Opuscula de voluptate et dolore De risu, & fletu; De somno, & vigilia; De fame & siti Nicandri Iossii Venafrani

발행: 1580년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

A te his fieri famem, si sortasse ueliter inanis fiat, nam suctio tu illis fieret, & propterea propter indigentia m tristis sensatio. ideoque deficiente,ut aiunt, coniuncto alimento frangunt putamina, & soras secedunt. Ratio

nes autem Hippocratis facillime diluutur, quod enim ad primam pertinet in eum statim reflectetetur. si siquidem ipsi miru uidebatur ut puer, cum soras prodiisset, sciat sugere alimentum labus, nisi id prius secisset in utero, & mihi uideretur etiam dissicilius, ut idem puer B longe impersectior inciperet sugere in utero, nisi prius

didicisset ossicium suctionis, sed quomodo illud fieri

possit sine disciplina & consuetudine superiira explic ui. Secunda itidem ratio reflecti potest, nam si puer ita

utero per os fugeret alimentum, toto profecto illo tempore essicerentur foeda excrementa primae concoctimnis, quamobrem puer in utero egereret, ac fieret pro matrice cloaca,& quoniam huiusmodi excrementora genus prauum est& putridum, diutius citra noxam coC tineri non potest,neque satis uideli potest, quoniam sit

substantia sanguinea, nam si nos sanguine uescamur, incitur etiam illud excrementum , ac certe si sanguis in uentriculi cauitatem descendat, mirum esset nisi cingelaretur uel densior fieret δc concres ceret, quemadmodum videmus fieri si uenae aliquae sanguinem effundat in uentrem, aut aliam huiusmodi cauitatem , illud autem excrementum , quod paulo post exortum egerunt, est pars saeculenti sanguinis quae Ioco excrementi secer D nitur,dc deponitur ab hepate in locu illum satis huic excremento ac modatum, quod proportione respondet ei, quod si ab alimento recentiori, eaque ratione uidetur esse quaedam substantia subnigra,&nullum Prauum referens odorem, modicae quantitatis, quonia Propter necessitatem nutriendi parum ex multo deiscitur, in consistentia uero est craviusculum propter diu

turnam

192쪽

asa DE FAME

turnam actionem caloris, atque hinc etiam patet. neq; Aillud tale excrementum esse iactu ex parte eius aliqua, quod per os descendit,tametsi maior pars alimenti per uenas umbilicales abeat, ut aliqui sortassis existimaret; tertium postremo argumentum nullius est roburis, idcirco ad alia, quae magis instant, proficiscamur.

inia parte fiat sitis. Caput V.

CEd quo in loco fiat sitis, & in qua partem potus abe- BO at, disserendum est. quoniam Aristoteles, Hippocrates ,& Galenus praebuerunt occasionem dubitandi,&controuersias scribendo fecerunt, Aristoteles tamen

tertio de partibus animalium capite tertio fatetur potum per gulam, quam esofagum appellant descendere in uentriculi cauitatem,& reprehendit eos, qui potum per arteriam prolabi existimabant, quod ascripserunt Democrito, profecto inquit irridendam esse istorum opinionem multiplici ratione, primum quia meatus Cnullus de pulmone in ventrem obducitur, quemadmodum ex ore gulam tendere suspicimus, id uero necessarium esset, quoniam deiici,postquam fuerit assumpta, oportet & cum alimento adduci, postquam necessa Iuvalde ad hoc unum potum esse dicebamus ut alimenti coctionem iuuaret, ipsumque deinde eis ceret idonea penetrationi; itaque in Ventrem oportet delabi, ut misceaturesculentis siccioribus, & elixatio illa ventriculi optime fiat humidi commixtione: praeterea inquit per D vomitum &nauseam unde nam humor remeet, inceditum non est, quasi uero dicere hoc uelit, si uomitus educit ex uentre, tussis autem expectorat, humor non uomitu, sed tussi tantum excerneretur; cum igitur per uomitum prodeat, e ipso remeatu en triculo, in eum igitur etiam descendit omnis potulenta materia; itaq;

