Opuscula de voluptate et dolore De risu, & fletu; De somno, & vigilia; De fame & siti Nicandri Iossii Venafrani

발행: 1580년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

A magis anxia cum aduersetur res suaviori aut quoniam calor nativus humidu magis quam siccum desiderat, aut quoniam sitis est libido duarum rerum, potionis inquam M cibi, fames vero unius tantum scilicet cibi . id quod etiam sequentii quaestione confirmauit: quinniam vero perspicue videmus hoc non esse omnibus a nimalibus commune ut sitim aegrius, quam famem tol. Ierent, quaedam enim potum desiderant exiguum 3c rato, cibum contra vehementius auent, propterea rems non inutilem facturus existimaui si causam prius huiusce diuerstatis explicem,tum vel magis quoniam huius problematis explicisio non parum momenti habet ad explicatione alterius: vidimus enim in praecedentibus esse quaedam animalia, quae vel potum non desiderant

ob frigiditatem naturae M modum alimentorum, quubus vescuntur, quemadmodum sunt exanguia, ac pintissimum in se tum genus, eaque omnia quae pulmo nem non habent, quemadmodum sunt pisces, aut illuc langosum admodum exanguem,cuncta haec parum. vel nihil sitiunt, ciborum tamen sunt auidiora, & cum bibere videntur cibi potius quam potus gratia bibunt. Alijs contra eueni rodebet, vi potum vehementiva appetant si pulmonem habeant contrario modo affectu. quemadmodum est homo, Mi aliorum plurima, vidi namque semel sitientem mulam ex alto se praecipitem dedisse lictore, dummodo potandi desiderium exploret , & febricitantes homines maiora his faciunt, non. D nulli etiam euma nimium abstinere coguntur, celerem mortem oppetunt, quemadmodum obierunt plurimico milito nes Caroli quinti Imperatoris cum ad Africaelictora comi grasset, quapropter ego existimaui sitim esse molestissimam. huic animantiu generi, quoniam siccantur interea pulmones, & calor cordis, earumque partium pene autius suffocatur, hoc autem molastiam

D d a affert,

212쪽

affert, & dolorem, cum periculo etiam non vacet: itu Aque nihil mirum s potus tantopere desideratur talem. que illius desectus afferat anxietatem, cum humidi, frigidique indigentia sit magno incommodo huic necessariae actioni respirationis, atque caloris faciat molesta passionem, nec alia ratione arbitror hunc esse causam interitus,postquam manifeste patet, potum, si sit aquGnon nutrire,sic ut deperditam substantiam reficere possi, hoc enim praestari per cibi assumptionem consenta nec omnibus videtur, atq; his postremo accedit, quod Bsitis est desiderium multarum partium, plures fines attingens. Quantum uero ad cibi desiderium attinet, inquit Aristoteles quarto de partibus animatiu cap.quinto, omne insectorum genus minime contentum esse a.

limento, quippe quae sibi ipsa sufficere ualent non tam

corporis exiguitate, quam caloris remissione, tametsi nonnulla eorum, ut muscae nunquam uideantur explori cibis, quoniam parum assumunt pro uice,&multa absumunt ob uegetem motum, illud enim quod cali- Cdum est, ct bu desiderat, & cito concoquit, contra quod frigidum cibo carere facile potest, nam proprius calor

minus:absumit, ac propterea fatetur cicadarii genus maxime omnium ieiunum esse, quoniam ipsis pro albmento satis est humor pio prius, alia uero quae calorem habent, ualidiorem uberius comedunt, quonia calor uehementius agit, ac prope substantiam dissipat: tertio itidem de partibus animaliu scap. ultimo recenset alia animantium genera, quae pauco tempore possum D ferre abstinentiam cibi, ea potissimum ratione, quoniacibus breui tempore manet in vetriculo,ac citius quam concoquatur, deiicitur: itaque breuis est usus siuendi,

quemadmodum inquit est omne genus piscium; hoc enim lubricum est, quia modicus eorum calor solida, quibus utuntur, ac frigida alimenta immutare non po

