub penetralibus nutriuerant, pulcherrimo prodigalitatis genere gloriam hanc lucrati,

h Aetiologla loel eommimis. Multae enim iste a uis addisceudaesunt,snomen hoc tueri velit.

I Historia Stryhii multis iudieiis moralibus e allustratio nibus hille inde distincta. Ostenditur enim StryhΗ eruditio per partes.

SEARCH

MENU NAVIGATION