193쪽

SITI. IMA Iocus idem est conceptaculum potus &cibi atque eadem hac ipsa parte fit fames, & sitis: praeterea co firmat hoc experimento, quonia saepe apparuerunt excrementa tincta Dece vini atri,*in ventris vulnere, seu quod usque ad intestina penetrabat hoc idem patuit, cum spras ex vulneris orificio talis humida prodiret sub statia, qualis antea fuerat assumpta. Accedit etiam quod potiones medicamentosae, dc laxatiuae, quae bibuntur in pulmonem etiam allaberentur, atq; adeo non evacuas rent per secessum, neque etiam vomitu redderentur

quod saepius accidit: tum etiam quia plerunque experimur si bibendo, aut edendo pars aliqua per arteriam descendat tussim fieri propemodum inco pestibilem, strangulatus , & tormina, quomodo igitur fieri potest

ut potus uniuersim descendat in hunc locum 3 propterea namque videmus naturam, quae cori iunxerat gula,& arteriam , ut incommodum hoc vitaret alioqui non exiguum, molitiam esse minorem ligulam, ut arteriam C operiret, eamq; singula obtinere vivi pera, quibus nec cortex, neque penna est operimento, corticatis enim ,

pannatisque animalibus guttur vice ligulae cooperientis ipsum contrahitur & diducitur, quemadmodum illis spiritui tirahendo, reddendoque aperitur, ciboque ingerendo clauditur, ne quid illabatur cum magno incommodo. Ego tamen innixus eiusdem Aristotelis auctoritati Hippocratis, atque Galeni existimo potu pro pe totum descendere in ventriculum, eius vero pariem aliquam prolabi in pulmonem per asperam arteriam, atque adeo sitim fieri pro qualibet siccitate& calore istarum partium potissimum autem in ventriculo, que- admodum ipse est praecipuum conceptaculum potulentorum , eamque ob rationem medici prope omnes ex gulae etiam & palati siccitate existimant fieri sitim, ea tamen esse mendosam. siquidem non fiat neque in pro

Bb prio

194쪽

prio viseere, neque desectum humidi roridi in toto aut Ain ea ipsa parte sectetur. quod alioqui ad veram, germanamque sitim necessarium illis esse videtur; quod enim per arteriam non nihil descendat, manifeste dociarauit Hippocrates in libro de corde, inquit etenim homo mulio maximam partem in ventrem bibit, gula enim siue stomacus velut insundibulu potus copiam, α quaecunque Volumus, excipit: bibit autem & in gubtur, ac arteriam, minus vero & quantum latere possit per rimam illapsum;operculum enim exutum epigios Bsis, ligula, seu minor lingua appellata, ne permiserit quidem aliquid amplioris potus penetrare; hoc etiam

confirmauit experimento, signum inquiens illius rei

hoc esse, quod si quis admodum sitienti animali aqua

rubrico intinctam colore bibendam dederit. praesertim suibus hoc enim pecus non est curiosum, neque munditiei deditu) paulo autem post ipsus guttur reseccet, inueniet ipsum eodem intinctu colore, quasi vero peream partem humor allapsus esset, id quod etiam satis Cmanifeste declarauit altera historia in libro de aere, a quis de locis, x Galenus subscripsit eidem opinioni ,

ues inquit plurimas interijsse simul, unde custodes id quomodo euenisset ignari, secuerunt nonnulla corpora, & inuenerunt thoracis cauitatem, ipsosque pulmo nes fluctuantes in humore subviridi: erat autem is ex aqua palustri, quam biberant eadem die,& hoc etiam tacendo videtur asseuerare medici cu in affectibus thoracis utuntur quibusdam pastillis, ac lambitivis,&om D nino potibus cum cocleari iubentes ut 1 ensim haecd scende re sinant aegrotantes, in quibus proiecto deluderentur omnes medici & aegroti, nisi fieri posset ut ex eis

pars aliqua in locum illum descenderet, sed etiam Hippocrates causam subscripsit, quamobrem pars aliqua potus per arteriam descendat, de corde sic dicens: Ha