213쪽

A test, minusq; propter ambientem aquam transpirant,&coniungitur ventris, atque intestinorum lubricitas propter innatam humiditatem,quibusdam etiam sola intestinorum natura id facit, utpote si recta sint laxa, squidem illorum laxitas auiditatem auget cibi, recti ludo autem accelerat, quapropter animalia, quae continentiora esse oportebat ad cibi desiderium, haec in sua alvo anfractus, orbesque plures continent: atque hoc modo patet quomodo in genere animalium noms nulla magis sitim alia potius famem ferant, & omnino ciborum quae sint auidiora. Nunc explicandum est. quapropter potus desideratur frigidus, quae vero comeduntur calida, & quomodo pars eadem cottaria simul desideret: omnes videntur in hac re consentire, quod sitis est appetitus frigidi & humidi, fames autem calidi&sicci sui ait Aristoteles) ac propterea nihil mirum esse si esculenta optentur calida, potus autem frigidus, atque in eadem parte posse fieri eodem tempore desi-C derium contrariorum propter duplicem indigentiam, ac respectu, ut aiunt, diuersorum, porro ob desectum humidi roridi, quod frigidum esse debet ob refrigeriu& salutem caloris appetitur potus frigidus,ob indigentiam autem humidi solidi quod sua natura calidii est, desiderantur calida esculenta. Mihi tamen videretur huic rei diligentius incumbendum esse, etenim neque omnia esculenta desiderantur calida, nec omnia pintulenta optantur frigida, siquidem panem non cupi D mus actu calidum nisi exhibeatur in iusculo fructus omnes desiderantur actu, & potestate frigidi, bellaria, caseus M aliorum plurima potius frigida, quam calida comeduntur , cucumeres, etiam pepones, S citreoli, quibus Talatutium conficimus, quemadmodum sunt potentia,& actu frigidi sic etiam cupiuntur, eoque eduntur modo quomodolibet assumpti, si

Vero

214쪽

D E FAME

vero etiam consideres eaetera animalia, quae opus hoc Aeomedendi,& bibendi nobiscum habent commune,videbis ea non uti calidis cibis, sed optare calida seu sei. gida, qualia illa sint, citra delectum, dc fortasse potius frigida auent comedere: quamobre mihi videtur hune varium usum alimentorum esse propter consuetudine,& quandam peritiam, coepimus namque assilescere in utero vesci alimento sanguineo calido, deinde calido etiam lacte, atque sub id tempus coeperunt nobis parari iuscula calida propter utilitatem caloris & coctio, nnis, scilicet ut tu alimenta ab igne alterata facilius con. qui possent, tum etiam pars ipsa concoquens ab e trinseco adiuta calore multo facilius cocoqueret, nam calor extraneus innatum fouet dc adiuuat, & quoniam aliqua desiderantur alimenti tantum gratia, alia vero etiam ut refrigerent, quae sunt in primo ordine consue. uerunt optari calida, caetera autem frigida ut fructus,alia itidem calida optantur,qnoniam sic magis sapiunt, alia vero frigida:sic enim videntur gustui suaviora pro Cut calor proprios immutat sapores, aut saltem in actio. ne adsensum praeualet, ut proprium rei, quae comeditur, obtundat saporem, dc rem faciat alio modo appa.rere; sic itaque facillimum erit satisfacere haic propositae dissicultati, animaduertendo tamen desiderium calidi & frigidi,& in ventriculo non esse passiones contrarias, oportet enim esse respectu eiusdem, attamen hoe desideratur calidum, aliud vero frigidum .

iod nam sit magis proprium, atque conueniens obiectum sitis, aqua, vel vinum .

Caput V IIII.