195쪽

ET SITI. essA bet sane cor ipsum humiditatem tantam, quanta satis

est aestuanti in medelam, caeterum hunc humorem corem ingit bibendo ipsum assumens, & consumens, pubmonis nimirum potum lambens, quibus cui videtis asserit cor potum frigidum, humidumque ad sese ex

pulmonis potu attrahere, ut feruor caloris moderetur. utque sufficere valeat ad necessarium motum, nam si contrahat siccitatem ipsum, aut pulmo, certe ad motu

illum redduntur inepti; sed enim commode potest hicu humor sese insinuare per has partes, quoniam membrana, quae illas subcingit, est una & communis etiam cum palato, & faucibus; ac per rimulas extremae partis arteriae res, quae humida est, & fluxilis potest ingredi, Msensim illabendo descendere, atque ita fatetur si potus

aceruatim descendat ciere tussim, strangulatus, M tor mina, quoniam contra respirationem opponitur: si uero sensim & quasi per parietem descendat nec aeris ela tioni instare, neque ob id tussim promouere. in Arist C teles praeterea tertio de partibus animalium cap. sexto omnem prope causam sitiendi. ac non habendi sitim retulit in pulmone, quapropter dicebat, uiuipera, quae pulmonem habent densiorem & magis sanguineum. ac propterea magis calidum,aliorum comparatione nimium sitire, ac plurimo egere potu, sed Ouipara cum pulmonem habeant fungosum, ac prope simiIem spumae minus sitiunt,&bibunt; quaedam etiam omnino abstinent propter illorum excessiam, tum etiam quia P coniungitur ineptitudo de inconcinnitas rostri, multaque necessitas uolandi celeriter, quapropter ut antea dicebam cibis uescuntur humidioribus nempe crudis carnibus cum multo cruore, id etiam confirmauit it rum octauo rapite eiusdem libri, ubi uessicam inquit nequaquam traditam esse cunctis animalibus, quonia aliqua pulmonem non habent, alia uero exanguem M

196쪽

x96 DE 'FAME

fungosum, caetera vero propter caloris excessum qui in Aea ipsa parte continetur dc congenitam siccitatem, soliditatemque maiorem frequentius, uberiusque egent potu, ut refrigerentur,atque humectentur; quapropter si pulmonis ratione tota pene oritur occasio sitis , qu modo fieri potest ne ex potulenta materia aliquid in eum locum illabatur3 saecus enim quae semel exorta est sitis, nunquam deficeret, nulla re prorsus accedente , quae possit illos excessus caloris & siccitatis quantum in medelam satis est moderari. Nisi quispiam dic t a se B sumpto frigido ac humido potuin vetris cauitate mox

totam naturam recreari, ac totius caloris seruorem Obtundi , quemadmodum sola accidit refrigerata manu, siue auricula, quoniam calor est unuS, natura una, consensus unus,&conspiratio una, ut ait Hippocrates in libro de alimento,&quamquam illarum partium nartura nonnunquam est occasio vel causa sitiendi , ipsam nihilominus sitim nunquam nisi consentiente ventriculo fieri. Sed haec responsio non esset satis in proposi- Cio, quoniam manifeste videmus humore plenius nuctuante in ventriculo, sitim nihilominus fieri si caloris incendium, & siccitatis excessus in ipso fiant thorace, non unquam etiam quod vidi praeteritis diebus in quodam cgrotante,cui ex longo itinere in state media aruerant pulmones M partes omnes spiritales,qui nunquapoterat vilis expleri potibus tametsi perpetuo biberet,&cum venter ob potum tu meret, sitis tamen erat inextincta, hinc possum colligere nec totam sitim in ventri-'D.culo generari, ac necessarium elle, ut nonnihil per riamas tanquam per parietes descendendo stabatur in pulmonem, ut seruor eius partis ac cordis cQPensetur, siccitas quantum ad motus necessitatem satis sit, ob - .liandytur, vel totius corporis contactu, vel consensu

vapore qui per carnes sibi viam Parat, inditium quoq; illius

197쪽

A illius est, quod fistulae quae in thoracis cauitate sedeat

habent, plurimam enuctant saniem, ac prope dixerim aquam: oc mirum prosecto est, ut E capite descendens pituita in thoracem descendat, eorum vero quae bibuntu r, nihil prorsus illabatur, quin etiam Aristoteles vigesima septima problematum quaestione secunda tertia ι metuentes inquit plurimum sitire, quoniam calor eorum ad intima cordis recurrat,ic spiratio ijs adeo retrahatur, ut loqui non possint unde si tibi calor im. B m ensus siccitas, ac propterea filis inexhausta.

Qsio modo sat fames, re sitis. Caput VI.

inoniam singulae partes tempore necessitatis auide. trahunt alimentum aliae ab alijs. quousq; tandem tota vis tractionis suctionis perueniat ad ventriculum , quippe qui constitutus erat , ut pro cunctis totius partibus alimeta suscipiat atq; ministret, accidit fortasse C se, ut quandoque alimenta non habeat , quamobrem tristis efficitur sensatio ob illam deficientiam , &desi. deriu exoritur, ut conuenientibus repleatur cibi , atq; potibus, namque si solidi tantummodo existat, atque omnino alimenti famem hanc concupiscentiam appellare consueuerunt, sin autem roridi alicuius stu oris, non cibi, sed potus gratia tantum, hanς proprio nomine sitim nuncuparunt; attamen videtur hoc valde dissi. cile, ut ventriculus , vel alia quae uis pars illi proportio- D ne respondens suctionem illam sentire valeat, quoniam suctio est quidam motus , hic aptem unum est ex sensibilibus communibus, quemadmodum patet, scd comune sensibile non cognoscitur, nisi determinetura sentibili proprio, ut censet Aristoteles secundo de anima; hoc itaq; sensibile proprium nisi adest, nequa

198쪽

DE FAME

Hieronymus Pontanus praeceptor meus,quem honoris Aeausa nomino, per gregie satisfecit huic dissicultati. utpote quod suctio cum motus sit, calorem quendam es ficit, motus enim , ut inquit Aristoteles secundo coeliqua tragesimo secundo, de primo Metheororum capite quarto. natus est generare calorem, atq; hoc pacto sese eassis generatur ille calor uentris, quem tempore famis animaduertimus cum molestia, quapropter sectio.& si motus sit,sentiri tamen potest ab ipso uentriculo: neq; uero absurdum esset si nullo prorsus aggenerato calo Bre, suctionem tamen haec pars cognoscat, quandoqui

dem suctio uiolenta uidetur attrahere partes ipsas uentriculi, & conuellere, non saecus ac si digitum ore comprehendas, seu partem quamuis aliam & ualide fugas, sentiret profecto digitus illam suctionem, attrahuntinia caeterae partes & in primis hepar ab eodem uentre proprias humiditates tempore desectus, illae autem si' bi familiares erant, ac si quis eas reuellat, & fugat uiolenter, nisi pars stilpida ipsa suerit, tum cognoscit tum Cetiam tristatur, sic enim mammarum papillae ladiis su-ctione sentiunt, ipsum uidelicet sugente puero : nihil autem miru est tametsi suctio sit motus, nam si fiat in parte ipsa sentiente sic ut ipsa uiolentum motum patiatur facillime cognoscit, sentitur etiam ubi inhaereat alicui rei similiari. quae magnis conatibus attrahatur,que ad modii dicebamus per ipsam sectionem attrahi prinprios humores uentriculi a ualida scilicet iecoris attractrice, M propterea uentriculus aegresertistam sucti Dnem, nam sibi uidetur etiam conuelli& extenuari, ita. que pro tristi sensatione, atq; molesta tum corrugatur&ad se ipsum quoad fieri potest reducitur, tum etiam extrinseca desiderat alimenta ut cibis repleatur, ac satis faciat cunctis particulis attrahentibus, eamq; ob rem