Λ Quam vero proprium, ac naturale obiectum esse ipsius sitis, mihi videtur lyppis, ac tonsoribus esse

man,

215쪽

A manifestum . quoniam Philosephus demonstrationem huius conclusionis auspica iura definitione : etenim itis est appetitus frigidi & h umidi, aqua vero per se frigida est & humida, vinum autem calidum secundum sormam, tametsi frigidum sit secundum materiam, participatione videlicet aquae, ut ait Aristoteles quarto Meteororum, patet igitur aquam primum esse obicictum sitis: quod etiam eo modo confirmatur, nam longe melius aqua potest explere omnem desectum, es imp digentiam unde efficitur sitis, quam vinum ; igitur ipsa est magis conueniens & accommodatum obiectu, prinbatur antecedens, quoniam siccitati per se ipsam optis me satisfacit, nam humidissima est,&cuiusdam lentoris particeps,ut partim haerere, partim etiam diutius seruari possit, vinum autem potius exsiccat in fine tametsi initio humectandi vim habeat, caloris etiam feruorem multo quam vinum praestantius sedat. nam sua ipsius natura frigida est, vinum autem calidum ,& propterea C ad intrinsecum calorem accessionem facit; aer autem, tametsi humidus ,& sorsitan ipsam et aqua humidior frigidusque euaserit, qualis in hybernis horroribus est. nequaquam tame idoneus est ad sedandam stim qrio niam oportet humorem esse paulo crassorem , dc lenitum: aer enim ob id non humectat, ut declarauit Ari. stoteles in problematibus, neque etiam sicca potest co. gregare alimenta,& fluida facere, & quemadmodum hic nequit fatisfacere desiderio potus, ita neq; famem D sedar, neque etiam odor, quamuis aliqui perperam existimant Cham eleontem aere nutriri,& nos odoribus refici: illud enim falsum est, gaudet quidem aere, cum sit tanquam cauitas plena spiritus, ac perpetuo ob id videtur hiare, sed ubi necessitas urget, vescitur cibis sibi conuenientibus: alterum quoque absurdum est, nam odor recreat & consolatur calorem, de sorsitan vaporo

216쪽

DE FAME

so permixtus corpori, sumidaeques ut aiunt exhalatim Ani posset instaurare spiritus, solidiores autem partes haud posset nutrire, earum quippe nutrimentum multo crassus esse deberet interdum autem quod ad sitim attinet, videmus eam sedari si iuxta fluuios, & fontes maneamus , aut venti spirent ab austro, namque iis in locis&australi constitutione vel pluuia tum frigidiotest, tum densor multo vapore ι is aute est aquae disgrogatio, ut ait Aristoteles primo Meteororu, quapropter sitim potest conciliare humectando,&caloris obtun- Bdendo seruorem, cum enim spiratione attrahitur, totum humectat corpus, primum autem partes ipsas spiritales, quae nimium calent, & refrigerationis egent, ac propter perennem motum, nimiam humectationem desiderant; secus enim instrumenta ipsa redduntur inepta motioni. Amplius aqua est potus magis naturalis eunctis videlicet ab ipsa natura ministratus, vinum ve. ro secundum naturam non est, sed potius secundum peritiam, siquidem in illa prima sotietate vini usus no- C dum venerat, postea vero coeperunt homines variis ob Iectari potibus, ut simul sitim sedarent,& coctioni quoad fieri poterat,opem ferrent fouendo ventris caIorem, itaq; aliis placuit usus uini, alij ceruusis, ut plurimis Galliae populis, aliis pomoru succi varii. sicut Antiochenis de alioru nonnullis. Hoc etiam confirmatur, nam pOtus aquae est communis cunctis animantibus, quoniasitis non homini tantum sit sed etiam alijs animalibus, uinum autem paucissimis eorum placet: non est igitur Dobiectum sitis naturale, & accommodatum, manifesta quidem est minor propositio, nam etiam multae homi, num nationes uini potum legum edicto & naturali cosuetudine aversantur, quemadmodum faciunt Barbarae nationes, & plurimi eorum, qui recens inuentas rogiones accolunt, caeterorum autem paucissima inueni