dicitur sames sensus suctionis, vel sensus indigentiae: sunt

199쪽

A sunt enim eausales dictae de finitiones, utpote quod fames suctionis ac desectus ratione fiat, ipsa enim esuria es per se vel sitis desiderium est suctionis, desectusq; r tione profectu,ipsa quoque per se ipsam alimenti deficientia est iniucunda & molesta vetriculo, quoniam tu alimenti gaudet contactu,ut matrix semine, tum etiam ipso nutritur, & calor proprius qui quidem vehemens est, nisi alimentum habeat pro pabulo, atque conc

quendo perficiat propriam ipsus dissipat substantiam, B & sequitur ob id tristitia atque moIestia cum imbecillitate caloris: necessarium est igitur ut pars illa vehementer appetat impleri cibis, & potibus, neque vero miruest, ut senium huius rei habeat, nam auditus non solucognoicit sonum sed flentium visus cognoscit lucem,& tenebras ι eodem itaque modo sensus ventriculi picinitudinem natus est cognoscere alimentoru, & eorum pariter desectum,assimilarem squidem hosce desectus Acrepletiones nummorum desectui& plenitudini, ut C enim plenitudo appetitum explet eorum ,& voluptatem affert insignem,ita indigentia est causa desiderii Setristitiam adducit; sed quoniam in huiusmodi desedita

fit aliqua fortassis intemperies scca,propterea non erit solum cognitio privativa. multoque etiam magis si sactionem coniungamus, cuius tanta vis est atque potestas, ut quandoqs inappeteria sat,si lactes ita obstruam tur, ut iecur attrahere ad se se alimenta non possit, aut si vel hoe vel illo etiam quod communis adsit obstru-D ctio siue partium imbecillitas fiat atrophia, quam n stri nutriendi desectum appellarunt; necessaria tamen tantopere est sensus conuersio, applicatioque, ut saepe quamuis naturalis fames essiciatur ac sitis, & causa: omnes Vrgeant propter uehementem indigentiam, se mes nihilominus M sitis dicta animalis nequaquam genera tunsicut accidit delirantibus quibuidam,quibus acleo conuersus

200쪽

conuersus est totus sensus, ac totius animi vis in vanis A. quasdam ' imagines & deliramenta, ut nulli praeterea rei se admoueat, quapropter non animaduertunt neq; suctionem, neque indigentiam, itaque cum multa ali qui sit necessitas potus & cibi nunquam neque potum, neque cibum postulant, desiderium enim sectatur cognitionem , & constantem animi applicationem, nons ecus etiam fit aut paulo minus si negotijs aliqui velim menter incumbant, solent namque cibationis horam obliuisci, quas vero non egeant, ob id vero etiam sic But post consuetudinem aliquam eadem semper hora nisi aliquid prohibeat, fames ipsa repetat; tunc enim adhibita memoria mouetur sensus illius partis,& cum indigere se sentiat, aegreseri, saepe etiam sola ipsa consuetudo satis est, nam etiam dormientes certis quibusdam horis expergiscuntur, cum sensus aliis consueuerit eadem hora vigilare,& E somno surgere, etenim consuetudo est sensui pro lege.

CDe his quae comeduntur,& bibuntur, siue de

' extrinseco alimento. Caput VII.

Consuevimus extrinsecum alimen tu appellare omnem cibum, atque potum ., qui cibi gratia assuma- tur, attamen alimentum ipsum magis quam ille patet, quoniam ad uiuens ut uiuens est, refertur; itaque coii. uenit etiam plantis, cibus autem ad animal dicitur, nisi forsitan per quandam transationem plantaria quo. Dque extrinsectura alimentum lubeat appellare cibum ipsarum, id multi qui de ipso sunt locuti in multiplicEspeciem diuiserunt non omnes tamen eodem modo,

neq; ab eodem sumpto principio; quidam enim agressi sunt diuisione ex vario genere parrparationis, loquerites potius sui mihi uidetur de humano, quam comu-

SEARCH

MENU NAVIGATION