untur,

217쪽

ET SITI. at A untur, quibus uinum placeat, atque interlaec potissimum narrat Aristoteles viperas, utpote quae uino inobriatae capiantur dolo, &limias praesertim caudatas, quae adeo fiunt ebriar, ut ebriorum prope more insanuere uideantur. Videmus praeterea quod in ingenti siti qualis fit in aestiuis ualloribus,& febrili caumate ul- num quantumuis accipiatur uel non placet, uel sitim non sedat, quemadmodum facit aquae potus. in i busdam tamen uisum est potius uinum primo loco esse M aecommodatum ad desiderium potus, utpote quod longe melius appetentiam illam possit explere,qnonia Aristoteles vigesima octaua problematum quaestione quinta inquit, sitim esse duarum rerum desiderium csebi uidelicet, ac potus, illud ergo est maxime coueniens obiectum sitis quod potest esse pro cibo simul & potu,

uinum uero est huiusmodi, cum plurimum nutriat,igitur uinum praestat aquae in extinguenda siti. Confirmatur praeterea, nam potus ad instaurandum intrinsecum

humorem substituitur, sed aqua illum instaurare non potest, ut uinum, cum nullo pacto nutriat, igitur uina est magis consentaneum siti: praeterea uinum frigiduest in actu, & humidum sicut aqua fouet etiam calore,

coctionem adiuuat, ventriculum roborat, cunctarum

partium vires, &substantiam reficit, continuo humorem reparat, &spiritus ipsos consolatur ι igitur vinum est per i e-ipsum magis coueniens, ac primarium Obietatim sitis. Videmus praeterea ex moderato vini potu homines fieri alacriores, fortiores, magis viriles ,& ad omnes viriles a mones magis idoneos, aqua autem co-tra ventriculum laxat, calorem hebetat, coctiones impedir, te pigerrimos facit homines, ac caeteris paribus magis effoeminatos, quapropter vel siti saltem humanae magis conueniens, & accommodatum esse videtur

quibus accedit, quod si vini usus modum non excedat E e diu-

218쪽

DE FAME

diuturniorem non nihil essicit vitam, quoniam homi- Anes senes cum imbecilles sint,& frigidi prope extincto calore vitali, & emarcescete humore natiuo huiuscemodi potum desiderant,&cum illo bene habent, quapropter Plato in libris de lege vinum plurimis vetat , senibus autem nunqu m. Ego arbitror facillime sedari posse hanc controuesiam, nam aqua est conuenientior potus potionis tantum gratia, uinum autem utriusque simul ratione, cibi nimirum & potus est magis accommodatum, quamobrem aqua est magis con- Bueniens siti per se siue ut sitis est tantum, uinum a tem ex accidenti, & hoc modo singulae diluuntur rationes, quas non oportet sigill tim receni sere, uini autem incommoda quot Mqualia sint, historiam dc causas in altu locum dimitto, cui ma ru

gis id proprium esse

Pagina 3. ad unu , ad unum. I x. b. appetitu , tappetitas. et r. a. gen re, generi. 17. d. differant , differunt. 48. a. quidpiam , quispiam. 34 d. s. phic. 48. primophis. 49. 3 7. c. iucundissimum, iucundum .s . a. inducandos, indicandos. yy. a. retrahit, retrahi. Ibid. c. exeunt, exuunt. It s. d. quod qui, qui . I as. b. peruirgilio, perii igilio. I s 3. a. quietem, quiete. 16 t. o cogentur, cogeretur. Iyo. b. Vete. Iorum, ut Orum. Iss. a. enurunt, eructant.

Errata sic corriges.

219쪽

RE GESTUM.

ε-AMM , praeter E e, quod est medium. Apud Franciscum Zanetium.

SEARCH

MENU NAVIGATION